[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


16. augustus 2019, Feria VI.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XIX
S. Stephani Hungariæ, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

16 augustus 2019
PER ANNUM, hebd. XIX
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Tu, Trinitátis Unitas,
orbem poténter qui regis,
atténde laudum cántica
quæ excubántes psállimus.

Nam léctulo consúrgimus
noctis quiéto témpore,
ut flagitémus vúlnerum
a te medélam ómnium,

Quo, fraude quicquid dǽmonum
in nóctibus delíquimus,
abstérgat illud cǽlitus
tuæ potéstas glóriæ.

Te corde fido quǽsumus,
reple tuo nos lúmine,
per quod diérum círculis
nullis ruámus áctibus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, Christe, córdibus,
celsa redémptis cáritas;
infúnde nostris férvidos
fletus, rogámus, vócibus.

Ad te preces, piíssime
Iesu, fide profúndimus;
dimítte, Christe, quǽsumus,
factis malum quod fécimus.

Sanctæ crucis signáculo,
tuo sacráto córpore,
defénde nos ut fílios
omnes, rogámus, úndique.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro Michǽæ prophétæ

6,1-15
Dominus iudicio cum populo suo contendit

     Audíte, quæ Dóminus lóquitur: «Surge, conténde iudício coram móntibus, et áudiant colles vocem tuam». Audíte, montes, iudícium Dómini, et auscultáte, fundaménta terræ; quia iudícium Dómini cum pópulo suo et cum Israel iudício conténdit. «Pópule meus, quid feci tibi et quid moléstus fui tibi? Respónde mihi. Ego edúxi te de terra Ægýpti et de domo serviéntium liberávi te et misi ante fáciem tuam Móysen et Aaron et Maríam. Pópule meus, meménto, quæso, quid cogitáverit Balac rex Moab, et quid respónderit ei Bálaam fílius Beor, de Settim usque ad Gálgalam, ut cognóscas iustítias Dómini». «Quid dignum ófferam Dómino, dum curvo genu Deo Excélso? Numquid ófferam ei holocautómata et vítulos annículos? Numquid placébunt Dómino mília aríetum, multa mília torréntium ólei? Numquid dabo primogénitum meum pro scélere meo, fructum ventris mei pro peccáto ánimæ meæ?». Indicátum est tibi, o homo, quid sit bonum et quid Dóminus quærat a te: útique fácere iudícium et dilígere caritátem et sollícitum ambuláre cum Deo tuo. Vox Dómini ad civitátem clamat — et sapiéntia est timére nomen tuum — : «Audíte, tribus et cœtus civitátis! Numquid tolerábo batum iníquum et ephi minus maledíctum? Numquid iustificábo statéram ímpiam et saccélli póndera dolósa? Quia dívites eius repléti sunt iniquitáte, et habitántes in ea loquebántur mendácium, et lingua eórum fraudulénta in ore eórum. Ego ergo cœpi percútere te perditióne super peccátis tuis. Tu cómedes et non saturáberis, et sordes tuæ in médio tui. Tu removébis et non salvábis; et, quos salváveris, in gládium dabo. Tu seminábis et non metes, tu calcábis olívam et non ungéris óleo, mustum et non bibes vinum».

RESPONSORIUM

Mic 6, 8; Ps 36 (37), 3

R. Indicátum est tibi, homo, quid sit bonum et quid Dóminus quærat a te: * Fácere iudícium et dilígere caritátem, et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.
V. Spera in Dómino et fac bonitátem, et inhabitábis terram. * Fácere iudícium et dilígere caritátem, et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Paciáni epíscopi De baptísmo

(Nn. 5-6: PL 13, 1092-1093)

Novos per Spiritum mores sequamur in Christo

     Peccátum Adæ in genus omne transíerat: Per unum enim hóminem, sicut Apóstolus dicit, delíctum introívit, et per delíctum mors: sic et in omnes hómines devénit. Ergo et iustítia Christi necésse est ut in genus tránseat; ac sicut ille per peccátum stirpem suam pérdidit, ita Christus per iustítiam genus suum omne vivíficet. Hoc urget Apóstolus dicens: Ut sicut per inobœdiéntiam uníus peccatóres constitúti sunt multi, sic per dicto audiéntiam uníus, iusti constituántur multi: ac sicut regnávit delíctum in mortem, simíliter et grátia regnet per iustítiam in vitam ætérnam.
     Dicet mihi áliquis: «Sed peccátum Adæ mérito transívit in pósteros, quia ex ipso géniti erant; et numquid nos a Christo géniti sumus, ut propter ipsum salvi esse possímus?». Carnália cogitáre nolíte: iam vidébitis quáliter Christo parénte generémur. Novíssimis tempóribus ánimam útique cum carne accépit Christus ex María: hanc venit salvam fácere, hanc apud ínferos non relíquit, hanc spirítui suo coniúnxit et suam fecit. Et hæ sunt núptiæ Dómini, uni carni coniúnctæ, ut secúndum illud magnum sacraméntum fíerent duo in carne una, Christus et Ecclésia.
     Ex his núptiis christiána plebs náscitur, veniénte désuper Spíritu Dómini; nostrarúmque animárum substántiæ, superfúso et admíxto prótinus seménte cælésti, viscéribus matris inoléscimus, alvóque eius effúsi vivificámur in Christo. Unde Apóstolus: Primus Adam, in ánimam vivéntem; novíssimus Adam, in spíritum vivificántem. Sic génerat Christus in Ecclésia per suos sacerdótes, ut idem Apóstolus: Christo autem ego vos génui. Atque ita Christi semen, id est Dei Spíritus novum hóminem alvo matris agitátum, et partu fontis excéptum, mánibus sacerdótis effúndit, fide tamen prónuba.
     Recipiéndus est ergo Christus ut géneret, quia sic Ioánnes apóstolus dicit: Quotquot eum recepérunt, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri. Hæc autem compléri álias néqueunt, nisi lavácri et chrísmatis et antístitis sacraménto. Lavácro enim peccáta purgántur; chrísmate Sanctus Spíritus superfúnditur; utráque vero ista manu et ore antístitis impetrámus: atque ita totus homo renáscitur et innovátur in Christo; ut sicut resurréxit Christus a mórtuis, sic et nos in novitáte vitæ ambulémus; id est, ut depósitis vitæ véteris erróribus, novos per Spíritum mores sequámur in Christo.

RESPONSORIUM

Rom 5, 19. 21; 1 Io 4, 10

R. Sicut per inobœdiéntiam uníus hóminis peccatóres constitúti sunt multi, ita et per uníus obœditiónem iusti constituéntur multi. * Ut sicut regnávit peccátum in morte, ita et grátia regnet in vitam ætérnam per Iesum Christum.
V. Misit Deus Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. * Ut sicut regnávit peccátum in morte, ita et grátia regnet in vitam ætérnam per Iesum Christum.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, quem patérno nómine invocáre præsúmimus, pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum, ut promíssam hereditátem íngredi mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)