[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


17. augustus 2019, Sabbato
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XIX
Pro O.P.: S. Hyacinthi de Polonia, presbyteri, memoria
In memoria S. Mariæ in sab.


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

17 augustus 2019
PER ANNUM, hebd. XIX
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Summæ Deus cleméntiæ
mundíque factor máchinæ,
qui trinus almo númine
unúsque firmas ómnia,

Nostros piis cum cánticis
fletus benígne súscipe,
quo corde puro sórdibus
te perfruámur lárgius.

Lumbos adúre cóngruis
tu caritátis ígnibus,
accíncti ut adsint pérpetim
tuísque prompti advéntibus,

Ut, quique horas nóctium
nunc concinéndo rúmpimus,
donis beátæ pátriæ
ditémur omnes áffatim.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Auctor perénnis glóriæ,
qui septifórmis grátiæ
das Spíritum credéntibus,
assíste mitis ómnibus.

Expélle morbos córporum,
mentis repélle scándalum,
exscínde vires críminum,
fuga dolóres córdium.

Serénas mentes éffice,
opus honéstum pérfice,
preces orántum áccipe,
vitam perénnem tríbue.

Septem diérum cúrsibus
nunc tempus omne dúcitur;
octávus ille últimus
dies erit iudícii,

In quo, Redémptor, quǽsumus,
ne nos in ira árguas,
sed a sinístra líbera,
ad déxteram nos cólloca,

Ut, cum preces suscéperis
clemens tuárum plébium,
reddámus omnes glóriam
trino Deo per sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

V. Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R. Iudícia tua abýssus multa.

LECTIO PRIOR

De libro Michǽæ prophétæ

7,7-20
Civitas Dei exspectat salutem. Salus in remissione peccatorum

     Ego ad Dóminum aspíciam, exspectábo Deum salvatórem meum; áudiet me Deus meus. Ne lætéris, inimíca mea, super me, quia cécidi: consúrgam; cum sédeo in ténebris, Dóminus lux mea est. Iram Dómini porto, quóniam peccávi ei, donec iúdicet causam meam et fáciat iudícium meum; edúcet me in lucem, vidébo iustítiam eius. Et aspíciet inimíca mea, et operiétur confusióne, quæ dicit ad me: «Ubi est Dóminus Deus tuus?». Oculi mei vidébunt in eam; nunc erit in conculcatiónem ut lutum plateárum. Dies véniet ut ædificéntur macériæ tuæ; in die illa dilatabúntur fines tui. In die illa usque ad te vénient habitántes ab Assýria usque ad Ægýptum et ab Ægýpto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem. Terra autem erit in desolatiónem propter habitatóres suos et propter fructum óperum eórum. Pasce pópulum tuum in virga tua, gregem hereditátis tuæ, habitántes solos in saltu, in médio hortórum; pascántur Basan et Gálaad iuxta dies antíquos. Secúndum dies egressiónis tuæ de terra Ægýpti osténde nobis mirabília. Vidébunt gentes et confundéntur super omni fortitúdine sua, ponent manum super os, aures eórum surdæ erunt; lingent púlverem sicut serpens, velut reptília terræ. Treméntes exíbunt de ǽdibus suis — ad Dóminum Deum nostrum — formidábunt et timébunt te. Quis Deus símilis tui, qui aufers iniquitátem, et transis peccátum reliquiárum hereditátis tuæ? Non servat in ætérnum furórem suum, quóniam volens misericórdiam est. Revertétur et miserébitur nostri, calcábit iniquitátes nostras et proíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra. Dabis veritátem Iacob, misericórdiam Abraham, quæ iurásti pátribus nostris a diébus antíquis.

RESPONSORIUM

Hebr 10, 37b; Mic 7, 19b

R. Qui ventúrus est, véniet, et non tardábit; et iam non erit timor in fínibus nostris: * Quóniam ipse est salvátor noster.
V. Calcábit iniquitátes nostras, et proíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra; * Quóniam ipse est salvátor noster.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Paciáni epíscopi De baptísmo

(Nn. 6-7: PL 13, 1093-1094)

Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem?

     Sicut portávimus imáginem terréni hóminis, portémus et eius qui de cælo est; quia primus homo de terra terrénus, secúndus a cælo cæléstis. Quod agéntes, dilectíssimi, iam non moriémur ámplius. étiam si in hoc córpore resolvámur, vivémus in Christo, sicut ait ipse: Qui in me credíderit, licet moriátur, vivet.
     Certi dénique sumus, ipso teste Dómino, et Abraham et Isaac et Iacob et omnes sanctos Dei vívere. Dénique de his ipsis ait Dóminus: Omnes autem illi vivunt: Deus enim vivórum est, non mortuórum. Et Apóstolus de se dicit: Mihi vívere Christus est, et mori lucrum: optárem dissólvi et cum Christo esse. Adhuc: Nos autem dum in córpore hoc sumus, peregrinámur a Dómino. Per fidem enim ambulámus, non per spéciem. Hoc est quod crédimus, dilectíssimi fratres. Céterum: Si in hoc sǽculo sperántes sumus, miserabilióres ómnibus homínibus sumus. Vita mundi et pecúdibus et feris et alítibus, ut vidétis ipsi, aut nobíscum est commúnis aut lóngior. Et illud hómini próprium, quod per Spíritum suum dedit Christus, id est vita perpétua, sed si iam non peccámus ámplius. Quia sicut mors scélere acquíritur, virtúte vitátur; ita vita sceléribus amíttitur, virtúte retinétur. Stipéndia ergo peccáti mors; donum Dei, vita ætérna per Iesum Christum Dóminum nostrum.
     Ille est, ille qui rédimit, donans nobis ómnia peccáta, sicut Apóstolus dicit, et delens quod advérsus nos erat chirógraphum inobauditiónis; quia et ipsum tulit de médio, affígens illud cruci; éxuens se carnem, tradúxit potestátes, líbere triúmphans eas in semetípso. Solvit compedítos et víncula nostra disrúpit, sicut David díxerat: Dóminus érigit elísos, Dóminus solvit compedítos, Dóminus illúminat cæcos. Et íterum: Dirupísti víncula mea, tibi sacrificábo hóstiam laudis. Solúti ítaque de vínculis, ubi per baptísmi sacraméntum ad signum Dómini convénimus, sánguine Christi et nómine liberáti.
     Igitur, dilectíssimi, semel ablúimur, semel liberámur, semel in regnum immortále suscípimur; semel felíces sunt, quorum remíssa sunt facínora et quorum tecta sunt peccáta. Tenéte fórtiter quod accepístis, serváte felíciter, ámplius peccáre nolíte. Puros vos ex eo et immaculátos in diem Dómini reserváte.

RESPONSORIUM

1 Cor 15, 47. 49; Col 3, 9b. 10

R. Primus homo de terra terrénus; secúndus homo de cælo.* Sicut portávimus imáginem terréni, portábimus et imáginem cæléstis.
V. Exuístis vos véterem hóminem et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius qui creávit eum. * Sicut portávimus imáginem terréni, portábimus et imáginem cæléstis.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, quem patérno nómine invocáre præsúmimus, pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum, ut promíssam hereditátem íngredi mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)