[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


26. augustus 2019, Feria II.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XXI
Pro O.P.: B. Iacobi de Bevagna, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

26 augustus 2019
PER ANNUM, hebd. XXI
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Somno reféctis ártubus,
spreto cubíli, súrgimus:
nobis, Pater, canéntibus
adésse te depóscimus.

Te lingua primum cóncinat,
te mentis ardor ámbiat,
ut áctuum sequéntium
tu, sancte, sis exórdium.

Cedant tenébræ lúmini
et nox diúrno síderi,
ut culpa, quam nox íntulit,
lucis labáscat múnere.

Precámur ídem súpplices
noxas ut omnes ámputes,
et ore te canéntium
laudéris in perpétuum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Ætérna lux, divínitas,
in unitáte Trínitas,
te confitémur débiles,
te deprecámur súpplices.

Summum Paréntem crédimus
Natúmque Patris únicum,
et caritátis vínculum
qui iungit illos Spíritum.

O véritas, o cáritas,
o finis et felícitas,
speráre fac et crédere,
amáre fac et cónsequi.

Qui finis et exórdium
rerúmque fons es ómnium,
tu solus es solácium,
tu certa spes credéntium.

Qui cuncta solus éfficis
cunctísque solus súfficis,
tu sola lux es ómnibus
et prǽmium sperántibus.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libro Sophoníæ prophétæ

3, 8-20
Salus pauperibus Israel promittitur

«Exspécta me, dicit Dóminus, in die, qua surgam ut testis; quia iudícium meum, ut cóngregem gentes et cólligam regna, ut effúndam super eas indignatiónem meam, omnem iram furóris mei; in igne enim zeli mei devorábitur omnis terra. Quia tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini et sérviant ei úmero uno. Ultra flúmina Æthiópiæ, inde súpplices mei, fílii dispersórum meórum déferent munus mihi. In die illa non confundéris super cunctis actiónibus tuis, quibus prævaricáta es in me; quia tunc áuferam de médio tui magníloquos supérbos tuos, et non adícies exaltári ámplius in monte sancto meo. Et derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum». Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel. Non fácient iniquitátem, nec loquéntur mendácium; et non inveniétur in ore eórum lingua dolósa, quóniam ipsi pascéntur et accubábunt, et non erit qui extérreat. Lauda, fília Sion, iubiláte, Israel! Lætáre et exsúlta in omni corde, fília Ierúsalem! Abstulit Dóminus iudícium tuum, avértit inimícos tuos; rex Israel Dóminus in médio tui, non timébis malum ultra. In die illa dicétur Ierúsalem: «Noli timére, Sion; ne dissolvántur manus tuæ! Dóminus Deus tuus in médio tui, fortis ipse salvábit; gaudébit super te in lætítia, commótus in dilectióne sua; exsultábit super te in laude sicut in die convéntus». «Auferam a te calamitátem, ut non ultra hábeas super ea oppróbrium. Ecce ego interfíciam omnes, qui afflixérunt te in témpore illo; et salvábo claudicántem et eam, quæ eiécta fúerat, congregábo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusiónis eórum, in témpore illo, quo addúcam vos, et in témpore, quo congregábo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem ómnibus pópulis terræ, cum convértero sortem vestram coram óculis vestris», dicit Dóminus.
 

RESPONSORIUM

Soph 3, 12. 9a

R. Derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum. * Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel.
V. Tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini. * Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel.

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Thomæ de Aquíno presbýteri in Ioánnem

(Cap. 10, lect. 3)

Reliquiæ Israel pascentur et accubabunt

     Ego sum pastor bonus. Quod autem Christus sit pastor, maniféste ei cómpetit: nam sicut per pastórem grex gubernátur et páscitur, ita fidéles per Christum spiritáli cibo et étiam córpore et sánguine suo reficiúntur. Erátis aliquándo, dicit Apóstolus, sicut oves non habéntes pastórem; sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum. Et Prophéta: Sicut pastor gregem suum pascet.
     Sed cum Christus díxerit pastórem intráre per óstium et íterum se esse óstium, hic autem dicat se esse pastórem, opórtet quod ipse per semetípsum intret. Et quidem per seípsum intrat, quia seípsum maniféstat, et per seípsum novit Patrem. Nos autem per illum intrámus, quia per ipsum beatificámur.
     Sed atténde quod nullus álius est óstium nisi ipse, quia nullus álius est lux vera, sed per participatiónem: Non erat ille lux, scílicet Ioánnes Baptísta, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Sed de Christo dícitur: Erat lux vera quæ illúminat omnem hóminem. Et ídeo esse óstium nemo se dicit: hoc sibi ipse Christus próprie retínuit; esse autem pastórem áliis communicávit et membris suis dedit: nam et Petrus pastor et céteri Apóstoli pastóres fuérunt et omnes boni epíscopi. Dabo vobis, dicit Scriptúra, pastóres secúndum cor meum. Licet autem præpósiti Ecclésiæ, qui fílii sunt, omnes pastóres sint, ídeo tamen singuláriter dicit: Ego sum pastor bonus, ut insínuet virtútem caritátis. Nullus enim est pastor bonus, nisi per caritátem efficiátur unum cum Christo et fiat membrum veri pastóris.
     Offícium boni pastóris est cáritas; unde dicit: Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Sciéndum est enim quod differéntia est inter bonum pastórem et malum: nam bonus pastor inténdit cómmodum gregis; malus autem cómmodum próprium.
     In corporálibus autem pastóribus non exígitur a bono pastóre ut expónat se morti propter salútem gregis. Sed quia spiritális gregis salus præpónderat corporáli vitæ pastóris, ídeo cum perículum ímminet de gregis salúte, debet quisque spiritális pastor corporális vitæ sustinére dispéndium pro gregis salúte. Et hoc est quod Dóminus dicit: Bonus pastor ánimam suam, idest vitam corporálem, ponit pro óvibus suis, idest auctoritáte et caritáte. Utrúmque enim exígitur, et quod ad eum pertíneant, et quod eas amet: nam primum sine secúndo non súfficit.
     Huius autem doctrínæ Christus nobis exémplum prǽbuit: Si Christus pósuit ánimam suam pro nobis, et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

RESPONSORIUM

Ez 34, 12b; Io 10, 28b

R. Visitábo oves meas, * Et liberábo eas de ómnibus locis in quibus dispérsæ fúerant in die nubis et calíginis.
V. Oves meæ non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisquam de manu mea. * Et liberábo eas de ómnibus locis in quibus dispérsæ fúerant in die nubis et calíginis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)