lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 augustus 2019
S. Monicæ, memoria


Nata est Tagaste in Africa anno 331 ex familia christiana. Adhuc adulescentula Patricio nuptui tradita, filios generavit inter quos Augustinum, pro cuius conversione multas lacrimas et preces fudit ad Deum. Exemplar optimæ matris, fidem oratione aluit et virtutibus illustravit. Mortua est Ostiæ anno 387.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Hæc fémina laudábilis
et honoráta méritis,
ut sanctis pollet móribus,
triúmphat sic cum ángelis.

Ex corde devotíssimo
orans Deum cum lácrimis,
vigíliis, ieiúniis
hærébat hæc assíduis.

Contémnens mundi glóriam
ac mente semper íntegra,
perféctam post iustítiam
migrávit super sídera.

Quæ sanctitátis áctibus
sua ditávit límina,
lætátur nunc perpétuis
cæléstis ædis prǽmiis.

Laus uni ac trino Dómino,
qui nos eius precátibus,
perácto vitæ término,
coniúngat cæli cívibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Ieremíæ prophétæ

1, 1-19
Vocatio Ieremiæ prophetæ

     Verba Ieremíæ fílii Helcíæ de sacerdótibus, qui fuérunt in Anathoth in terra Béniamin. Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Iosíæ fílii Amon regis Iudæ, in tértio décimo anno regni eius. Et factum est in diébus Ióachim fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad transmigratiónem Ierúsalem in mense quinto.
     Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Priúsquam te formárem in útero, novi te et, ántequam exíres de vulva, sanctificávi te et prophétam géntibus dedi te».
     Et dixi: «Heu, Dómine Deus! Ecce néscio loqui, quia puer ego sum».
     Et dixit Dóminus ad me:
     «Noli dícere: “Puer sum”, quóniam, ad quoscúmque mittam te, ibis et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris. Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum, ut éruam te», dicit Dóminus.
     Et misit Dóminus manum suam et tétigit os meum et dixit Dóminus ad me: «Ecce dedi verba mea in ore tuo; ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas et dispérdas et díssipes et ædífices et plantes».
     Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Quid tu vides, Ieremía?». Et dixi: «Virgam amýgdali vigilántis ego vídeo». Et dixit Dóminus ad me: «Bene vidísti, quia vígilo ego super verbo meo, ut fáciam illud».
     Et factum est verbum Dómini secúndo ad me dicens: «Quid tu vides?». Et dixi: «Ollam succénsam ego vídeo; et fácies eius a fácie aquilónis». Et dixit Dóminus ad me: «Ab aquilóne pandétur malum super omnes habitatóres terræ; quia ecce ego convocábo ómnia regna aquilónis, ait Dóminus, et vénient et ponent unusquísque sólium suum in intróitu portárum Ierúsalem et contra omnes muros eius in circúitu et contra univérsas urbes Iudæ; et loquar iudícia mea cum eis super omnem malítiam eórum, qui dereliquérunt me et incénsum obtulérunt diis aliénis et adoravérunt opus mánuum suárum. Tu ergo accínge lumbos tuos et surge et lóquere ad eos ómnia, quæ ego præcípio tibi: ne tímeas a fácie eórum, alióquin timére te fáciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam et in colúmnam férream et in murum ǽreum contra omnem terram, régibus Iudæ, princípibus eius et sacerdótibus et pópulo terræ; et bellábunt advérsum te et non prævalébunt, quia tecum ego sum, ait Dóminus, ut eríperem te».

RESPONSORIUM

Ier 1, 5ab. 9b; Is 42, 6

R. Priúsquam te formárem in útero novi te, et ántequam exíres de vulva sanctificávi te. * Et dedi verba mea in ore tuo.
V. Ego Dóminus vocávi te in iustítia et dedi te in fœdus pópuli, in lucem géntium. * Et dedi verba mea in ore tuo.

LECTIO ALTERA

Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi

(Lib. 9, 10-11: CSEL 33, 215-219)

Æternam sapientiam attingamus

     Impendénte autem die, quo ex hac vita erat exitúra — quem diem tu nóveras, ignorántibus nobis — provénerat, ut credo, procuránte te occúltis tuis modis, ut ego et ipsa soli starémus incumbéntes ad quandam fenéstram, unde hortus intra domum, quæ nos habébat, prospectabátur, illic apud Ostia Tiberína, ubi remóti a turbis post longi itíneris labórem instaurabámus nos navigatióni. Colloquebámur ergo soli valde dúlciter et prætérita obliviscéntes, in ea quæ ante sunt exténti, quærebámus inter nos apud præséntem veritátem, quod tu es, qualis futúra esset vita ætérna sanctórum, quam nec óculus vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit. Sed inhiabámus ore cordis in supérna fluénta fontis tui, fontis vitæ, qui est apud te.
     Dicébam tália, etsi non isto modo et his verbis, tamen, Dómine, tu scis, quod illo die, cum tália loquerémur et mundus iste nobis inter verba vilésceret cum ómnibus delectatiónibus suis; tunc ait illa: «Fili, quantum ad me áttinet, nulla re iam deléctor in hac vita. Quid hic fáciam adhuc et cur hic sim, néscio, iam consúmpta spe huius sǽculi. Unum erat, propter quod in hac vita aliquántum immorári cupiébam, ut te christiánum cathólicum vidérem, priúsquam mórerer. Cumulátius hoc mihi Deus prǽstitit, ut te étiam contémpta felicitáte terréna servum eius vídeam. Quid hic fácio?».
     Ad hæc ei quid respónderim, non satis récolo, cum intérea vix intra quinque dies aut non multo ámplius decúbuit fébribus. Et cum ægrotáret, quodam die deféctum ánimæ passa est et páululum subtrácta a præséntibus. Nos concúrrimus, sed cito réddita est sénsui et aspéxit astántes me et fratrem meum, et ait nobis quasi quærénti símilis: «Ubi eram?».
     Deínde nos íntuens mæróre attónitos: «Ponétis hic», inquit, «matrem vestram». Ego silébam et fletum frenábam. Frater autem meus quiddam locútus est, quo eam non in péregre, sed in pátria defúngi tamquam felícius optáret. Quo audíto illa vultu ánxio revérberans eum óculis, quod tália sáperet, atque inde me íntuens: «Vide», ait, «quid dicit». Et mox ambóbus: «Pónite», inquit, «hoc corpus ubicúmque: nihil vos eius cura contúrbet; tantum illud vos rogo, ut ad Dómini altáre meminéritis mei, ubiúbi fuéritis». Cumque hanc senténtiam verbis quibus póterat explicásset, contícuit et ingravescénte morbo exercebátur.

RESPONSORIUM

1 Cor 7, 29a. 30b. 31; 2, 12a

R. Tempus breviátum est; réliquum est ut qui gaudent, tamquam non gaudéntes sint; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes: * prǽterit enim figúra huius mundi.
V. Nos autem non spíritum mundi accépimus. * Prǽterit enim figúra huius mundi.

ORATIO

Orémus:
Deus, mæréntium consolátor, qui beátæ Mónicæ pias lácrimas in conversióne fílii sui Augustíni misericórditer suscepísti, da nobis, utriúsque intervéntu, peccáta nostra deploráre, et grátiæ tuæ indulgéntiam inveníre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)