[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


4. september 2019, Feria IV.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. XXII
Pro O.P.: B. Catharinæ de Racconigi, virginis, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

4 september 2019
PER ANNUM, hebd. XXII
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

O sator rerum, reparátor ævi,
Christe, rex regum, metuénde censor,
tu preces nostras paritérque laudes
   súscipe clemens.

Noctis en cursu tibi vota laudum
pángimus; præsta tibi sint ut apta,
nosque concéntu réfove perénni,
   lúminis auctor.

Da dies nobis probitáte faustos
mortis ignáram tribuéndo vitam,
semper ut nostros tua sit per actus
   glória perpes.

Ure cor nostrum, pius ure lumbos
igne divíno vigilésque nos fac,
semper ardéntes mánibus lucérnas
   ut teneámus.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Christe, lux vera, bónitas et vita,
gáudium mundi, píetas imménsa,
qui nos a morte vívido salvásti
   sánguine tuo,

Insere tuum, pétimus, amórem
méntibus nostris, fídei refúnde
lumen ætérnum, caritátis auge
   dilectiónem.

Procul a nobis pérfidus absístat
Satan, a tuis víribus confráctus;
Sanctus assístat Spíritus, a tua
   sede demíssus.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

26, 1-15
Ieremias in periculo mortis versatur propter oraculum de ruina templi

     In princípio regni Ióachim fílii Iosíæ regis Iudæ factum est verbum istud a Dómino dicens: «Hæc dicit Dóminus: Sta in átrio domus Dómini et loquéris ad omnes civitátes Iudæ, de quibus véniunt, ut adórent in domo Dómini, univérsos sermónes, quos ego mandávi tibi ut loquáris ad eos: noli subtráhere verbum, si forte áudiant et convertántur unusquísque a via sua mala, et pæníteat me mali, quod cógito fácere eis propter malítiam óperum eórum. Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Si non audiéritis me, ut ambulétis in lege mea, quam dedi vobis, ut audiátis sermónes servórum meórum prophetárum, quos ego misi ad vos de nocte consúrgens et dírigens, et non audístis, dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictiónem cunctis géntibus terræ».
     Et audiérunt sacerdótes et prophétæ et omnis pópulus Ieremíam loquéntem verba hæc in domo Dómini. Cumque complésset Ieremías loquens ómnia, quæ præcéperat ei Dóminus, ut loquerétur ad univérsum pópulum, apprehendérunt eum sacerdótes et prophétæ et omnis pópulus dicens: «Morte moriáris! Quare prophetásti in nómine Dómini dicens: “Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolábitur, eo quod non sit habitátor”?».
     Et congregátus est omnis pópulus advérsus Ieremíam in domo Dómini. Et audiérunt príncipes verba hæc et ascendérunt de domo regis in domum Dómini et sedérunt in intróitu portæ domus Dómini Novæ. Et locúti sunt sacerdótes et prophétæ ad príncipes et ad omnem pópulum dicéntes: «Iudícium mortis est viro huic, quia prophetávit advérsus civitátem istam, sicut audístis áuribus vestris». Et ait Ieremías ad omnes príncipes et ad univérsum pópulum dicens: «Dóminus misit me ut prophetárem ad domum istam et ad civitátem hanc ómnia verba, quæ audístis. Nunc ergo bonas fácite vias vestras et ópera vestra et audíte vocem Dómini Dei vestri, et pænitébit Dóminus mali, quod locútus est advérsum vos. Ego autem ecce in mánibus vestris sum, fácite mihi, quod bonum et rectum est in óculis vestris; verúmtamen scitóte et cognóscite quod si occidéritis me, sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos et contra civitátem istam et habitatóres eius; in veritáte enim misit me Dóminus ad vos, ut lóquerer in áuribus vestris ómnia verba hæc».

RESPONSORIUM

Ier 26, 15a; Mt 27, 24b

R. Scitóte et cognóscite quod si occidéritis me, * Sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos et contra civitátem istam.
V. Pilátus lavit manus coram turba, dicens: Innocens ego sum a sánguine hoc. * Sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos et contra civitátem istam.

LECTIO ALTERA

E Commentário Orígenis presbýteri in Ioánnem

(Tomus 10, 20: PG 14, 370-371)

Christus loquebatur de templo corporis sui

     Destrúite templum hoc, et in tribus diébus érigam illud. Córporis amántes ac rerum sensibílium, nunc iam mihi vidéntur ínnui Iudǽi, qui ægre feréntes expúlsos fuísse a Iesu eos qui domum Patris faciébant domum mercátus rebus ab ipsis gestis, signum póstulant, ex quo signo Fílius Dei, quem illi non recípiunt, videátur hæc decénter fácere. Sed coniúngens Servátor sermónem de córpore suo, perínde quasi loquerétur de templo illo, interrogántibus: Quod signum osténdis, quod hæc fácias, respóndet: Destrúite templum hoc, et in tribus diébus érigam illud.
     Attamen utráque, tum templum tum corpus Iesu, iuxta unam intellegéntiam figúra mihi esse vidéntur Ecclésiæ; eo quod hæc ædificáta sit ex vivéntibus lapídibus; facta domus spiritális in sacerdótium sanctum: superædificáta supra fundaméntum Apostolórum et prophetárum, summo angulári lápide Christo Iesu, revéra templum exsisténte. Sin vero propter illud: Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte, videátur iunctúra et conveniéntia lápidum templi déstrui, dissiparíque, ut in primo et vicésimo scriptum est psalmo, ómnia Christi ossa ab insídiis, quæ sunt in persecutiónibus et tribulatiónibus, et ab his qui bellum ínferunt unitátem templi ob persecutiónes, erigétur templum et suscitábitur corpus tértia die post diem malítiæ in ipso instántem atque post diem consummatiónis hac posteriórem.
     Tértia enim in cælo novo et terra nova instábit dies, quando ossa hæc, nempe omnis domus Israel, in magna domínica excitabúntur, morte devícta, ádeo ut facta resurréctio Christi a crucis passióne, contíneat mystérium resurrectiónis totíus córporis Christi. Ut autem corpus illud Iesu, sénsibus obnóxium, cruci affíxum est sepultúmque et póstea éxcitum, sic totum sanctórum Christi corpus cum Christo cruci affíxum est et nunc non ámplius vivit. Unusquísque enim illórum, perínde atque Paulus, in nulla re ália gloriátur prætérquam in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem ipse mundo crucifíxus est et mundus illi.
     Quámobrem non tantum una cum Christo cruci fuit affíxus unusquísque ac mundo, sed étiam una cum Christo sepelítur: Consepúlti enim sumus cum Christo, inquit Paulus, addens étiam, véluti ad quémpiam resurrectiónis arrhabónem pervenísset, Et cum ipso consurréximus.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Cor 6, 19-20; Lev 11, 43a. 44b

R. Corpus vestrum templum est Spíritus Sancti, qui in vobis est, quem habétis a Deo, et non estis vestri. Empti enim estis prétio! * Glorificáte Deum in córpore vestro.
V. Nolíte contamináre ánimas vestras: sancti estóte, quóniam et ego sanctus sum. * Glorificáte Deum in córpore vestro.

ORATIO

Orémus:
Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et præsta, ut in nobis, religiónis augménto, quæ sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quæ sunt nutríta custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)