[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


19. september 2019, Feria V.
hebd. IV

PER ANNUM, hebd. XXIV
S. Ianuarii, episcopi et martyris, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

19 september 2019
PER ANNUM, hebd. XXIV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ales diéi núntius
lucem propínquam prǽcinit;
nos excitátor méntium
iam Christus ad vitam vocat.

«Auférte — clamat — léctulos
ægros, sopóros, désides;
castíque, recti ac sóbrii
vigiláte; iam sum próximus».

Ut, cum corúscis flátibus
auróra cælum spárserit,
omnes labóre exércitos
confírmet ad spem lúminis.

Iesum ciámus vócibus
flentes, precántes, sóbrii;
inténta supplicátio
dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum dísice,
tu rumpe noctis víncula,
tu solve peccátum vetus
novúmque lumen íngere.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Amóris sensus érige
ad te, largítor véniæ,
ut fias clemens córdibus
purgátis inde sórdibus.

Extérni huc advénimus
et éxsules ingémimus;
tu portus es et pátria,
ad vitæ duc nos átria.

Felix quæ sitit cáritas
te fontem vitæ, o Véritas;
beáti valde óculi
te speculántis pópuli.

Grandis est tibi glória
tuæ laudis memória,
quam sine fine célebrant
qui cor ab imis élevant.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

12, 1-16
Actione symbolica transmigratio populi adumbratur

     In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, in médio domus exasperántis tu hábitas, qui óculos habent ad vidéndum et non vident, et aures ad audiéndum et non áudiunt, quia domus exásperans est. Tu ergo, fili hóminis, fac tibi vasa transmigratiónis et transmigrábis per diem coram eis; transmigrábis autem de loco tuo ad locum álterum in conspéctu eórum, si forte aspíciant, quia domus exásperans est. Et éfferes foras vasa tua quasi vasa transmigrántis per diem in conspéctu eórum; tu autem egrediéris véspere coram eis, sicut egréditur migrans. Ante óculos eórum pérfode tibi paríetem et éfferes per eum; in conspéctu eórum in úmeris portábis, in calígine éfferes: fáciem tuam velábis et non vidébis terram, quia porténtum dedi te dómui Israel».
     Feci ergo, sicut præcéperat mihi Dóminus: vasa mea prótuli quasi vasa transmigrántis per diem et véspere perfódi mihi paríetem manu; et in calígine éxtuli in úmeris portans in conspéctu eórum.
     Et factus est sermo Dómini ad me mane dicens: «Fili hóminis, numquid non dixérunt ad te domus Israel, domus exásperans: “Quid tu facis?”. Dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierúsalem, et super omnem domum Israel, quæ est in médio eius. Dic: Ego porténtum vestrum. Quómodo feci, sic fiet illis: in transmigratiónem et in captivitátem ibunt. Et dux, qui est in médio eórum, in úmeris portábit, in calígine, et egrediétur; paríetem perfódient, ut tránsitus fiat per eum; fáciem suam opériet, ut non vídeat óculo terram. Et exténdam rete meum super illum, et capiétur in tendícula mea; et addúcam eum in Babylónem in terram Chaldæórum, et ipsam non vidébit ibíque moriétur. Et omnes, qui circa eum sunt, præsídium eius et ágmina eius, dispérgam in omnem ventum; et gládium evaginábo post eos. Et scient quia ego Dóminus, quando dispérsero illos in géntibus et disseminávero eos in terris. Et relínquam ex eis viros paucos a gládio et fame et pestiléntia, ut narrent ómnia scélera eórum in géntibus, ad quas ingrediéntur, et scient quia ego Dóminus».

RESPONSORIUM

Ez 12, 15; Ps 88 (89), 31. 33a

R. Quando dispérsero illos in géntibus et disseminávero eos in terris, * Scient quia ego Dóminus.
V. Si derelíquerint legem meam, et in iudíciis meis non ambuláverint, visitábo in virga delíctum eórum. *Scient quia ego Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 9: CCL 41, 535-536)

Forma esto fidelibus

     Cum autem Dóminus dixísset quæ díligant isti pastóres, dicit et quæ néglegant. Vítia enim óvium late iacent. Sanæ atque crassæ oves perpáucæ sunt, id est sólidæ in cibo veritátis, uténtes páscuis bene de múnere Dei. Sed mali illi pastóres non parcunt tálibus. Parum est quod illas languéntes et infírmas et errántes et pérditas non curant. étiam istas fortes et pingues necant, quantum in ipsos est. Et illæ vivunt. De misericórdia Dei vivunt. Tamen quantum ad pastóres malos áttinet, occídunt. «Quómodo, inquis, occídunt?». Male vivéndo, malum exémplum præbéndo. An frustra dictum est servo Dei, eminénti in membris summi pastóris: Circa omnes te ipsum bonórum óperum præbens exémplum? et: Forma esto fidélibus.
     Attendéndo enim ovis étiam fortis plerúmque præpósitum suum male vivéntem, si declínet óculos a régulis Dómini et inténdat in hóminem, íncipit dícere in corde suo: «Si præpósitus meus sic vivit, ego qui sum qui non fáciam quod ille facit?». Occídit ovem fortem. Si fortem ergo occídit ovem, iam de céteris quid facit, qui illud quod non ipse fortificáverat, sed forte aut robústum invénerat, male vivéndo intérficit?
     Dico caritáti vestræ, íterum dico, et si vivunt oves et si fortes sunt oves in verbo Dómini et tenent illud quod audiérunt a Dómino suo: Quæ dicunt, fácite; quæ autem fáciunt, fácere nolíte, tamen qui in conspéctu pópuli male vivit, quantum in illo est, eum a quo atténditur occídit. Non sibi ergo blandiátur quia ille non est mórtuus. Et ille vivit, et ille homicída est. Quómodo cum lascívus homo inténdit mulíerem ad concupiscéndum, etsi illa casta est, et mœchátus est iste. Dómini enim vera et apérta senténtia est: Quisquis víderit mulíerem ad concupiscéndum eam, iam mœchátus est eam in corde suo. Non pervénit ad illíus cubículum, et in interióre iam suo cubículo volutátur.
     Sic omnis qui male vivit in conspéctu eórum quibus præpósitus est, quantum in ipso est, occídit et fortes. Qui imitátur, móritur; qui non imitátur vivit. Tamen quantum ad illum pértinet ambos occídit. Et quod crassum est, inquit, interfícitis, et oves meas non páscitis.

RESPONSORIUM

Lc 12, 48b; Sap 6, 5b

R. Omni cui multum datum est, multum quærétur ab eo; * Et cui commendavérunt multum, plus petent ab eo.
V. Iudícium duríssimum his, qui præsunt, fiet. * Et cui commendavérunt multum, plus petent ab eo.

ORATIO

Orémus:
Réspice nos, rerum ómnium Deus creátor et rector, et, ut tuæ propitiatiónis sentiámus efféctum, toto nos tríbue tibi corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)