lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 september 2019
Ss. Andreæ Kim Taegõn, presbyteri et Pauli Chõng Hasang, et sociorum, martyrum, memoria


Ineunte sǽculo XVII, quorundam laicorum industria, primum fides christiana ingressa est in Coream. Fortis ac fervens communitas absque pastoribus, fere tantum a laicis ducta fotaque fuit usque ad annum 1836, quo vertente primi missionarii ex Gallia venientes furtim in regionem intraverunt. Ex hac communitate, in persecutionibus annorum 1839, 1846 et 1866, exorti sunt 103 sancti martyres, inter quos eminent primus presbyter et ardens pastor animarum Andreas Kim Taegõn et insignis apostolus laicus Paulus Chõng Hasang; ceteri vero sunt prævalenter laici, viri ac mulieres, matrimonio iuncti vel non, senes, iuvenes et pueri, qui supplicio affecti pretioso martyrum sanguine copiosa Coreanæ Ecclesiæ primordia consecrarunt.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte
noctis iam calíginem
et profúndæ noctis atram
levánte formídinem,
Deus alme, te rogámus
supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti
atque custos hóminum,
dum tenérent simul cuncta
médium siléntium,
rédderent necnon mortálem
mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,
de somno malítiæ,
atque gratis liberáres
noctúrno de cárcere,
redderésque nobis lucem
vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,
patérnæ lucis glória,
cuius amóta grátia
nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,
secum Deum gestántia,
nil rapiéntis pérfidi
diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,
vitæ quos usus éxigit,
omni caréntes crímine
tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

16, 3. 5b-7a. 8-15. 35. 37a. 40-43. 59-63
Ierusalem sponsa Dei adultera

     Hæc dicit Dóminus Deus ad Ierúsalem: «Radix tua et generátio tua de terra Chánaan, pater tuus Amorrǽus et mater tua Hetthǽa. Proiécta es super fáciem terræ in abiectióne ánimæ tuæ in die, qua nata es.
     Prætériens autem te vidi te palpitáre in sánguine tuo et dixi tibi, cum esses in sánguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In sánguine tuo vive. Crescéntem quasi germen agri dedi te, et crevísti et grandis effécta es et pervenísti ad mundum mulíebrem. Et transívi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amántium. Et expándi amíctum meum super te et opérui ignomíniam tuam; et iurávi tibi et ingréssus sum pactum tecum, ait Dóminus Deus, et facta es mea. Et lavi te aqua et emundávi sánguinem tuum ex te et unxi te óleo; et vestívi te discolóribus et calceávi te cálceis córii delphíni et cinxi te bysso et índui te sérico. Et ornávi te ornaménto et dedi armíllas in mánibus tuis et torquem circa collum tuum; et dedi ináurem super os tuum et círculos áuribus tuis et corónam decóris in cápite tuo. Et ornáta es auro et argénto et vestíta es bysso et sérico et multicolóribus. Símilam et mel et óleum comedísti et decóra facta es veheménter nimis et apta ad regnum. Et egréssum est nomen tuum in gentes propter spéciem tuam, quia perfécta eras in decóre meo, quem posúeram super te, dicit Dóminus Deus.
     Et habens fidúciam in pulchritúdine tua fornicáta es in nómine tuo et exposuísti fornicatiónem tuam omni transeúnti, quisquis fúerit.
     Proptérea, méretrix, audi verbum Dómini: ecce ego congregábo omnes amatóres tuos. Et convocábunt contra te congregatiónem et lapidábunt te lapídibus et trucidábunt te gládiis suis. Et combúrent domos tuas igni et fácient in te iudícia in óculis mulíerum plurimárum; et fáciam ut désinas fornicári, et mercédes ultra non dabis. Et satiábo indignatiónem meam in te, et auferétur zelus meus a te; et quiéscam, nec iráscar ámplius. Eo quod non fúeris recordáta diérum adulescéntiæ tuæ et provocásti me in ómnibus his, proptérea et ego vias tuas in cápite tuo dabo, ait Dóminus Deus, et non feci iuxta scélera tua in ómnibus abominatiónibus tuis.
     Quia hæc dicit Dóminus Deus: Et fáciam tibi, sicut fecísti, qui despexísti iuraméntum, ut írritum fáceres pactum.
     Et recordábor ego pacti mei tecum in diébus adulescéntiæ tuæ et suscitábo tibi pactum sempitérnum. Et recordáberis viárum tuárum et confúnderis, cum recéperis soróres tuas te maióres cum minóribus tuis, et dabo eas tibi in fílias, sed non ex pacto tuo. Et suscitábo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dóminus, ut recordéris et confundáris, et non sit tibi ultra aperíre os præ confusióne tua, cum placátus fúero tibi in ómnibus, quæ fecísti», ait Dóminus Deus.

RESPONSORIUM

Cf. Is 54, 6. 8; Ez 16, 60

R. Ut mulíerem derelíctam vocávi te, in moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam; * In misericórdia sempitérna misértus sum tui, dixit Redémptor tuus Dóminus.
V. Recordábor pacti mei tecum in diébus adulescéntiæ tuæ, et suscitábo tibi pactum sempitérnum. * In misericórdia sempitérna misértus sum tui, dixit Redémptor tuus Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex última Exhortatióne sancti Andréæ Kim Taegõn, presbýteri et mártyris

(Pro Corea Documenta, ed. Mission Catholique Séoul, Séoul Paris 1938, Vol. I, 74-75)

Fides amore et perseverantia coronatur

     Fratres et amíci dilectíssimi, cogitáte et recogitáte: Deus ab inítio témporum cælum et terram et ómnia dispósuit; meditámini dénique quare et quo consílio nominátim hóminem ad imáginem ac similitúdinem suam creáverit.
     Si ergo in hoc mundo periculórum miseriæque reférto Dóminum creatórem non agnoscerémus, nihil prodésset nos natos esse nihílque in vita permanére. Quamquam Dei grátia in hunc mundum vénimus paritérque Dei grátia baptísmum recépimus et in Ecclésiam ingréssi sumus itémque Dómini discípuli effécti nomen pretiósum férimus, ad quid tamen próderit tantum nomen absque vera re? Secus vanum esset nos in mundum venísse et in Ecclésiam ingréssos esse; quinímmo, Dóminum eiúsque grátiam pródere hoc esset. Mélius fuísset non nasci quam Dómini grátiam recípere et contra eum peccáre.
     Agrícolam consideráte qui seméntem facit in agro: témpore opportúno terram arat, deínde eam stércorat et nil consíderans labórem sub sole, pretiósum semen colit. Cum tempus meténdi advénerit, si spicæ túrgidæ exstant, cor eius labórem sudorémque oblivíscens lætátur et saltat felicitáte refértum. Si vero spicæ evádunt vácuæ ac nihil áliud adstat quam pálea et gluma, agrícola duri labóris sudorísque méminit et agrum illum eo magis negléctum déseret quo magis colúerat.
     Simíliter Dóminus terram facit agrum suum, nos hómines orýzam, grátiam fimum, atque per Incarnatiónem et Redemptiónem nos irrígat sánguine suo ut créscere et ad maturitátem perveníre valeámus. Cum die iudícii tempus colligéndi vénerit, qui grátia erit matúrus, regno cælórum gaudébit tamquam fílius adoptívus Dei; qui vero matúrus non fúerit, inimícus fiet, etsi et ipse fílius adoptívus Dei iam fúerat, atque iuxta méritum in ætérnum puniétur.
     Fratres caríssimi, scitóte: Dóminus noster Iesus in mundum descéndens innúmeros dolóres ipse pértulit ac suápte Passióne sanctam Ecclésiam cóndidit eámque passióne fidélium auget. Quantúmvis vero mundi potestátes eam premant et oppúgnent, numquam tamen prævalére póterunt. Post Ascensiónem Iesu ab Apostolórum tempóribus usque ad hodiérnos dies Ecclésia sancta ubíque in médiis tribulatiónibus crevit.
     Nunc autem, adhuc per quinquagínta vel sexagínta annos, ex quo sancta Ecclésia in nostram Coréam ingréssa est, fidéles iterúmque persecutiónes sustulérunt, etiámque hódie persecútio furit, ut numerósi amíci in eádem fide, inter quos et ego, in cárcerem sint coniécti, quemádmodum vos étiam in média tribulatióne permanétis. Cum ergo unum corpus ita efficiámus, quómodo córdibus íntimis non tristémur? Quómodo iuxta humánum sensum dolórem separatiónis non experiámur?
     Attamen, ut dicit Scriptúra, Deus curam habet de mínimo capíllo cápitis, et quidem sua omnisciéntia curat; quómodo ergo tanta persecútio consideránda erit áliter ac Dómini iussum aut eius prǽmium aut demum eius pœna?
     Sectámini ergo voluntátem Dei ac toto corde pro duce cælésti Iesu certáte et huius mundi dæmónium iam a Christo devíctum devíncite.
     Obsecro vos: ne amórem fratérnum neglexéritis sed ínvicem adiuváte, atque úsquedum Dóminus misereátur nostri et tribulatiónem amóveat, perseveráte.
     Vigínti hic sumus, et grátia Dei omnes adhuc bene se habent. Si quis occísus erit, óbsecro vos ne famíliam eius neglegátis. Multa étiam dicénda hábeo, at quómodo penicíllo et charta exprímere possum? Epístulæ finem fácio. Cum iam próximi simus ad certámen, vos déprecor ut fidéliter deambulétis, ita ut tandem in cælum ingréssi illic ínvicem gratulémur. Osculum amóris mei relínquo vobis.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Cor 6, 9-10

R. Hi sunt mártyres, qui testes Christi fuérunt, et minas non timuérunt, laudántes Dóminum. * Sanguis mártyrum fit semen christianórum.
V. Qui hábiti sunt sicut ignóti, et tamen cógniti; quasi moriéntes, et ecce vivéntes; tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes. * Sanguis mártyrum fit semen christianórum.

ORATIO

Orémus:
Deus, ómnium géntium creátor et salus, qui in Coreána regióne ad cathólicam fidem pópulum adoptiónis mirabíliter vocásti atque sanctórum mártyrum Andréæ, Páuli ac sociórum gloriósa confessióne créscere fecísti, eórum exémplo et intercessióne concéde, ut nos quoque in mandátis tuis usque ad mortem perseveráre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)