[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


22. september 2019, Dominica
hebd. I

XXV DOMINICA PER ANNUM


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

22 september 2019
XXV DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
et quo resúrgens cónditor
nos, morte victa, líberat.

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus.

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis

Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt. (Ex auctore quodam II sǽculi)

1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum †
      et in via peccatórum non stetit *
      et in convéntu derisórum non sedit,
2 sed in lege Dómini volúntas eius, *
      et in lege eius meditátur die ac nocte. –

3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
      quod fructum suum dabit in témpore suo;
  et fólium eius non défluet, *
      et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. –

4 Non sic ímpii, non sic, *
      sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.
5 ídeo non consúrgent ímpii in iudício *
      neque peccatóres in concílio iustórum. –

6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
      et iter impiórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus

Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quóniam Dominus suscepit eum. (S. Irenæus)

2 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? *
      Multi insúrgunt advérsum me,

3 multi dicunt ánimæ meæ: *
      „Non est salus ipsi in Deo.“ –

4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
      glória mea et exáltans caput meum.

5 Voce mea ad Dóminum clamávi, *
      et exaudívit me de monte sancto suo. –

6 Ego obdormívi et soporátus sum, *
      exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

7 Non timébo mília pópuli *
      circumdántis me. –

8 Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus; †
      quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
      dentes peccatórum contrivísti.

9 Dómini est salus, *
      et super pópulum tuum benedíctio tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
R. In omni sapiéntia commonéntes vosmetípsos.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

Ez 24, 15-27
Vita prophetæ signum pro populo

     Factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, ecce ego tollo a te delícias oculórum tuórum in plaga, et non planges neque plorábis, neque fluent lácrimæ tuæ. Ingemísce tacens, mortuórum luctum non fácies, coróna tua circumligáta sit tibi et calceaménta tua pones in pédibus tuis, nec amíctu ora velábis, nec cibos lugéntium cómedes».
     Locútus sum ergo ad pópulum mane, et mórtua est uxor mea véspere; fecíque mane, sicut præcéperat mihi. Et dixit ad me pópulus: «Quare non índicas nobis, quid ista signíficent, quæ tu facis?». Et dixi ad eos: «Sermo Dómini factus est ad me dicens: Lóquere dómui Israel: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego pólluam sanctuárium meum, supérbiam róboris vestri et delícias oculórum vestrórum et sollicitúdinem ánimæ vestræ. Fílii vestri et fíliæ, quas reliquístis, gládio cadent. Et faciétis, sicut feci: ora amíctu non velábitis et cibos lugéntium non comedétis, corónas habébitis in capítibus vestris et calceaménta in pédibus, non plangétis neque flébitis, sed tabescétis in iniquitátibus vestris, et unusquísque gemet ad fratrem suum. Erítque Ezéchiel vobis in porténtum: iuxta ómnia, quæ fecit, faciétis, cum vénerit istud, et sciétis quia ego Dóminus Deus.
     Et tu, fili hóminis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitúdinem eórum et gáudium magnificéntiæ et delícias oculórum eórum et desidérium ánimæ eórum, fílios et fílias eórum; in die illa, cum vénerit fúgiens ad te, ut annúntiet tibi, in die, inquam, illa aperiétur os tuum cum eo, qui fugit; et loquéris et non silébis ultra erísque eis in porténtum, et scient quia ego Dóminus».

RESPONSORIUM

Ez 24, 24; Ioel 2, 13a

R. Erit Ezéchiel vobis in porténtum: iuxta ómnia quæ fecit, faciétis, * Et sciétis quia ego Dóminus Deus.
V. Scíndite corda vestra et non vestiménta vestra, et convertímini ad Dóminum Deum vestrum. * Et sciétis quia ego Dóminus Deus.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 13: CCL 41, 539-540)

De christianis infirmis

     Quod infirmátum est, dicit Dóminus, non confortástis. Pastóribus malis dicit, pastóribus falsis, pastóribus sua quæréntibus, non quæ Iesu Christi, et cómmodo lactis et lanæ gaudéntibus, oves omníno non curántibus, et quod male hábuit non corroborántibus. Inter infírmum, id est, non firmum — nam dicúntur infírmi étiam ægrotántes — sed inter infírmum et ægrótum, id est male habéntem, hoc mihi vidétur interésse.
     Etenim ista, fratres, quæ distínguere utcúmque conámur, forte et nos póssumus maióre diligéntia mélius distínguere et álius perítior vel lúmine cordis plénior; ínterim ne fraudémini, quantum ad verba áttinet Scriptúræ, quod séntio loquor. Infírmo ne áccidat tentátio et eum frangat timéndum est. Languens autem iam cupiditáte áliqua ægrótat et cupiditáte áliqua impedítur ab intránda via Dei, a subeúndo iugo Christi.
     Atténdite illos hómines voléntes bene vívere, iam statuéntes bene vívere et minus idóneos mala pati sicut paráti sunt bona fácere. Pértinet autem ad christiáni firmitátem non solum operári quæ bona sunt, sed et toleráre quæ mala sunt. Qui ergo vidéntur fervére in opéribus bonis, sed imminéntes passiónes toleráre nolle aut non posse, infírmi sunt. Qui ergo áliqua cupiditáte mala amatóres mundi ab ipsis bonis opéribus revocántur, lánguidi et ægróti iacent, quippe qui ipso languóre, tamquam sine ullis víribus, nihil boni possunt operári.
     Talis in ánima paralýticus ille fuit, quem cum ad Dóminum inférre non possent, qui eum portábant, tectum aperuérunt et deposuérunt. Id est tamquam si in ánima hoc velis fácere ut tectum apérias et depónas ad Dóminum ánimam paralýticam, dissolútam ómnibus membris et vacántem ab omni ópere bono, gravátam útique peccátis suis et languéntem morbo cupiditátis suæ. Si ergo dissolúta sunt membra ómnia et est parálysis intérior, ut pervénias ad médicum — forte enim latet médicus et intus est: iste verus intelléctus in Scriptúris occúltus est —, exponéndo quod occúltum est, áperi tectum et depóne paralýticum.
     Quod qui non fáciunt et qui fácere néglegunt, audístis quæ áudiant: Quod male hábuit, non corroborástis; et quod contribulátum est, non colligástis: iam hinc díximus. Fractus enim erat terróre tentatiónum. Accédit áliquid unde quod fractum est colligétur, consolátio illa: Fidélis Deus qui non vos sinat tentári supra quam potéstis ferre, sed fáciet cum tentatióne étiam éxitum, ut possítis sustinére.

RESPONSORIUM

1 Cor 9, 22-23

R. Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucri fácerem; * Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos.
V. Omnia fácio propter evangélium, ut compárticeps eius effíciar. *Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sacræ legis ómnia constitúta in tua et próximi dilectióne posuísti, da nobis, ut, tua præcépta servántes, ad vitam mereámur perveníre perpétuam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)