[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


28. september 2019, Sabbato
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XXV
Pro O.P.: B. Laurentii de Ripafratta, presbyteridpkn,rhsm
Pro O.P.: Ss. Dominici Ibáñez de Erquicia et Iacobi Kyushei Tomonaga, presbytorum, Laurentii Ruiz de Manila, laici, et sociorum, martyrum in Iaponia, memoria
In memoria S. Mariæ in sab.


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

28 september 2019
PER ANNUM, hebd. XXV
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Summæ Deus cleméntiæ
mundíque factor máchinæ,
qui trinus almo númine
unúsque firmas ómnia,

Nostros piis cum cánticis
fletus benígne súscipe,
quo corde puro sórdibus
te perfruámur lárgius.

Lumbos adúre cóngruis
tu caritátis ígnibus,
accíncti ut adsint pérpetim
tuísque prompti advéntibus,

Ut, quique horas nóctium
nunc concinéndo rúmpimus,
donis beátæ pátriæ
ditémur omnes áffatim.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Auctor perénnis glóriæ,
qui septifórmis grátiæ
das Spíritum credéntibus,
assíste mitis ómnibus.

Expélle morbos córporum,
mentis repélle scándalum,
exscínde vires críminum,
fuga dolóres córdium.

Serénas mentes éffice,
opus honéstum pérfice,
preces orántum áccipe,
vitam perénnem tríbue.

Septem diérum cúrsibus
nunc tempus omne dúcitur;
octávus ille últimus
dies erit iudícii,

In quo, Redémptor, quǽsumus,
ne nos in ira árguas,
sed a sinístra líbera,
ad déxteram nos cólloca,

Ut, cum preces suscéperis
clemens tuárum plébium,
reddámus omnes glóriam
trino Deo per sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

47, 1-12
Visio fontis egredientis de templo

     In diébus illis: Convértit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebántur subter limen domus ad oriéntem; fácies enim domus respiciébat ad oriéntem, aquæ autem descendébant a látere templi dextro a merídie altáris. Et edúxit me per viam portæ aquilónis et convértit me ad viam foras ad portam exteriórem, quæ respiciébat ad oriéntem; et ecce aquæ exeúntes a látere dextro. Cum egrederétur vir ad oriéntem, qui habébat funículum in manu sua, mensus est mille cúbitos et tradúxit me per aquam usque ad talos. Rursúmque mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad génua. Et mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non pótui pertransíre, quóniam intumúerant aquæ, aquæ ad natándum; torrens, qui non póterat transvadári. Et dixit ad me: «Certe vidísti, fili hóminis»; et duxit me et convértit ad ripam torréntis.
     Cumque me convertíssem, ecce in ripa torréntis ligna multa nimis ex utráque parte; et ait ad me: «Aquæ istæ, quæ egrediúntur ad regiónem orientálem et descéndunt ad Arabam, intrábunt mare, aquas salsas, et sanabúntur aquæ: et omnis ánima vivens, quæ movétur, quocúmque vénerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquæ istæ, et sanabúntur et vivent ómnia, ad quæ vénerit torrens. Et stabunt super mare piscatóres; ab Engáddi usque ad Engállim siccátio sagenárum erit; plúrimæ spécies erunt píscium eius, sicut pisces maris Magni, multitúdinis nímiæ. Palústria autem eius et stagna non sanabúntur, quia in salínas dabúntur. Et super torréntem oriétur in ripis eius ex utráque parte omne lignum pomíferum; non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus eius: per síngulos menses áfferet primitíva, quia aquæ eius de sanctuário egrediéntur, et erunt fructus eius in cibum et fólia eius ad medicínam».

RESPONSORIUM

Cf. Ez 47, 1. 9; cf. Io 4, 14

R. Vidi aquam egrediéntem de templo a látere dextro, * Et omnes ad quos pervéniet aqua ista salvi fient.
V. Aqua quam ego dabo eis, fiet in eis fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. *Et omnes ad quos pervéniet aqua ista salvi fient.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Hilárii epíscopi in psalmos

(Ps 64, 14-15: CSEL 22, 245-246)

Fluminis impetus lætificat civitatem Dei

     Flumen Dei replétum est aqua, parásti cibum illórum quóniam ita præparátio tua. Et de flúmine ambigéndi locus nullus est. Ait enim Prophéta: Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei. Et ipse Dóminus in Evangéliis ait: Qui bíberit ex aqua, quam ego dédero, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ saliéntis in vitam ætérnam. Et íterum: Qui credíderit in me, sicut scriptum est, flúmina de ventre eius éxient. Hoc autem dicébat de Spíritu Sancto, quem acceptúri erant credéntes in eum. Hoc ergo flumen Dei aqua replétur. Spíritus enim Sancti munéribus inundámur et in nos ex illo vitæ fonte flúvius Dei aqua replétus infúnditur. Habémus étiam et cibum parátum.
     Et quis hic cibus est? Ille scílicet in quo ad Dei consórtium præparámur, per communiónem sancti córporis in communióne deínceps sancti córporis collocándi. Id enim præsens psalmus signíficat dicens: Parásti cibum illórum, quóniam ita est præparátio tua: quia cibo illo, quamvis in præsens salvámur, tamen in pósterum præparámur.
     Est autem nobis per sacraméntum baptísmi renátis máximum gáudium, cum quædam in nobis Spíritus Sancti inítia sentímus, cum súbeat nos sacramentórum intellegéntia, prophetíæ sciéntia, sermo sapiéntiæ, spei fírmitas, sanatiónum charísmata et in dæmónia subiécta dominátus. Hæc enim tamquam stillicídia nos pénetrant, quæ paulátim cœpta fructu multíplici exúberant.

RESPONSORIUM

Ps 35 (36), 9-10; 64 (65), 5b

R. Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, Dómine, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos; *Quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen.
V. Replébimur bonis domus tuæ. * Quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sacræ legis ómnia constitúta in tua et próximi dilectióne posuísti, da nobis, ut, tua præcépta servántes, ad vitam mereámur perveníre perpétuam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)