[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


9. october 2019, Feria IV.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XXVII
SS. Dionysii, episcopi, et sociorum martyrum, memoria ad libitum
S. Ioannis Leonardi, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Ludovici Bertrán, presbyteri, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

9 october 2019
PER ANNUM, hebd. XXVII
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Timótheum

4, 1 – 5, 2
De magistris erroris. De senioribus

     Caríssime: Spíritus maniféste dicit quia in novíssimis tempóribus discédent quidam a fide, attendéntes spirítibus seductóribus et doctrínis dæmoniórum, in hypócrisi loquéntium mendácium et cauteriátam habéntium suam consciéntiam, prohibéntium núbere, abstinére a cibis, quos Deus creávit ad percipiéndum cum gratiárum actióne fidélibus et his, qui cognovérunt veritátem. Quia omnis creatúra Dei bona, et nihil reiciéndum, quod cum gratiárum actióne percípitur, sanctificátur enim per verbum Dei et oratiónem.
     Hæc propónens frátribus bonus eris miníster Christi Iesu, enutrítus verbis fídei et bonæ doctrínæ, quam assecútus es; profánas autem et aníles fábulas devíta.
     Exérce teípsum ad pietátem; nam corporális exercitátio ad módicum útilis est, píetas autem ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ, quæ nunc est, et futúræ. Fidélis sermo et omni acceptióne dignus: in hoc enim laborámus et certámus, quia sperávimus in Deum vivum, qui est salvátor ómnium hóminum, máxime fidélium. prǽcipe hæc et doce.
     Nemo adulescéntiam tuam contémnat, sed exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. Dum vénio, atténde lectióni, exhortatióni, doctrínæ. Noli neglégere donatiónem, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetíam cum impositióne mánuum presbytérii. Hæc meditáre, in his esto, ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. Atténde tibi et doctrínæ; insta in illis; hoc enim fáciens et teípsum salvum fácies et eos, qui te áudiunt.
     Seniórem ne increpáveris, sed óbsecra ut patrem, iúvenes ut fratres, anus ut matres, iuvénculas ut soróres in omni castitáte.

RESPONSORIUM

1 Tim 4, 8b. 10a; 2 Cor 4, 9

R. Píetas ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ; in hoc laborámus et certámus, *Quia sperávimus in Deum vivum.
V. Persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur; deícimur, sed non perímus. * Quia sperávimus in Deum vivum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Tralliános

(Nn. 8, 1 – 9, 2; 11, 1 – 13, 3: Funk 1, 209-211)

Regenerate vos in fide quæ est caro Domini, et in caritate quæ est sanguis eius

     Vos mansuetúdinem assuméntes regeneráte vosmetípsos in fide quæ est caro Dómini, et in caritáte quæ est sanguis Iesu Christi. Nullus vestrum advérsus próximum áliquid hábeat. Ne ansam detis géntibus, ne propter paucos insipiéntes multitúdo, quæ est in Deo, blasphemétur. Væ enim ei, per quem in vanitáte nomen meum apud áliquos blasphemátur.
     Obturáte ígitur aures vestras, cum vobis quíspiam lóquitur sine Iesu Christo, qui ex génere David, qui ex María, qui vere natus est, edit et bibit, vere persecutiónem passus est sub Póntio Piláto, vere crucifíxus et mórtuus est, vidéntibus cæléstibus et terréstribus et subterráneis; qui et vere resurréxit a mórtuis, resuscitánte ipsum Patre ipsíus, quemádmodum ad eius similitúdinem et nos ei credéntes Pater eius ita resuscitábit in Christo Iesu, sine quo veram vitam non habémus.
     Fúgite ergo malas propágines, quæ gignunt mortíferum fructum, quem si quis gustárit, statim móritur. Isti enim non sunt plantátio Patris. Si enim essent, apparérent rami crucis et esset fructus eórum incorruptíbilis. Per hanc crucem Christus in passióne sua invítat vos, qui estis membra eius. Non potest ígitur caput seórsum nasci sine membris, uniónem promitténte Deo, qui ipse est únio.
     Salúto vos e Smyrna una cum Ecclésiis Dei, quæ mecum sunt, quæ in ómnibus me recreárunt quoad corpus et spíritum. Víncula mea, quæ propter Iesum Christum fero orans, ut Deum ássequar, vos óbsecrant: permanéte in concórdia vestra et oratióne mútua. Decet enim síngulos vestrum et præcípue presbýteros, recreáre epíscopum in honórem Patris, Iesu Christi et Apostolórum.
     Opto ut in caritáte me audiátis, ne hæc scribens in testimónium contra vos sim. Sed et oráte pro me, qui in Dei misericórdia caritáte vestra indígeo, ut dignus fiam, qui ássequar sortem mihi instántem, ne réprobus invéniar.
     Salútat vos cáritas Smyrnæórum et Ephesiórum. Mémores estóte in ómnibus oratiónibus vestris Ecclésiæ, quæ est in Sýria, de qua et nomen habére non sum dignus, qui sim eórum últimus. Valéte in Iesu Christo, subiécti epíscopo ut Dei præcépto, simíliter et presbytério. Ac singillátim omnes alter álterum dilígite corde indivúlso.
     Immolátur pro vobis spíritus meus non solum nunc, sed et quando Deum nactus fúero. Adhuc enim in perículo versor; sed fidélis est Pater in Iesu Christo, ut ímpleat petitiónem meam et vestram; in quo opto ut inveniámini sine mácula.

RESPONSORIUM

2 Th 2, 14-15a; Sir 15, 13

R. Deus vocávit vos per evangélium in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi. * Itaque state et tenéte traditiónes, quas didicístis.
V. Omne exsecraméntum erróris odit Dóminus, et non erit amábile timéntibus eum. * Itaque state et tenéte traditiónes, quas didicístis.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuæ et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quæ consciéntia métuit, et adícias quod orátio non præsúmit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)