lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 october 2019
S. Ioannis Leonardi, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est apud Lucam in Tuscia anno 1541; artem pharmacopolæ didicit, sed reliquit et sacerdotio initiari voluit. Munus prædicationis exercuit præsertim pueros docens doctrinam christianam. Ordinem Clericorum Regularium Matris Dei fundavit anno 1574, propter quem multas sustinuit tribulationes. Deinde cœtum presbyterorum instituit ad fidem propagandam, quare merito auctor censetur Instituti, quod Summorum Pontificum opera amplificatum «de propaganda fide» nomine appellatur. Disciplinam in variis Congregationibus restauravit caritate et sagacitate. Mortuus est Romæ anno 1609.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Timótheum

4, 1 – 5, 2
De magistris erroris. De senioribus

     Caríssime: Spíritus maniféste dicit quia in novíssimis tempóribus discédent quidam a fide, attendéntes spirítibus seductóribus et doctrínis dæmoniórum, in hypócrisi loquéntium mendácium et cauteriátam habéntium suam consciéntiam, prohibéntium núbere, abstinére a cibis, quos Deus creávit ad percipiéndum cum gratiárum actióne fidélibus et his, qui cognovérunt veritátem. Quia omnis creatúra Dei bona, et nihil reiciéndum, quod cum gratiárum actióne percípitur, sanctificátur enim per verbum Dei et oratiónem.
     Hæc propónens frátribus bonus eris miníster Christi Iesu, enutrítus verbis fídei et bonæ doctrínæ, quam assecútus es; profánas autem et aníles fábulas devíta.
     Exérce teípsum ad pietátem; nam corporális exercitátio ad módicum útilis est, píetas autem ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ, quæ nunc est, et futúræ. Fidélis sermo et omni acceptióne dignus: in hoc enim laborámus et certámus, quia sperávimus in Deum vivum, qui est salvátor ómnium hóminum, máxime fidélium. prǽcipe hæc et doce.
     Nemo adulescéntiam tuam contémnat, sed exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. Dum vénio, atténde lectióni, exhortatióni, doctrínæ. Noli neglégere donatiónem, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetíam cum impositióne mánuum presbytérii. Hæc meditáre, in his esto, ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. Atténde tibi et doctrínæ; insta in illis; hoc enim fáciens et teípsum salvum fácies et eos, qui te áudiunt.
     Seniórem ne increpáveris, sed óbsecra ut patrem, iúvenes ut fratres, anus ut matres, iuvénculas ut soróres in omni castitáte.

RESPONSORIUM

1 Tim 4, 8b. 10a; 2 Cor 4, 9

R. Píetas ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ; in hoc laborámus et certámus, *Quia sperávimus in Deum vivum.
V. Persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur; deícimur, sed non perímus. * Quia sperávimus in Deum vivum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Ioánnis Leonárdi presbýteri ad Paulum papam Quintum

(Epist. Pro universali totius Ecclesiae reformatione:
in archivo Ordinis Clericorum Regularium Matris Dei)

Indicabo tibi, o homo, quid Dominus requirat a te

     Voléntes hóminum morum reformatióni inténdere, necésse est in primis, ut ante ómnia glóriam Dómini inquiréntes, ab eo, a quo bona cuncta procédunt, pro tam salúbri et árduo negótio auxílium simul et exspéctent et póstulent. Deínde státuant seípsos ante reformandórum óculos, tamquam ómnium virtútum spécula, et véluti lucérnas super candelábrum pósitas, ut vitæ integritáte et morum splendóre ómnibus lúceant, qui in domo Dei sunt, et ita suáviter ad reformatiónem allíciant pótius quam compéllant, ne iuxta Concílium Tridentínum requirátur in córpore, quod non reperítur in cápite, et sic totíus famíliæ Dómini status et ordo nutáret. Prætérea diligénter curábunt, prudentíssimi médici instar, ut morbos omnes quibus afflictátur Ecclésia, quique remédium expóstulant, omníno cognóscant, ut cuílibet illórum opportúnis váleant remédiis occúrrere.
     Iam quod ad remédia spectat uti Ecclésiæ commúnia, quia ipsíus reformátio a summis páriter et ínfimis, a capítibus scílicet et párvulis ordiénda est, in eos omnes, qui céteris præláti sunt, óculi primum coniciéndi essent, ut inde incíperet reformátio, unde ad álios dimanáre debet.
     Cardináles, patriárchæ, archiepíscopi, epíscopi et párochi, quibus immediáte animárum cura demandáta est, ut ii essent, quibus tuto committerétur domínici gregis gubernátio, summópere esset eniténdum. Sed étiam a summis ad ínfimos descendámus, scílicet a capítibus ad párvulos: neque enim despiciéndi sunt, a quibus inchoánda est ecclesiasticórum morum reparátio. Nihil prorsus intentátum relínquere par est, quo in fídei christiánæ sinceritáte, sanctísque móribus a téneris annis púeri nutriántur. Ad quod efficiéndum nihil æque condúcit ac sanctum christiánæ doctrínæ docéndæ institútum, puerósque nónnisi bonis et Deum timéntibus viris erudiéndos trádere.
     Hæc sane fuérunt, beatíssime Pater, quæ in præsentiárum de gravíssima hac re mihi suggérere dignátus est Dóminus, quæ si prima fácie difficilióra sese ófferant, cum magnitúdine rei comparéntur, ita fiet ut étiam facíllima videántur, neque enim magna sine magnis efficiúntur et magna magnos decent.

RESPONSORIUM

_

R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: * Ingrédere in réquiem meam, quia te vidi iustum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est qui contémpsit vitam mundi et pervénit ad cæléstia regna. * Ingrédere in réquiem meam, quia te vidi iustum coram me ex ómnibus géntibus.

ORATIO

Orémus:
Bonórum ómnium largítor, Deus, qui per beátum Ioánnem presbýterum pópulis Evangélium nuntiáre fecísti, eius intercessióne concéde, ut fides vera semper et ubíque profíciat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)