[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


11. october 2019, Feria VI.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XXVII
Pro O.P.: Iacobi de Ulm, religiosi, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

11 october 2019
PER ANNUM, hebd. XXVII
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Tu, Trinitátis Unitas,
orbem poténter qui regis,
atténde laudum cántica
quæ excubántes psállimus.

Nam léctulo consúrgimus
noctis quiéto témpore,
ut flagitémus vúlnerum
a te medélam ómnium,

Quo, fraude quicquid dǽmonum
in nóctibus delíquimus,
abstérgat illud cǽlitus
tuæ potéstas glóriæ.

Te corde fido quǽsumus,
reple tuo nos lúmine,
per quod diérum círculis
nullis ruámus áctibus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, Christe, córdibus,
celsa redémptis cáritas;
infúnde nostris férvidos
fletus, rogámus, vócibus.

Ad te preces, piíssime
Iesu, fide profúndimus;
dimítte, Christe, quǽsumus,
factis malum quod fécimus.

Sanctæ crucis signáculo,
tuo sacráto córpore,
defénde nos ut fílios
omnes, rogámus, úndique.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Timótheum

6, 1-10
De servis. De falsis doctoribus

     Caríssime: Quicúmque sunt sub iugo, servi dóminos suos omni honóre dignos arbitréntur, ne nomen Dei et doctrína blasphemétur. Qui autem fidéles habent dóminos, non contémnant, quia fratres sunt, sed magis sérviant, quia fidéles sunt et dilécti qui benefícii partícipes sunt. Hæc doce et exhortáre.
     Si quis áliter docet et non accédit sanis sermónibus Dómini nostri Iesu Christi et ei, quæ secúndum pietátem est, doctrínæ, supérbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiónes et pugnas verbórum, ex quibus oriúntur invídiæ, contentiónes, blasphémiæ, suspiciónes malæ, conflictatiónes hóminum mente corruptórum et qui veritáte priváti sunt, existimántium quæstum esse pietátem.
     Est autem quæstus magnus píetas cum sufficiéntia. Nihil enim intúlimus in mundum, quia nec auférre quid póssumus; habéntes autem aliménta et quibus tegámur, his conténti érimus. Nam qui volunt dívites fíeri, íncidunt in tentatiónem et láqueum et desidéria multa stulta et nocíva, quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem; radix enim ómnium malórum est cupíditas, quam quidam appeténtes erravérunt a fide et inseruérunt se dolóribus multis.

RESPONSORIUM

Mt 6, 25; 1 Tim 6, 8

R. Ne sollíciti sitis ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. * Nonne ánima plus est quam esca, et corpus quam vestiméntum?
V. Habéntes autem aliménta et quibus tegámur, his conténti érimus. * Nonne ánima plus est quam esca, et corpus quam vestiméntum?

LECTIO ALTERA

Ex Commonitório primo sancti Vincéntii Lirinénsis presbýteri

I (Cap. 23: PL 50, 667-668)

Christianæ religionis dogmatis profectus

     Nullúsne in Ecclésia Christi proféctus habébitur religiónis? Habeátur plane, et máximus.
     Nam quis ille est tam ínvidus homínibus, tam exósus Deo, qui istud prohibére conétur? Sed ita tamen ut vere proféctus sit ille fídei, non permutátio. Síquidem ad proféctum pértinet ut in semetípsum unaquǽque res amplificétur; ad permutatiónem vero, ut áliquid ex álio in áliud transvertátur.
     Crescat ígitur opórtet et multum vehementérque profíciat tam singulórum quam ómnium, tam uníus hóminis quam totíus Ecclésiæ, ætátum ac sæculórum grádibus intellegéntia, sciéntia, sapiéntia, sed in suo dumtáxat génere, in eódem scílicet dógmate, eódem sensu eadémque senténtia.
     Imitétur animárum relígio ratiónem córporum: quæ licet annórum procéssu números suos evólvant et éxplicent, éadem tamen quæ erant pérmanent. Multum ínterest inter puerítiæ florem et senectútis maturitátem; sed iídem tamen ipsi fiunt senes qui fúerant adulescéntes; ut quamvis uníus eiusdémque hóminis status habitúsque mutétur, una tamen nihilóminus eadémque natúra, una eadémque persóna sit.
     Parva lacténtium membra, magna iúvenum, éadem ipsa sunt tamen. Quot parvulórum artus, tot virórum; et si qua illa sunt quæ ævi maturióris ætáte pariántur, iam in séminis ratióne prosérta sunt; ut nihil novum póstea proferátur in sénibus quod non in púeris iam ante latitáverit.
     Unde non dúbium est hanc esse legítimam et rectam proficiéndi régulam, hunc ratum atque pulchérrimum crescéndi órdinem, si eas semper in grandióribus partes ac formas númerus detéxat ætátis quas in párvulis Creatóris sapiéntia præformáverat.
     Quod si humána spécies in áliquam deínceps non sui géneris vertátur effígiem aut certe addátur quíppiam membrórum número vel detrahátur, necésse est ut totum corpus vel intércidat vel prodigiósum fiat vel certe debilitétur: ita étiam christiánæ religiónis dogma sequátur has decet proféctuum leges, ut annis scílicet consolidétur, dilatétur témpore, sublimétur ætáte.
     Sevérunt maióres nostri antíquitus in hac ecclesiástica ségete tritíceæ fídei sémina: iníquum valde et incóngruum est ut nos eórum pósteri pro germána veritáte fruménti subditícium zizániæ legámus errórem.
     Quin pótius hoc rectum et cónsequens est, ut, primis atque extrémis síbimet non discrepántibus, de increméntis tritíceæ institutiónis tritícei quoque dógmatis frugem demetámus; ut, cum áliquid ex illis séminum primórdiis accéssu témporis evolvátur, et nunc lætétur et excolátur.

RESPONSORIUM

Deut 4, 1a. 2a; Io 6, 63b

R. Israel, audi præcépta et iudícia, quæ ego dóceo vos: * Non addétis ad verbum quod vobis loquor, neque auferétis ex eo.
V. Verba quæ ego locútus sum vobis, Spíritus sunt et vita sunt. * Non addétis ad verbum quod vobis loquor, neque auferétis ex eo.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuæ et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quæ consciéntia métuit, et adícias quod orátio non præsúmit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)