[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930


3. november 2019, Dominica
hebd. III

XXXI DOMINICA PER ANNUM
Pro O.P.: S. Martini de Porres, religiosi, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

3 november 2019
XXXI DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
et quo resúrgens cónditor
nos, morte victa, líberat.

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus.

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis

Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)

I

1 Exaltábo te, Deus meus rex, †
      et benedícam nómini tuo *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
2 Per síngulos dies benedícam tibi †
      et laudábo nomen tuum *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
      et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
      et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
      et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
      et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
      et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

II

10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
      et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
      et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
      et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
      et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

III

13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
      et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
      et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
      et imples omne ánimal in beneplácito. –

17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
      ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
      et deprecatiónem eórum exáudiet *
      et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
      et omnes peccatóres dispérdet. –

21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
      et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

V. Auscúlta, fili mi, sermónes meos.
R. Et ad elóquia mea inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

Incipit liber primus Machabæórum

1, 1-24
Victoria et superbia Græcorum

     Factum est, postquam percússit Alexánder Philíppi Mácedo, qui prius regnávit in Grǽcia, egréssus de terra Cetthim, Daríum regem Persárum et Medórum, constítuit prœlia multa et obtínuit munitiónes et interfécit reges terræ; et pertránsiit usque ad fines terræ et accépit spólia multitúdinis géntium, et síluit terra in conspéctu eius, et exaltátum est et elevátum est cor eius. Et congregávit virtútem fortem nimis et obtínuit regiónes géntium et tyránnos, et facti sunt illi in tribútum. Et post hæc décidit in lectum et cognóvit quia morerétur; et vocávit púeros suos nóbiles, qui secum erant nutríti a iuventúte, et divísit illis regnum suum, cum adhuc víveret. Et regnávit Alexánder annis duódecim et mórtuus est. Et obtinuérunt púeri eius regnum, unusquísque in loco suo; et imposuérunt omnes sibi diadémata post mortem eius, et fílii eórum post eos annis multis. Et multiplicáta sunt mala in terra.
     Et éxiit ex eis radix peccátrix, Antíochus Epíphanes fílius Antíochi regis, qui fúerat Romæ obses, et regnávit in anno centésimo tricésimo séptimo regni Græcórum. In diébus illis exiérunt ex Israel fílii iníqui et suasérunt multis dicéntes: «Eámus et disponámus testaméntum cum géntibus, quæ circa nos sunt, quia, ex quo recéssimus ab eis, invenérunt nos multa mala». Et bonus visus est sermo in óculis eórum; et destinavérunt áliqui de pópulo et abiérunt ad regem, et dedit illis potestátem, ut fácerent iustítias géntium. Et ædificavérunt gymnásium in Hierosólymis secúndum leges natiónum; et fecérunt sibi præpútia et recessérunt a testaménto sancto et iuncti sunt natiónibus et venúmdati sunt, ut fácerent malum.
     Et parátum est regnum in conspéctu Antíochi, et cœpit regnáre in terra Ægýpti, ut regnáret super duo regna. Et intrávit in Ægýptum in multitúdine gravi, in cúrribus et elephántis et equítibus et návium multitúdine; et constítuit bellum advérsus Ptolemǽum regem Ægýpti, et véritus est Ptolemǽus a fácie eius et fugit, et cecidérunt vulneráti multi. Et comprehendérunt civitátes munítas in terra Ægýpti, et accépit spólia terræ Ægýpti. Et revérsus est Antíochus, postquam percússit Ægýptum in centésimo et quadragésimo tértio anno, et ascéndit ad Israel et ad Hierosólyma in multitúdine gravi et intrávit in sanctificatiónem cum supérbia et accépit altáre áureum et candelábrum lúminis et univérsa vasa eius et mensam propositiónis et libatória et phíalas et páteras áureas et velum et corónas et ornaméntum áureum, quod in fácie templi erat; et commínuit ómnia. Et accépit argéntum et aurum et vasa concupiscibília et accépit thesáuros occúltos, quos invénit; et, sublátis ómnibus, ábiit in terram suam et fecit cædem hóminum et locútus est supérbia magna.

RESPONSORIUM

2 Mac 7, 33; Hebr 12, 11

R. Si nobis propter increpatiónem et correptiónem Deus noster módicum irátus est, *Iterum reconciliábitur Dóminus servis suis.
V. Omnis disciplína in præsénti vidétur esse mæróris; póstea autem fructum reddit iustítiæ. * Iterum reconciliábitur Dóminus servis suis.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(Gaudium et spes, n. 78)

De pace fovenda

     Pax non est mera abséntia belli, neque ad solum adversárum vírium æquilíbrium stabiliéndum redúcitur neque ex imperióso dominátu óritur, sed recte propriéque dícitur opus iustítiæ. Fructus exsístit órdinis, humánæ societáti a divíno suo fundatóre ínsiti et ab homínibus perfectiórem semper iustítiam sitiéntibus in actum deducéndi. Cum enim géneris humáni bonum commúne primária quidem sua ratióne lege ætérna regátur, sed, quoad id quod concréte éxigit, progrediénte témpore incessántibus mutatiónibus subiciátur, numquam pax pro semper acquisíta est, sed perpétuo ædificánda. Cum ínsuper lábilis sit humána volúntas necnon peccáto sauciáta, procurátio pacis constántem uniuscuiúsque expóscit passiónum dominatiónem et legítimæ auctoritátis invigilántiam.
     Hoc tamen non súfficit. Pax hæc in terris obtinéri non potest nisi bonum personárum in tuto collocétur et hómines cum fidúcia divítias sui ánimi atque ingénii inter se sponte commúnicent. Firma volúntas álios hómines et pópulos eorúmque dignitátem reveréndi studiosúmque fraternitátis exercítium ad pacem construéndam omníno necessária sunt. Ita pax fructus étiam amóris exsístit, qui ultra ea progréditur quæ iustítia præstáre valet. Pax autem terréna, quæ ex dilectióne próximi óritur, figúra et efféctus est pacis Christi, a Deo Patre promanántis. Ipse enim Fílius incarnátus, princeps pacis, per crucem suam omnes hómines Deo reconciliávit ac, restítuens ómnium unitátem in uno pópulo et uno córpore, in própria sua carne occídit ódium et, resurrectióne exaltátus, Spíritum caritátis in corda hóminum diffúdit.
     Quaprópter omnes christiáni eníxe evocántur ut, veritátem faciéntes in caritáte, cum homínibus vere pacíficis sese úniant ad pacem implorándam et instaurándam. Eódem spíritu moti, non póssumus non laudáre eos, qui in iúribus vindicándis actióni violéntæ renuntiántes, ad média defensiónis recúrrunt quæ ceteróquin étiam debilióribus præsto sunt, dúmmodo hoc sine læsióne iúrium et obligatiónum aliórum vel communitátis fíeri possit.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Chr 29, 11. 12; cf. Sir 50, 25; 2 Mac 1, 24

R. Tua est poténtia, tuum regnum, Dómine; tu es super omnes gentes. * Da pacem, Dómine, in diébus nostris.
V. Dómine Deus, ómnium creátor, terríbilis et fortis, iustus et miséricors. * Da pacem, Dómine, in diébus nostris.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quǽsumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)