lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 november 2019
Pro O.P.: S. Martini de Porres, religiosi, festum


Ex equite hispano Ioanne et Anna Velasquez liberta nigri coloris Limæ in Peruvia anno 1579 natus, inter sanctos Martinus est testimonium populi nigri coloris dolenter in Novo Mundo humiliati. Barbitonsoris adiutor erat, cum Ordinem sancti Dominici postulavit amplecti et inter laicos conventus B. M. Virginis de Rosario Limæ adlectus fuit, ubi anno 1603 admissus est ut vota sollemnia profiteretur. Mira simplicitate, innocentia et fide prǽditus, humilibus deputatus muneribus, cælestibus vero donis et charismatibus a Deo exaltatus est. Erga Eucharisticum mysterium et Redemptoris passionem summa flagrans pietate, caritatis operibus in pauperes, præsertim ægrotos, et in animalia étiam, plene vixit deditus, dignus qui Fratribus cooperatoribus cælestis patronus assignaretur. Ieiunium, asperrimam pænitentiam atque orationem, noctu præsertim sub exemplo Iesu, diligebat, ex illa hauriens lumina eius doctrinæ christianæ institutiones mirabiliter illustrantia. Die 3 novembris 1639 Limæ obiit. Gregorius XVI beatum illum declaravit anno 1837 et die 6 maii 1962 Ioannes XXIII inter sanctos adscripsit. Martinus omnium animos Americam tum septentrionalem tum meridionalem incolentium ad se allicit, non modo ob singularem humilitatem quæ per se attrahit sed quia ipsemet signum est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Te recens mundo reseráta tellus
germen effúdit Dómino venústum,
quod virens fructus redolénsque cælis
  ferret amœnos.

Tu Rosæ civis, párili coróna
móribus parta níveis corúscas,
ǽmulus factus sociúsque honóre
  primitiárum.

In Redemptórem pietáte fervens,
ímpetu Matrem vénerans amóris,
Spíritus Sancti domus esse munda
  promeruísti.

Terra te plausu mérito celébrat
Prædicatórum decus atque lumen,
norma tu lucens, pius et patrónus
  ómnibus esto.

Laus sit excélsæ Tríadi perénnis,
quæ tibi præbens súperos honóres,
det tuis nobis précibus beáta
  gáudia cæli. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cum facis eleemósynam nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua.

Psalmus 20 (21), 2-8. 14
Gratiarum actio pro regis victoria

Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sǽculum sǽculi. (S. Irenæus)

2 Dómine in virtúte tua lætábitur rex, *
      et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
3 Desidérium cordis eius tribuísti ei *
      et voluntátem labiórum eius non denegásti.
4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *
      posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
5 Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, *
      longitúdinem diérum in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

6 Magna est glória eius in salutári tuo, *
      magnificéntiam et decórem impónes super eum;
7 quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, *
      lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
8 Quóniam rex sperat in Dómino
      et in misericórdia Altíssimi non commovébitur. –

     9   [Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, *
         dextera tua inveniet, qui te oderunt.
     10  Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: *
         Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
     11  Fructum eorum de terra perdes *
         et semen eorum de filiis hominum.
     12  quóniam intenderunt in te mala, *
         cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.
     13  quóniam pones eos dorsum, *
         arcus tuos tendes in vultum eorum.]

14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *
      cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cum facis eleemósynam nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua.

Ant. 2 Veníte benedícti Patris mei, percípite regnum quod vobis parátum est ab orígine mundi.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

I

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Veníte benedícti Patris mei, percípite regnum quod vobis parátum est ab orígine mundi.

Ant. 3 Quod uni ex mínimis fecístis, mihi fecístis, dicit Dóminus.

II

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quod uni ex mínimis fecístis, mihi fecístis, dicit Dóminus.

V. Díriget Dóminus mansuátos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

Sir 29, 11-35

Vir bonus fidem facit pro proximo suo

     Super húmilem longánimis esto et pro eleemósyna non trahas illum. Propter mandátum assúme páuperem et propter inópiam eius ne dimíttas eum vácuum. Perde pecúniam propter fratrem et amícum tuum et non abscóndas illam sub lápide in perditiónem. Pone thesáurum tuum in præcéptis Altíssimi, et próderit tibi magis quam aurum. Conclúde eleemósynam in corde páuperis, et hæc pro te exorábit ab omni malo. Super scutum róboris et super lánceam pónderis advérsus inimícum tuum pugnábit pro te.
     Fili, eleemósynam páuperis ne defráudes et óculos tuos ne transvértas a páupere. Animam esuriéntem ne contristáveris et non exásperes páuperem in inópia sua. Cor ínopis ne afflíxeris et non prótrahas datum angustiánti. Rogatiónem contribuláti ne abícias et non avértas fáciem tuam ab egéno. Ab ínope ne avértas óculos tuos propter iram et non des ei locum tibi retro maledicéndi; maledicéntis enim tibi in amaritúdine ánimæ, exaudiétur precátio illíus: exáudiet autem eum, qui fecit illum.
     Congregatióni affábilem te fácito et presbýtero humília ánimam tuam et magnáto humília caput tuum. Declína paupéri sine tristítia aurem tuam et redde débitum tuum et respónde illi pacífica in mansuetúdine. Líbera eum, qui iniúriam pátitur, de manu oppriméntis eum et non ácide feras in ánima tua in iudicándo. Esto pupíllis miséricors ut pater et pro viro matri illórum; et eris velut fílius Altíssimi obœdiens, et miserébitur tui magis quam mater.

RESPONSORIUM

Sir 29, 15; 3, 33; Lc 11, 41

R. Abscóndite eleemósynam in sinu páuperis, et ipsa orat pro vobis ad Dóminum. * Quia sicut aqua exstínguit ignem, ita eleemósyna exstínguit peccátum.
V. Date eleemósynam, dicit Dóminus: et ecce ómnia munda sunt vobis. * Quia sicut aqua exstínguit ignem, ita eleemósyna exstínguit peccátum.

LECTIO ALTERA

[****]

E Diálogo sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis

(Cap. 7, ff. 10v-ll: Trad. Lat. Ms T. II, 4, Bibliothecæ communalis Senensis)

De donorum varietate in Ecclésia

     Numquam desístit ánima inflammáta mea ab ómnibus diligénda veritáte, in commúni et in génere, módicum atque satis toti univérso prodésse.
     Postquam autem utilitátem áttulit propter uniónem amóris quem fecit in me, ex quo illum amat, eius dilatáto afféctu totíus orbis salúti subvéniens necessitátibus suis, conátur dum prímitus ipsi sibi profécit ex conceptióne virtútum, quibus grátiæ vitam traxit, óculum pónere in particuláribus necessitátibus proximórum. Cum hoc primum in génere fecit, ut dictum est, ex caritátis afféctu omni rationáli creatúræ, et ipse dénique propínquis subvénit secúndum diversárum númerum grátiárum quas sibi contribuéndas contéxi; alícui enim concédo virtútem doctrínæ, vidélicet verbi, recte sine alicúius respéctu próximo consuléndo; alícui autem exémplum vitæ: hoc debet fácere unusquísque, quod vidélicet sanctæ et honéstæ vitæ óptimam ædificatiónem debet próximo suo dare.
     Hæ sunt virtútes et céteræ quam plúrimæ quas mirári non posses, quas parit diléctio proximórum, et eas tam pósui differéntes quia cunctas non exhíbui uni soli.
     Alícui unam et alícui réliquam particuláriter tríbuo, quamvis unam habére non possit sine céteris, quóniam omnes virtútes ad invícem sunt connéxæ, sed lárgior multas tamquam pro cápite ceterárum, vidélicet quia alícui concédam principáliter caritátem, alícui iustitiam, alícui vero humilitátem, alícui fidem vivam, alícui prudéntiam, temperántiam, patiéntiam, et alícui quandam fortitúdinem indeféssam.
     Et sic quam plúrima dona et virtútum grátiæ ac étiam aliórum, spirituáliter et corporáliter, distribúta sunt differénter. Corporáliter dico pro rebus in vita hóminis necessáriis: cúnctaque in tanta differéntia sum largítus quia nequáquam uni ómnia dedi, ut ex vi causam habeátis caritátem in altérutrum exercére.
     Nam bene dotáre potéram hómines secúndum corpus et ánimam ómnibus opportúnis, sed ego vólui ut unus altérius indigéret, et ut mei essent dispensatóres ad contribuéndum dona et grátias quæ a bonitáte mea ipsi recepérunt, quia velit nolit vitáre non potest homo per vim quin utátur cum próximo caritátis actu. Verúmtamen est quod si talis actus mei contemplatióne non fit, nihil quantum ad grátiam sibi prodest.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Cor 1, 9; Gal 3, 28

R. Benedíctus Deus et Pater ómnium, qui vocávit nos in societátem fílii sui Iesu Christi Dómini nostri, * nam idem Dóminus ómnium.
V. lam non est Iudǽus neque Græcus, non est servus neque liber. * Nam idem Dóminus ómnium.

Vel alia:

Ex Epístola beáti Humbérti de Romans presbýteri De regularis observántia disciplínæ

(Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier, vol. I, Romæ 1888, pp. 33-34)

Ad quid mundum relinquentes veneritis cogitate sollicite

     Ut perféctius possítis, fratres caríssimi, finem attíngere quem inténditis, ad quid mundum relinquéntes venéritis cogitáte sollícite.
     Voluntátes vestras frángite et mundo vos mórtuos æstimáte.
     De córdibus vestris abiícite curiósas cogitatiónes, indígnas affectiónes, sinístras intentiónes, violéntas occupatiónes, tristítiam inútilem, privátum amórem et sensum útique singulárem. Illud coram óculis Dei cogitáre pertiméscite, quod in præséntia hóminum erubéscitis opéribus exercére.
     Conétur ígitur quisque cor habére quod sit quasi hortus arbóribus virtútum virens, ut apothéca sanctárum affectiónum aromátibus rédolens, ut cælum divinárum illuminatiónum sidéribus fulgens, ut flos supérnum rorem suscípiens, ut arca thésaurum miríficum in se claudens, ut fons devótionis rívulis semper manans, ut spéculum domínicam imáginem repræséntans. O beátum cor quod éxhibet se sólium in quo Deus sédeat, thálamum in quo quiéscat, sigíllum cui similitúdinem suam ímprimat, cellárium quod vino suo ímpleat, librum in quo memóriam suam scribat, aurum quod pro beneplácito suo flectat!
     Conétur íterum atque íterum quisque cor habére Deo devótum, cogitatiónibus discrétum, in tentatiónibus cautum, a rancóre extráneum, a iudíciis aliénum, desidério æternórum lánguidum, amóre vulnerátum, cognitióne fúlgidum, in opéribus timorátum, contemplatióne elevátum, in bono sollícitum, contritióne scissum, mundítia sanctum, timóre custodítum et grátia decorátum.
     Dénique diligentíssime studeámus, fratres, ut toto corde recedámus a peccáto, detestándo culpam; toto corde convertámur ad Dóminum, agéndo pæniténtiam; et toto corde quærámus Dóminum, supplicándo véniam; toto corde adhæreámus Dómino, ipsum super ómnia diligéntes; toto corde serviámus Dómino, ipsum laudántes; toto corde sequámur Dóminum, ípsius sémitas imitántes. Ista mérito debémus Dómino, qui benefícia præstat innúmera cordi nostro.
     Ipse namque Deus corda nostra illústrat sapiéntia, gubérnat bonitáte, cibat dulcédine, invítat pulchritúdine, immútat poténtia, caritáte unit, promíssis állicit, flagéllis érudit, comminatióne cóncutit ac benefíciis émollit.
     Ipse Deus dulcíssimus corda nostra intuétur probándo, allóquitur informándo, tangit excitándo, vísitat consolándo, vivíficat iustificándo et áperit irradiándo.
     De quibus ómnibus gratiárum actiónes nobis sibi reférre cónvenit indefésse.

RESPONSORIUM

Cf. Mt 20, 28; 1 Cor 9, 22

R. Christi Dómini secútus exémplum, qui non venit ministrári sed ministráre, beátus Martínus, * omnibus ómnia factus est.
V. Cáritas eius ita in omnes abundávit, ut Martínus a caritáte vocarétur. * Omnibus ómnia factus est.

Vel alia:

E Scriptis fratris Ludovíci de Granáda presbýteri

(Guía de pecadores, prol.: Obras, ed. J. Cuervo, t. I, Madrid 1906, pp. 6-8)

Deus liberalis est et magnificus

     Dícite iusto quóniam bene: hoc est núntium quod Deus per Isaíam prophétam ad omnes iustos misit, mínimum verbis, máximum autem prǽmiis quæ se dicit datúrum. Solent enim hómines liberáles esse in promissiónibus, in factis angústi; Deus autem tam liberális est et magníficus, ut quantæcúmque promissiónes eius sunt, inferióres semper pro eius opéribus manent.
     Quid enim brévius dici póterat quam illud: dícite iusto quóniam bene? Quanta vero in hoc bene sunt abscóndita! Puto enim hoc sine ulla explicatióne seu distinctióne eo dici, ut intélligant hómines hoc ita explicári non posse sicut revéra est, nec ista et illa bona distíngui oportére, quin étiam ómnia quæ in isto bene continéntur, hic infiníta láteant et imménsa.
     Quaprópter ut Deus cum a Móyse interrogarétur de nómine ipsíus, respóndit dicens: ego sum qui sum, plura non adíciens, ut osténderet suum esse non finítum sed universále, quod omne genus esséndi continéret et omnem perfectiónem quæ sine imperfectióne ad idem esse pertinéret; ita vero hic pónitur illud tam breve verbum bene nulla explicatióne adiécta, ut in hoc bono comprehéndi summa illa bonórum indicarétur quæ potest cor hóminis expétere: bonum autem illud iusto Deus promíttit prǽmium virtútis eius.
     Duo autem necessária sunt ad hóminem virtúte prǽditum faciéndum: unum si talis revéra esse conátur; álterum, si quómodo talis fiat novit. Quibus de rebus tractáre cœpi quippe qui víderim plures hómines, cum virtútem laudent, vítium sequi. Mihi autem inter céteras causas una mihi vidétur quod genus et natúra virtútis non intellígitur, cum ipsa quasi áspera stérilis tristis habeátur. Bene ergo is merétur de ómnibus, qui ad hanc dóminam honorándam labórat et in sedem eius regálem cóllocat eam, quippe quæ ómnium rerum regína sit ac dómina.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 14, 21; Ps 40, 2; Deut 28, 12

R. Beátus qui miserétur egéni et páuperis, * in die mala liberábit eum Dóminus.
V. Benedícet ei Dóminus Deus suus in cunctis ad quæ manum míserit. * In die mala liberábit eum Dóminus.

Vel alia:

Ex Homilía Ioánnis papæ Vicésimi Tértii in canonizatióne sancti Martíni de Porres hábita

(Die 6 maii 1962: AAS 54 [1962], 306-309)

«Martinus a caritate»

     Martínus suæ exémplis vitæ demónstrat ea nos via posse salútem et sanctitátem cónsequi, quam Christus Iesus osténdit: si vidélicet primo Deum dilexérimus ex toto corde nostro, in tota ánima nostra et in tota mente nostra; secúndo autem si próximos nostros dilexérimus sicut nosmetípsos.
     Cum illi esset perspéctum Christum Iesum passum esse pro nobis eúmque peccáta nostra pertulísse in córpore suo super lignum, eum præcípuo amóre prosecútus est cruci affíxum, cuius cum cruciátus acerbíssimos contemplarétur, temperáre sibi non póterat quin fleret ubérius. Diléxit item singulári caritáte augustíssimum eucharístiæ sacraméntum, quod plerúmque ábditus multas horas in templi sacrário adorábat, quoque quanta máxima crebritáte póterat, enutríri cupiébat.
     Deínde vero sanctus Martínus, divíno hortánti Magístro obsequentíssimus, summa prosequebátur fratres caritáte ex incorrúpta fide demissóque ánimo orta. Atque hómines diligébat, quia tamquam Dei fílios fratrésque suos sincére existimábat; immo eos plus quam seípsum diligébat, quandóquidem, qua erat humilitáte, omnes seípso iustióres meliorésque putábat.
     Aliórum enim excusábat menda; vel acerbíssimis iniúriis ignoscébat, cum sibi persuásum esset se ob commíssa peccáta multo gravióribus dignum esse pœnis; sontes ad bonam frugem redúcere omni stúdio contendébat; ægrótis assidébat benígnus; tenuióribus cibum, vestes, medicaménta suppeditábat; agrícolas et hómines vel nigræ cutis vel mixto génere natos, qui tunc témporis abiécta quasi servítia habebántur, omni auxílio et sollicitúdine, quantum in sua erat potestáte, fovébat, ita ut «Martínus a caritáte» vulgo mererétur appellári.
     Sanctus hic vir, qui allóquio, exémplo virtutéque sua álios ad religiónem tantópere alléxit, nunc étiam mirum in modum mentes nostras ad cæléstia erígere valet. Non omnes, proh dolor, supérna hæc bona, ut opórtet, intéllegunt, non omnes in honóre habent, quin immo multi in vitiórum oblectaménta proni, ea vel parvi pendunt vel fastídio habent, vel prorsus néglegunt. Utinam Martíni exémplum plúrimos salutáriter dóceat quam suáve et quam beátum sit Iesu Christi vestígiis insístere eiúsque divínis mandátis parére.

RESPONSORIUM

Cf. Sir 31, 8. 11a. 9

R. Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit nec sperávit in pecúnia et thesáuris. * ídeo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.
V. Quis est hic, et laudábimus eum? Fecit enim mirabília in pópulo suo. * ídeo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)