lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 november 2019
XXXII DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
   dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
   summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
   subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
   totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
   ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
   laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
   plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
   sit in cælis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis

De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)

I

1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2     psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
      glorificáte laudem eius.

3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
      Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.

4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
      psalmum dicat nómini tuo." –

5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
      terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

6 Convértit mare in áridam, †
      et in flúmine pertransíbunt pede; *
      ibi lætábimur in ipso.

7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
      óculi eius super gentes respíciunt; *
      rebélles non exalténtur in semetípsis. –

8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
      et audítam fácite vocem laudis eius;

9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
       et non dedit in commotiónem pedes nostros. –

10 Quóniam probásti nos, Deus; *
       igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

11 Induxísti nos in láqueum, *
       posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
       transívimus per ignem et aquam, *
       et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

II

13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
       reddam tibi vota mea,

14 quæ protulérunt lábia mea, *
       et locútum est os meum in tribulatióne mea.

15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
       ófferam tibi boves cum hircis. –

16 Veníte, audíte, †
       et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
       quanta fecit ánimæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamávi *
       et exaltávi in lingua mea.

18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
       non exáudiet Dóminus.

19 Proptérea exaudívit Deus, *
       atténdit voci deprecatiónis meæ. –

20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
       et misericórdiam suam a me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

V. Vivus est sermo Dei et éfficax.
R. Et penetrabílior omni gládio ancípiti.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Daniélis prophétæ

1, 1-21
Iuvenes Israel fideles in palatio regis Babylonis

     Anno tértio regni Ióachim regis Iudæ venit Nabuchodónosor rex Babylónis Ierúsalem et obsédit eam; et trádidit Dóminus in manu eius Ióachim regem Iudæ et partem vasórum domus Dei, et asportávit ea in terram Sénnaar in domum deórum suórum et vasa íntulit in domum thesáuri deórum suórum.
     Et ait rex Asfanaz præpósito eunuchórum suórum, ut introdúceret de fíliis Israel et de sémine régio et tyrannórum púeros, in quibus nulla esset mácula, decóros forma et erudítos omni sapiéntia, cautos sciéntia et doctos disciplína, et qui possent stare in palátio regis, et ut docérent eos lítteras et linguam Chaldæórum. Et constítuit eis rex annónam per síngulos dies de cibis suis et de vino, unde bibébat ipse, ut enutríti tribus annis póstea starent in conspéctu regis. Fuérunt ergo inter eos de fíliis Iudæ Dániel, Ananías, Mísael et Azarías. Et impósuit eis præpósitus eunuchórum nómina: Daniéli Baltássar et Ananíæ Sedrac, Misaéli Misac et Azaríæ Abdénago.
     Propósuit autem Dániel in corde suo, ne polluerétur de mensa regis neque de vino potus eius, et rogávit eunuchórum præpósitum, ne contaminarétur. Dedit autem Deus Daniéli grátiam et misericórdiam in conspéctu príncipis eunuchórum; et ait princeps eunuchórum ad Dániel: «Tímeo ego dóminum meum regem, qui constítuit vobis cibum et potum; qui si víderit vultus vestros macilentióres præ céteris adulescéntibus coǽvis vestris, condemnábitis caput meum regi». Et dixit Dániel ad custódem, quem constitúerat princeps eunuchórum super Dániel, Ananíam, Mísael et Azaríam: «Tenta nos, óbsecro, servos tuos diébus decem, et dentur nobis legúmina ad vescéndum et aqua ad bibéndum; et videántur in conspéctu tuo vultus nostri et vultus puerórum, qui vescúntur cibo régio, et, sicut víderis, fácies cum servis tuis».
     Qui, audíto sermóne huiuscémodi, tentávit eos diébus decem. Post dies autem decem apparuérunt vultus eórum melióres et corpulentióres præ ómnibus púeris, qui vescebántur cibo régio. Porro custos tollébat cibária et vinum potus eórum dabátque eis legúmina.
     Quáttuor autem púeris his dedit Deus sciéntiam et disciplínam in omni scriptúra et sapiéntia, Daniéli autem intellegéntiam ómnium visiónum et somniórum. Complétis ítaque diébus, post quos díxerat rex, ut introduceréntur, introdúxit eos præpósitus eunuchórum in conspéctu Nabuchodónosor. Cumque locútus eis fuísset rex, non sunt invénti de univérsis tales ut Dániel, Ananías, Mísael et Azarías; et stetérunt in conspéctu regis. Et omne verbum sapiéntiæ et intelléctus, quod sciscitátus est ab eis, rex invénit in eis décuplum super cunctos haríolos et magos, qui erant in univérso regno eius. Fuit autem Dániel usque ad annum primum Cyri regis.

RESPONSORIUM

Cf. Dan 1, 17a. 20a

R. Disciplínam et sapiéntiam dócuit eos Dóminus, firmávit in illis grátiam spíritus sui, * Et intelléctu implévit Dóminus corda eórum.
V. Omne verbum sapiéntiæ et intelléctus, quod sciscitátus est ab eis, rex invénit in eis.* Et intelléctu implévit Dóminus corda eórum.

LECTIO ALTERA

Incipit Homilía auctóris sǽculi secúndi

(Cap. 1, 1 – 2, 7: Funk 1, 145-149)

Christus servare voluit pereuntia

     Fratres, ita sentíre nos opórtet de Iesu Christo, tamquam de Deo, tamquam de iúdice vivórum et mortuórum; nec decet nos humília sentíre de salúte nostra. Dum enim humíliter sentímus de illo, parva étiam nos acceptúros sperámus; quique hæc quasi tenúia áudiunt, peccant et nos peccámus nesciéntes unde vocáti simus et a quo et in quem locum et quanta sustinúerit Iesus Christus pati propter nos.
     Quam ígitur nos ei dábimus remuneratiónem aut quem fructum dignum illo, quem nobis ipse dedit? Quanta vero ei debémus benefícia? Nam lucem nobis largítus est, tamquam Pater fílios nos appellávit, pereúntes nos servávit. Qualem ígitur laudem ipsi tribuémus aut mercédem remuneratiónis, qua compensémus quæ accépimus? qui mente erámus débiles, adorántes lápides et ligna, aurum et argéntum et æs, ópera hóminum; et tota vita nostra nihil áliud erat quam mors. Obscuritáte ígitur circúmdati et visum tali calígine plenum habéntes, óculos recuperávimus, eam nébulam, qua cingebámur, illíus voluntáte deponéntes.
     Nam miserátus est nos et viscéribus commótus salvos fecit, cum spectásset in nobis multum errórem atque intéritum, nec ullam nos habére spem salútis nisi eam, quæ ab ipso est. Vocávit enim nos, qui non erámus, et vóluit e níhilo esse nos.
     Lætáre stérilis, quæ non paris; erúmpe et clama, quæ non párturis; quóniam multi fílii desértæ magis quam eius quæ habet virum. Quod dixit: Lætáre stérilis, quæ non paris, nos índicat; stérilis enim erat Ecclésia nostra, ántequam ei dati essent fílii. Quod vero dixit: Clama, quæ non párturis, hoc dicit: preces nostras plane ad Deum referámus, non (parturiéntium instar) deficiéntes. Quod autem dixit: Quia multi fílii desértæ magis quam eius quæ habet virum; id dixit, quóniam pópulus noster desértus esse videbátur et Deo orbátus; nunc vero, cum crédimus, plures facti sumus iis, qui Deum habére censebántur.
     Alia quoque Scriptúra ait: Non veni vocáre iustos, sed peccatóres. Hoc dicit, quod débeat pereúntes serváre. Id enim magnum et admirábile est: fulcíre non quæ stant, sed quæ cadunt. Sic et Christus serváre vóluit pereúntia et multos servávit, véniens vocánsque nos iam pereúntes.

RESPONSORIUM

1 Th 5, 9-10; Col 1, 13

R. Non pósuit nos Deus in iram, sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum qui mórtuus est pro nobis; * Ut simul cum illo vivámus.
V. Erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ. * Ut simul cum illo vivámus.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)