[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930


28. november 2019, Feria V.
hebd. II

PER ANNUM, hebd.


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

28 november 2019
PER ANNUM, hebd.
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ales diéi núntius
lucem propínquam prǽcinit;
nos excitátor méntium
iam Christus ad vitam vocat.

«Auférte — clamat — léctulos
ægros, sopóros, désides;
castíque, recti ac sóbrii
vigiláte; iam sum próximus».

Ut, cum corúscis flátibus
auróra cælum spárserit,
omnes labóre exércitos
confírmet ad spem lúminis.

Iesum ciámus vócibus
flentes, precántes, sóbrii;
inténta supplicátio
dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum dísice,
tu rumpe noctis víncula,
tu solve peccátum vetus
novúmque lumen íngere.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Amóris sensus érige
ad te, largítor véniæ,
ut fias clemens córdibus
purgátis inde sórdibus.

Extérni huc advénimus
et éxsules ingémimus;
tu portus es et pátria,
ad vitæ duc nos átria.

Felix quæ sitit cáritas
te fontem vitæ, o Véritas;
beáti valde óculi
te speculántis pópuli.

Grandis est tibi glória
tuæ laudis memória,
quam sine fine célebrant
qui cor ab imis élevant.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

2,9-22
Denuntiatio peccatorum

     Caríssimi: Novit Dóminus pios de tentatióne erípere, iníquos vero in diem iudícii puniéndos reserváre, máxime autem eos, qui post carnem in concupiscéntia immundítiæ ámbulant dominationémque contémnunt.
     Audáces, supérbi, glórias non métuunt blasphemántes, ubi ángeli fortitúdine et virtúte cum sint maióres, non portant advérsum illas coram Dómino iudícium blasphémiæ. Hi vero velut irrationabília animália naturáliter génita in captiónem et in corruptiónem, in his, quæ ignórant, blasphemántes, in corruptióne sua et corrumpéntur invíti percipiéntes mercédem iniustítiæ; voluptátem existimántes diéi delícias, coinquinatiónes et máculæ delíciis affluéntes, in voluptátibus suis luxuriántes vobíscum, óculos habéntes plenos adúlteræ et incessábiles delícti, pelliciéntes ánimas instábiles, cor exercitátum avarítiæ habéntes, maledictiónis fílii, derelinquéntes rectam viam erravérunt, secúti viam Bálaam ex Bosor, qui mercédem iniquitátis amávit, correptiónem vero hábuit suæ prævaricatiónis; subiugále mutum in hóminis voce loquens prohíbuit prophétæ insipiéntiam. Hi sunt fontes sine aqua et nébulæ túrbine exagitátæ, quibus calígo tenebrárum reservátur. Supérba enim vanitátis loquéntes pellíciunt in concupiscéntiis carnis luxúriis illos, qui páululum effúgiunt eos, qui in erróre conversántur, libertátem illis promitténtes, cum ipsi servi sint corruptiónis; a quo enim quis superátus est, huius servus est.
     Si enim refugiéntes coinquinatiónes mundi in cognitióne Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi his rursus implicáti superántur, facta sunt eis posterióra deterióra prióribus. Mélius enim erat illis non cognóscere viam iustítiæ quam post agnitiónem retrórsum convérti ab eo, quod illis tráditum est, sancto mandáto. Cóntigit enim eis illud veri provérbii: «Canis revérsus ad suum vómitum, et sus lota in volutábro luti».

RESPONSORIUM

Phil 4, 8a. 9b; 1 Cor 16, 13

R. Quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, hæc cogitáte: * Hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.
V. Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, confortámini. * Hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Matthǽum

(Hom. 33,1.2: PG 57,389-390)

Si oves, vincimus; si lupi, vincimur

     Quámdiu oves sumus, víncimus atque, etsi innúmeris circúmdati lupis, superámus; si vero lupi efficiámur, víncimur: pastóris quippe auxílio destitúimur. Non enim ille lupos, sed oves pascit; tunc autem te relínquit ac discédit, quia non sinis illum virtútem suam osténdere.
     Quod autem dicit, huiúsmodi est: Ne turbémini, inquit, quod cum vos inter lupos mittam, ut oves et ut colúmbas esse iúbeam. Contrárium præstáre póteram, vosque míttere nihil passúros mali, nec ut oves lupis subícere, sed leónibus formidabilióres réddere; sed ita fíeri par est; hoc et vos splendidióres éfficit, et poténtiam meam prǽdicat. Hoc et Paulo dicébat: Súfficit tibi grátia mea, nam virtus mea in infirmitáte perfícitur. Ego ítaque sic vos constítui. Cum enim dicit: Ego mitto vos sicut oves, hoc subíndicat: Ne ítaque ánimo deficiátis: novi enim, novi útique vos sic ómnibus inexpugnábiles fore.
     Deínde, ut quídpiam ipsi ex se proférrent, nec ómnia ex grátia proficísci videréntur neque sine causa coronári putaréntur, ait: Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes et símplices sicut colúmbæ. Et quid prudéntia nostra possit, ínquiunt, in tot perículis? quómodo prudéntiam habére potérimus, tot agitáti flúctibus? Quantacúmque prudéntia sit prǽdita ovis, cum inter lupos sit, et tantum lupórum númerum, quid póterit perfícere? quantacúmque sit colúmbæ simplícitas, quid illi iuvábit, tot instántibus accipítribus? In his certe irrationabílibus nihil, in vobis autem multum iuvábit.
     Sed videámus quam hic prudéntiam éxigat. Serpéntis, inquit. Quemádmodum ille ómnia tradit, etiámsi corpus incídi opórteat, non ádmodum repúgnat, dum caput servétur; sic et tu, inquit, excépta fide, ómnia trade: pecúnias, corpus, immo ipsam ánimam. Fides enim caput est et radix; illáque serváta, etiámsi ómnia amíseris, ómnia póstea abundántius recuperábis. ídeo non símplicem tantum nec prudéntem solum esse præcépit, sed hæc ambo míscuit, ita ut hæc virtus vere sint; prudentiámque serpéntis assúmpsit, ut ne letália vúlnera accípias; simplicitátem vero colúmbæ, ut ne lædéntes te ulciscáris neve insidiántes per vindíctam amóveas; nihil enim prodest prudéntia, nisi hoc adsit.
     Ne quis putet hæc præcépta impléri non posse. Præ ómnibus enim áliis ipse novit rerum natúram: novit feróciam non ferócia, sed moderatióne restíngui.

RESPONSORIUM

Mt 10, 16; Io 12, 36a

R. Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum, dicit Dóminus; * Estóte prudéntes sicut serpéntes et símplices sicut colúmbæ.
V. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis fiátis. * Estóte prudéntes sicut serpéntes et símplices sicut colúmbæ.

ORATIO

Orémus:
Excita, quǽsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes, ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes, pietátis tuæ remédia maióra percípiant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)