[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


2. december 2019, Feria II.
hebd. I

TEMPUS ADVENTUS, hebd. I


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

2 december 2019
TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

1, 21-27; 2, 1-5
Iudicium et salus Sion. Concursus gentium

     Quómodo facta est méretrix cívitas fidélis, plena iudícii? Iustítia habitávit in ea, nunc autem homicídæ. Argéntum tuum versum est in scóriam, vinum tuum mixtum est aqua; príncipes tui infidéles, sócii furum: omnes díligunt múnera, sequúntur retributiónes, pupíllo non iúdicant, et causa víduæ non ingréditur ad illos.
     Propter hoc, ait Dóminus Deus exercítuum, Fortis Israel: «Heu, consolábor super hóstibus meis et vindicábor de inimícis meis. Et convértam manum meam ad te, et éxcoquam ad purum scóriam tuam et áuferam omne stagnum tuum. Et restítuam iúdices tuos, ut fuérunt prius, et consiliários tuos sicut antíquitus; post haec vocáberis “Cívitas iustítiæ, Urbs fidélis”. Sion in iudício redimétur, et qui in ea revérsi sunt, in iustítia».
     Verbum, quod vidit Isaías fílius Amos super Iudam et Ierúsalem.
     Et erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt pópuli multi et dicent:
     «Veníte, et ascendámus ad montem Dómini, ad domum Dei Iacob, ut dóceat nos vias suas, et ambulémus in sémitis eius»; quia de Sion exíbit lex et verbum Dómini de Ierúsalem.
     Et iudicábit gentes et arguet pópulos multos, et conflábunt gládios suos in vómeres et lánceas suas in falces; non levábit gens contra gentem gládium, nec exercebúntur ultra ad prœlium.
     Domus Iacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini.

RESPONSORIUM

Mic 4, 2; Io 4, 25

R. Veníte, ascendámus ad montem Dómini et ad domum Dei Iacob: * Docébit nos de viis suis et íbimus in sémitis eius.
V. Messías véniet, qui dícitur Christus; cum vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. * Docébit nos de viis suis et íbimus in sémitis eius.

LECTIO ALTERA

E Lítteris pastorálibus sancti Cároli Borroméo epíscopi

(Acta Ecclesiae Mediolanensis, t. 2, Lugduni, 1683, 916-917)

De Adventus tempore

     Ecce, dilectíssimi, tempus illud ádeo celebrátum, et sollémne tempus, ut ait Spíritus Sanctus, acceptábile, dies salútis, pacis et reconciliatiónis, tempus quod, ut tot olim votis et suspíriis eníxius ab antíquis patriárchis et prophétis ardentíssime concupítum, cum effúsa lætítia a iusto Simeóne tandem visum, et semper ab Ecclésia sollémniter ádeo celebrátum, sic a nobis debet pia mente, láudibus, et grátiis ætérno Patri, pro exhíbita in hoc mystério misericórdia, in perpétuum habéndis péragi; hoc nempe Unigéniti sui advéntu ex imménso in nos peccatóres amóre illum misit, qui a dǽmonis tyránnide et império nos vindicáret, ad cælum invitáret, in cæléstia penetrália nos introdúceret, veritátem ipsam nobis exhibéret, in morum rectitúdine nos institúeret, virtútum sémina communicáret, grátiæ suæ thesáuris locupletáret, nos dénique in fílio suos et vitæ ætérnæ herédes ascísceret.
     Hoc équidem mystérium dum ánnuum ab Ecclésia recólitur, monémur ut tantæ caritátis nobis exhíbitæ memória in perpétuum renovétur; nos item édocet Christi advéntum non iis modo qui Salvatoris illíus ævo vivébant profuísse, sed eius virtútem nobis ómnibus adhuc communicándam, si sanctæ fídei et sacramentórum ópera grátiam quam nobis ille proméruit, excípere et iuxta eam vitæ nostræ mores sub eius obœdiéntia dirígere velímus.
     A nobis adhuc éxpetit Ecclésia, ut intellegámus quod, ut semel in carne venit in mundum, sic subláto ex parte nostra óbice, quálibet hora et moménto ad nos íterum veníre parátus sit, nostris in ánimis cum gratiárum abundántia spiritáliter habitatúrus.
     Hinc Ecclésia, ut mater piíssima salutísque nostræ studiosíssima, ex témporis huius occasióne hymnis, cánticis aliísque Spíritus Sancti vócibus ritibúsque nos édocet, quo pacto tantum benefícium grato ánimo excipiámus, eiúsque fructu ditémur, et ídeo ad Christi Dómini advéntum mens nostra non minóri apparátu, ac si adhuc ventúrus esset in mundum, disponátur; nec diverso ab eo tam verbis quam exémplis véteris Testaménti, patres, eos ut imitémur, nos edocuérunt.

RESPONSORIUM

Cf. Ioel 2, 15; Is 62, 11; Ier 4, 5

R. Cánite tuba in Sion, vocáte gentes, annuntiáte pópulis, et dícite: * Ecce Deus, salvátor noster, advéniet.
V. Annuntiáte et audítum fácite; loquímini et clamáte. * Ecce Deus, salvátor noster, advéniet.

ORATIO

Orémus:
Fac nos, quǽsumus, Dómine Deus noster, advéntum Christi Fílii tui sollícitos exspectáre, ut, dum vénerit pulsans, oratiónibus vigilántes, et in suis invéniat láudibus exsultántes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)