[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


4. december 2019, Feria IV.
hebd. I

TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
S. Ioannis Damasceni, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

4 december 2019
TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Dómine Deus noster, convérte nos.
R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

5, 1-7
Contra vineam Domini

     Cantábo dilécto meo cánticum amíci mei de vínea sua:
     Vínea facta est dilécto meo in colle pingui; et sæpívit eam et lápides elégit ex illa et plantávit in ea vites eléctas et ædificávit turrim in médio eius et tórcular exstrúxit in ea; et exspectávit, ut fáceret uvas, et fecit labrúscas.
     Nunc ergo, habitátor Ierúsalem et vir Iudæ, iudicáte inter me et víneam meam. Quid est quod débui ultra fácere víneæ meæ, et non feci ei? Cur exspectávi, ut fáceret uvas, et fecit labrúscas?
     Et nunc osténdam vobis quid ego fáciam víneæ meæ: áuferam sæpem eius, et erit in direptiónem; díruam macériam eius, et erit in conculcatiónem. Et ponam eam desértam: non putábitur et non fodiétur, et ascéndent vepres et spinæ; et núbibus mandábo, ne pluant super eam imbrem.
     Vínea enim Dómini exercítuum domus Israel est, et vir Iudæ germen eius delectábile; et exspectávi, ut fáceret iudícium, et ecce iníquitas, et iustítiam, et ecce nequítia.

RESPONSORIUM

Ps 80, 14. 15. 3. 16. 15

R. Exterminávit víneam tuam aper de silva et singuláris ferus depástus est eam; vide, Dómine, et éxcita poténtiam tuam, * prótege eam quam plantávit déxtera tua.
V. Dómine Deus virtútum, réspice de cælo et vide et vísita víneam istam. * Prótege eam quam plantávit déxtera tua.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 5 in Adventu Domini, 1-3: Opera omnia, Edit. cisterc. 4 [1966], 188-190)

Veniet in nos Verbum Dei

     Tríplicem Dómini advéntum nóvimus. Tértius quidam advéntus est médius inter illos. Illi enim duo manifésti sunt, sed non iste. In prióre quidem in terris visus et cum homínibus conversátus est, quando, sicut ipse testátur, et vidérunt, et odérunt. In posterióre vero vidébit omnis caro salutáre Dei nostri, et vidébunt in quem transfixérunt. Médius occúltus est, in quo soli eum in seípsis vident elécti, et salvæ fiunt ánimæ eórum. In primo ergo venit in carne et infirmitáte, in hoc médio in spíritu et virtúte, in último in glória et maiestáte.
     Adventus síquidem iste médius, via quædam est per quam a primo veniátur ad últimum: in primo Christus fuit redémptio nostra, in último apparébit vita nostra, in isto réquies est et consolátio nostra.
     Sed ne cui forte inventítia videántur quæ de hoc advéntu médio dícimus, ipsum audíte: Si quis díligit me, inquit, sermónes meos servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus. Legi enim álibi: Qui timet Deum, fáciet bona; sed plus áliquid dictum séntio de diligénte, quia sermónes servábit. Ubi ergo servándi sunt? Haud dúbium quin in corde, sicut ait Prophéta: In corde meo abscóndi elóquia tua, ut non peccem tibi.
     Hoc modo custódi verbum Dei: Beáti enim qui custódiunt illud. Ergo traiciátur in víscera quædam ánimæ tuæ; tránseat in affectiónes tuas et in mores tuos. Cómede bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima tua. Ne obliviscáris comédere panem tuum, ne exaréscat cor tuum, sed ádipe et pinguédine repleátur ánima tua.
     Si sic verbum Dei serváveris, haud dúbium quin ab eo servéris. Véniet enim ad te Fílius cum Patre, véniet Prophéta magnus, qui renovábit Ierúsalem et ille nova facit ómnia. Hoc enim fáciet hic advéntus, ut, sicut portávimus imáginem terréni, sic portémus et imáginem cæléstis. Sicut fuit vetus Adam effúsus per totum hóminem, et totum occupávit, ita modo totum obtíneat Christus, qui totum creávit, totum redémit, totum et glorificábit.

RESPONSORIUM

Ps 29, 11; Is 40, 10

R. Ecce Dóminus véniet cum splendóre descéndens, et virtus eius cum eo: * Visitáre pópulum suum in pace, et constitúere super eum vitam sempitérnam.
V. Ecce Dóminus noster cum virtúte véniet. * Visitáre pópulum suum in pace, et constitúere super eum vitam sempitérnam.

ORATIO

Orémus:
Prǽpara, quǽsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)