[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


5. december 2019, Feria V.
hebd. I

TEMPUS ADVENTUS, hebd. I


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

5 december 2019
TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R. Et annuntiáte illud in fínibus terræ.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

16, 1-5; 17, 4-8
Sion refugium Moabitarum. Conversio Ephraim

     Emíttite agnum dominatóri terræ, de Petra desérti ad montem fíliæ Sion. Et erit: sicut avis fúgiens et pulli de nido avolántes, sic erunt fíliae Moab ad vada Arnon.
     Affer consílium, fac iudícium; pone quasi noctem umbram tuam in merídie, abscónde fugiéntes et vagos ne prodas. Hábitent apud te prófugi Moab; esto latíbulum eórum a fácie vastatóris; finítus est enim exáctor, consummáta est devastátio, defécit calcátor a terra. Et firmábitur in misericórdia sólium; et sedébit super illud in veritáte, in tabernáculo David, iúdicans et quǽrens iudícium et velóciter reddens, quod iustum est.
     Et erit in die illa: attenuábitur glória Iacob et pinguédo carnis eius marcéscet; et erit, sicut cum messor árripit culmos, et brácchium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quærit spicas in valle Ráphaim. Et relinquétur in eo racémus, et sicut cum excútitur ólea: duæ vel tres olívæ in summitáte rami, sive quáttuor aut quinque in cacumínibus árboris fructíferæ, dicit Dóminus Deus Israel.
     In die illa atténdet homo ad factórem suum, et óculi eius ad Sanctum Israel respícient; et non atténdet ad altária, quæ fecérunt manus eius, et quæ operáti sunt dígiti eius; non respíciet lucos et thymiatéria.

RESPONSORIUM

Ier 33, 15. 16; Is 16, 5

R. Germináre fáciam David germen iustítiæ et fáciet iudícium et iustítiam in terra: * Et hoc est nomen quod vocábunt eum, Dóminus iustítia nostra.
V. Firmábitur in misericórdia sólium, et sedébit super illud in veritáte, iúdicans et quǽrens iudícium. * Et hoc est nomen quod vocábunt eum, Dóminus iustítia nostra.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Ephræm diáconi in Diatéssaron

(Cap. 18, 15-17: SCh 121, 325-328)

Vigilate: iterum venturus est

     Ut discípulos impedíret, ne eum de moménto advéntus sui interrogárent, Christus dixit: De illa hora nemo scit, neque ángeli neque Fílius. Non est vestrum nosse témpora vel moménta. Abscóndit illa ut vigilémus et quivis nostrum exístimet illud sua ætáte eventúrum esse. Si enim revelásset quo témpore ventúrus esset, advéntus eius insúlsus factus esset, nec ámplius desiderarétur a géntibus et sǽculis in quibus revelábitur. Dixit se ventúrum esse, sed non dixit quando ventúrus esset, et ita omnes generatiónes et sǽcula ardénter eum exspéctant.
     Quamvis enim Dóminus signa advéntus sui constitúerit, nequáquam tamen eórum términus plane intellégitur; nam hæc signa multíplici mutatióne venérunt et transiérunt, immo et adhuc perstant. Extrémus enim eius advéntus prióri símilis est.
     Nam quemádmodum iusti et prophétæ eum exspectavérunt, putántes eum ipsórum diébus se revelatúrum, ita étiam hódie quisque fidélium suo témpore eum suscípere desíderat, quia diem advéntus sui non maniféstum fecit: idque máxime hanc ob causam, ne quis illum, cuius potestáti et domínio númeri et témpora súbdita sunt, fato et horæ subiéctum exístimet. Quod ipse definívit, quómodo id esset ei abscónditum qui signa advéntus sui descrípsit? Itaque his verbis signa sua honorávit, ut ex illo die in pósterum omnes generatiónes et sǽcula existimárent eius advéntum ipsórum témpore futúrum esse.
     Vigiláte, quia, quando corpus dormit, natúra nostri dominátur et non ex nostra voluntáte, sed iuxta impúlsum natúræ opus vi perfícitur. Et quando ánimæ gravis sopor dominátur, puta pusillanímitas aut tristítia, inimícus dominátur eius et per eam id facit quod illa non vult. Natúræ dominátur vis, ánimæ vero inimícus.
     Vigilántiam ergo, quam Dóminus mandávit, utríque parti hóminis præscrípsit: córpori, ut a somnoléntia, ánimæ, ut a torpóre et timiditáte cavéret, ut et Scriptúra ait: Evigiláte, iusti; et Exsurréxi, et adhuc sum tecum; et íterum: Ne deficiátis. ídeo habéntes administratiónem, non defícimus.

RESPONSORIUM

Is 55, 3-4; Act 28, 28

R. Fériam vobíscum pactum sempitérnum, misericórdias David fidéles: * Ecce testem pópulis dedi eum, ducem ac præceptórem géntibus.
V. Géntibus missum est hoc salutáre Dei, et ipsi áudient. * Ecce testem pópulis dedi eum, ducem ac præceptórem géntibus.

ORATIO

Orémus:
Excita, Dómine, poténtiam tuam, et magna nobis virtúte succúrre, ut, quod nostra peccáta præpédiunt, grátia tuæ propitiatiónis accéleret. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)