[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


10. december 2019, Feria III.
hebd. II

TEMPUS ADVENTUS, hebd. II


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

10 december 2019
TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas Dei nostri.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

24, 19 – 25, 5
Regnum Dei. Gratiarum actio

In illa die: confractióne confrácta est terra, contritióne contríta est terra, commotióne commóta est terra, agitatióne agitábitur terra sicut ébrius et fluctuábit quasi tabernáculum; et gravis erit super eam iníquitas eius et córruet et non adíciet ut resúrgat. Et erit in die illa: visitábit Dóminus super milítiam cæli in excélso et super reges terræ super terram; et congregabúntur et vinciéntur in lacu et claudéntur in cárcere; et post multos dies visitabúntur. Et erubéscet luna et confundétur sol, quia regnávit Dóminus exercítuum in monte Sion et in Ierúsalem et in conspéctu senum suórum glorificábitur.
     Dómine, Deus meus es tu; exaltábo te, confitébor nómini tuo, quóniam fecísti mirabília, cogitatiónes antíquas, fidéles, veráces. Quia posuísti civitátem in túmulum, urbem munítam in ruínam: arx superbórum non ámplius est cívitas, in sempitérnum non reædificábitur. Super hoc glorificábit te pópulus fortis, cívitas géntium robustárum timébit te; quia factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua, protéctio a túrbine, umbráculum ab æstu: spíritus enim robustórum quasi imber hiemális. Sicut æstus in árida tumúltum superbórum humiliábis; sicut æstus in umbra nubis cánticum fórtium réprimes.

RESPONSORIUM

Is 25, 1. 4

R. Dómine, Deus meus es tu; exaltábo te et confitébor nómini tuo, * quóniam fecísti mirabília.
V. Factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua. * Quóniam fecísti mirabília.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia

(Lumen gentium, n. 48)

De indole eschatologica Ecclesiæ peregrinantis

     Ecclésia, ad quam in Christo Iesu vocámur omnes, et in qua per grátiam Dei sanctitátem acquírimus, nónnisi in glória cælésti consummábitur, quando advéniet tempus restitutiónis ómnium, atque cum génere humáno univérsus quoque mundus, qui íntime cum hómine coniúngitur, et per eum ad finem suum accédit, perfécte in Christo instaurábitur.
     Christus quidem exaltátus a terra omnes traxit ad seípsum; resúrgens ex mórtuis Spíritum suum vivificántem in discípulos immísit, et per eum Corpus suum quod est Ecclésia, ut universále salútis sacramentúm constítuit; sedens ad déxteram Patris contínuo operátur in mundo, ut hómines ad Ecclésiam perdúcat arctiúsque per eam sibi coniúngat ac próprio Córpore et Sánguine illos nutriéndo gloriósæ vitæ suæ fáciat esse partícipes.
     Restitútio ergo, quam promíssam exspectámus iam incépit in Christo, provéhitur in missióne Spíritus Sancti, et per eum pergit in Ecclésia, in qua per fidem de sensu quoque vitæ nostræ temporális edocémur, dum opus a Patre nobis in mundo commíssum cum spe futurórum bonórum ad finem perdúcimus et salútem nostram operámur.
     Iam ergo fines sæculórum ad nos pervenérunt et renovátio mundi irrevocabíliter est constitúta, atque in hoc sǽculo reáli quodam modo anticipátur: étenim Ecclésia iam in terris vera sanctitáte licet imperfécta insignítur.
     Donec tamen fúerint novi cæli et nova terra, in quibus iustítia hábitat, Ecclésia peregrínans, in suis sacraméntis et institutiónibus, quæ ad hoc ævum pértinent, portat figúram huius sǽculi, quæ prǽterit, et ipsa inter creatúras degit, quæ ingemíscunt et partúriunt usque adhuc et exspéctant revelatiónem filiórum Dei.

RESPONSORIUM

Phil 3, 20b-21; cf. Tit 2, 12-13

R. Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum: * Qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ.
V. Sóbrie et iuste et pie vivámus in hoc sǽculo exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ magni Dei. * Qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui salutáre tuum cunctis terræ fínibus declarásti, tríbue, quǽsumus, ut nativitátis eius glóriam lætánter præstolémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)