[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


12. december 2019, Feria V.
hebd. II

TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
beátæ Mariæ Virginis de Guadalupe, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

12 december 2019
TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R. Et annuntiáte illud in fínibus terræ.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

26, 7-21
Canticum iustorum. Promissio resurrectionis

     Sémita iusti recta est; rectum callem iusti complánas. Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
     ánima mea desíderat te in nocte, sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro. Cum resplendúerint iudícia tua in terra, iustítiam discent habitatóres orbis.
     Fit misericórdia ímpio, non discet iustítiam; in terra probitátis iníque gerit et non videt maiestátem Dómini.
     Dómine, exaltáta est manus tua, et non vídent; vídeant confúsi zelum tuum in pópulum, et ignis hóstium tuórum devorábit eos.
     Dómine, dabis pacem nobis; ómnia enim ópera nostra operátus es nobis. Dómine Deus noster, possedérunt nos dómini absque te; tantum in te recordémur nóminis tui.
     Mórtui non revivíscent, defúncti non resúrgent; proptérea visitásti et contrivísti eos et perdidísti omnem memóriam eórum.
     Auxísti germen, Dómine, auxísti gentem, glorificátus es; elongásti omnes términos terræ.
     Dómine, in angústia quæsiérunt te, fudérunt incantatiónem, castigátio tua in eis. Sicut quæ cóncipit, cum appropinquáverit ad partum dolens clamat in dolóribus suis, sic facti sumus a fácie tua, Dómine.
     Concépimus et parturívimus, quasi pepérimus ventum. Salútes non fécimus in terra, ídeo non nati sunt habitatóres terræ.
     Revivíscent mórtui tui, interfécti mei resúrgent. Expergiscímini et laudáte, qui habitátis in púlvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defúnctos suos edet in lucem.
     Vade, pópulus meus, intra in cubícula tua, claude óstia tua super te, abscóndere módicum ad moméntum, donec pertránseat indignátio.
     Ecce enim Dóminus egrediétur de loco suo, ut vísitet iniquitátem habitatóris terræ contra eum; et revelábit terra sánguinem suum et non opériet ultra interféctos suos.

RESPONSORIUM

Cf. Is 26, 19; Dan 12, 2

R. Exspergiscímini et laudáte, qui habitátis in púlvere, * quia ros lucis, ros Dómini.
V. Multi de his qui dórmiunt in terra púlveris evigilábunt. * Quia ros lucis, ros Dómini.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 147: PL 52, 594-595)

Amor cupit videre Deum

     Videns Deus mundum, labefactári timóre, contínuo agit ut cum amóre révocet, invítet grátia, caritáte téneat et constríngat afféctu.
     Hinc est quod inveterátam malis terram ábluit ulciscénte dilúvio, et Noe novi sǽculi vocat paréntem, blando sermóne compéllit, dat familiárem fidúciam, pie de præséntibus ínstruit, consolátur per grátiam de futúris; et iam non iussit, sed participáto labóre una in arca claudit totíus sǽculi partum, ut societátis amor timórem servitútis auférret, et servarétur amóre commúni quod fúerat commúni labóre salvátum.
     Hinc est quod Abraham vocat de géntibus, auget nómine, patrem fídei facit, comitátur via, inter éxteros servat, ditat rebus, honórat triúmphis, promíssis oppígnorat, éripit iniúriis, hospitalitáte blandítur, miríficat gérmine desperáto: ut tot replétus bonis, tanta divínæ illéctus dulcédine caritátis, Deum dilígere dísceret, non timére; amándo cólere non pavéndo.
     Hinc est quod Iacob fugiéntem solátur in somnis, redeúntem pro certámine próvocat, luctatóris constríngit ampléxu; ut amáret patrem certáminis non timéret.
     Hinc est quod Móysen pátria voce vocat, patérna allóquitur caritáte, ut sit plebis suæ liberátor, invítat.
     Sed per hæc quæ memorávimus, ubi humána corda flamma divínæ caritátis accéndit, et humánis sénsibus amóris Dei tota se fundit ebríetas, sáucia mente cœpérunt Deum carnálibus velle óculis intuéri.
     Deum, quem mundus non capit, angústus quómodo cápere póterat humánus aspectus? Quid erit quid débeat, quid possit, non réspicit ius amóris. Amor ignórat iudícium, ratióne caret, modum nescit. Amor non áccipit de impossibilitáte solácium, non récipit de difficultáte remédium.
     Amor, nisi ad desideráta perváserit, necat amántem; et ídeo vadit quo dúcitur, non quo débeat. Amor parit desidérium, gliscit ardóre, ardóre ad inconcéssa perténdit. Et quid plura?
     Amor quod amat non potest non vidére: hinc est quod omnes sancti ómnia quæ merúerant parva duxérunt, si Dóminum non vidérent.
     Hinc est quod amor qui cupit vidére Deum, etsi non habet iudícium, habet tamen stúdium pietátis.
     Hinc est quod Móyses audet dícere: Si invéni grátiam coram te, osténde mihi fáciem tuam.
     Hinc est quod álius dicit: Osténde fáciem tuam. Dénique et ipsi gentíles ob hoc simulácra finxérunt, ut in ipsis erróribus óculis cérnerent quod colébant.

RESPONSORIUM

Cf. Is 66, 13; 1 Reg 11, 36; Is 66, 14; 46, 13

R. Sicut mater consolátur fílios suos, ita consolábor vos, dicit Dóminus: et de Ierúsalem civitáte, quam elégi, véniet vobis auxílium: * Et vidébitis, et gaudébit cor vestrum.
V. Dabo in Sion salútem, et in Ierúsalem glóriam meam. * Et vidébitis, et gaudébit cor vestrum.

ORATIO

Orémus:
Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias, ut, per eius advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)