lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 december 2019
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sǽculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropǽo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.


V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

Is 47, 1. 3b-15
Lamentatio super Babylonem

     Descénde, sede in púlvere, virgo fília Bábylon; sede in terra sine sólio, fília Chaldæórum, quia ultra non vocáberis mollis et ténera.
     Ultiónem cápiam, némini parcam, dicit Redémptor noster, Dóminus exercítuum nomen illíus, Sanctus Israel.
     Sede tacens et intra in ténebras, fília Chaldæórum, quia non vocáberis ultra dómina regnórum.
     Irátus sum super pópulum meum, contaminávi hereditátem meam et dedi eos in manu tua; non posuísti eis misericórdias, super senem aggravásti iugum tuum valde et dixísti: «In sempitérnum ero dómina». Non posuísti hæc super cor tuum, neque recordáta es novíssimi tui.
     Et nunc audi hæc, delicáta, quæ hábitas confidénter, et dicis in corde tuo: «Ego, et præter me non est áltera, non sedébo vídua et orbitátem ignorábo».
     Vénient tibi duo hæc súbito in die una, órbitas et vidúitas; repénte venérunt super te propter multitúdinem maleficiórum tuórum, propter abundántiam incantatiónum tuárum.
     Et fidúciam habuísti in malítia tua et dixísti: «Non est qui vídeat me». Sapiéntia tua et sciéntia tua, hæc decépit te. Et dixísti in corde tuo: «Ego, et præter me non est áltera».
     Véniet super te malum, et néscies avértere; et írruet super te calámitas, quam non póteris expiáre; véniet super te repénte miséria, quam néscies.
     Sta cum incantatiónibus tuis et cum multitúdine maleficiórum tuórum, in quibus laborásti ab adulescéntia tua: forte póteris iuvári, forte terrébis.
     Defecísti in multitúdine consiliórum tuórum; stent et salvent te, qui metiúntur cælum, qui contemplántur sídera et annúntiant síngulis novilúniis ventúra tibi.
     Ecce facti sunt quasi stípula, ignis combússit eos. Non liberábunt seípsos de manu flammæ; non sunt prunæ, quibus calefíant, nec focus, ut sédeant ad eum.
     Sic fiunt tibi incantatóres tui, in quibuscúmque laborásti ab adulescéntia tua; unusquísque in via sua errat, non est qui salvet te.

RESPONSORIUM

Is 49, 13; 47, 4

R. Laudáte, cæli, et exsúlta terra; iubiláte, montes, laudem: * Quia Dóminus páuperum suórum miserétur.
V. Redémptor noster, Dóminus exercítuum nomen illíus, Sanctus Israel. * Quia Dóminus páuperum suórum miserétur.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 3, 20, 2-3: SCh 34, 342-344)

Œconomia Incarnationis redemptricis

     Glória hóminis Deus; operatiónis vero Dei et omnis sapiéntiæ eius et virtútis receptáculum homo.
     Quemádmodum médicus in iis qui ægrótant probátur, sic et Deus in homínibus manifestátur. Quaprópter et Paulus ait: Conclúsit autem Deus ómnia in incredulitáte ut ómnium misereátur; dicens hoc de hómine, qui fuit inobáudiens Deo et proiéctus de immortalitáte, dehinc misericórdiam consecútus est, per Fílium Dei eam quæ est per ipsum percípiens adoptiónem.
     Hic enim tenens sine inflatióne et iactántia veram glóriam de iis quæ facta sunt et de eo qui fecit, qui est potentíssimus ómnium Deus quique ómnibus ut sint prǽstitit, et manens in dilectióne eius et subiectióne et gratiárum actióne, maiórem ab eo glóriam percípiet, provéctus accípiens dum consímilis fiat eius qui pro eo mórtuus est.
     Quóniam et ipse in similitúdinem carnis peccáti factus est, uti condemnáret peccátum et iam quasi condemnátum proíceret illud extra carnem, provocáret autem in similitúdinem suam hóminem, imitatórem eum assígnans Deo et in patérnam impónens régulam ad vidéndum Deum et cápere Patrem donans: Verbum Dei quod habitávit in hómine et Fílius hóminis factus est, ut assuésceret hóminem percípere Deum et assuésceret Deum habitáre in hómine, secúndum plácitum Patris.
     Propter hoc ergo signum salútis nostræ eum, qui ex Vírgine Emmánuel est, ipse dedit Dóminus, quóniam ipse Dóminus erat qui salvábat eos, quia per semetípsos non habébant salvári; et propter hoc Paulus infirmitátem hóminis annúntians ait: Scio enim quóniam non inhábitat in carne mea bonum, signíficans quóniam non a nobis sed a Deo est bonum salútis nostræ; et íterum: Miser ego homo, quis me liberábit de córpore mortis huius? deínde infert liberatórem, grátia Iesu Christi Dómini nostri.
     Hoc autem et Isaías: Confortámini, inquit, manus resolútæ et génua debília, adhortámini, pusillánimes sensu, confortámini, ne timeátis. Ecce Deus noster iudícium et retributúrus est, ipse véniet et salvábit nos; hoc quóniam non a nobis, sed a Dei adiuménto habúimus salvári.

RESPONSORIUM

Cf. Ier 31, 10; 4, 5

R. Audíte verbum Dómini, gentes, et annuntiáte illud in fínibus terræ: * Et ínsulis quæ procul sunt dícite: Salvátor noster advéniet.
V. Annuntiáte et audítum fácite; loquímini et clamáte. * Et ínsulis quæ procul sunt dícite: Salvátor noster advéniet.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui splendórem glóriæ tuæ per sacræ Vírginis partum mundo dignátus es reveláre, tríbue, quǽsumus, ut tantæ incarnatiónis mystérium et fídei integritáte colámus, et devóto semper obséquio frequentémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)