lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 ianuarius 2020
Tempus nativitatis, hebd. I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen, vénia atque vita
ádvenis, morbis hóminum medéla,
  porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
  gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Virginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
  semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
  péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
  cántica laudis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. In ipso vita erat.
R. Et vita erat lux hóminum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Colossénses

3, 17 – 4, 1
Vita familiæ christianæ

     Fratres: Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.
     Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet in Dómino. Viri, dilígite uxóres et nolíte amári esse ad illas. Fílii, obœdíte paréntibus per ómnia, hoc enim plácitum est in Dómino. Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant. Servi, obœdíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitáte cordis, timéntes Dóminum. Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte; qui enim iniúriam facit, recípiet id, quod iníque gessit, et non est personárum accéptio.
     Dómini, quod iustum est et æquum, servis præstáte, sciéntes quóniam et vos Dóminum habétis in cælo.

RESPONSORIUM

Col 3, 17

R. Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, * omnia in nómine Dómini Iesu.
V. Grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. * Omnia in nómine Dómini Iesu.

LECTIO ALTERA

Ex Capítibus quínquies centénis sancti Máximi Confessóris abbátis

(Centuria 1, 8-13: PG 90, 1182-1186)

Mysterium semper novum

     Dei Verbum, carne semel natum (quæ eius propénsa benígnitas ac humánitas est), iis qui velint, semper volens spíritu náscitur; fitque infans, se in illis virtútibus infórmans; ac quo módulo cápere novit suscipiéntem, seípsum maniféstat, nulla livóris labe ac invídia, suæ magnitúdinis amplitúdinem mínuens, sed quasi mensúra ac modo cupiéntium vidére facultátem explórans, sempérque præ mystérii excelléntia, cunctis inaspectábilis perínde persevérans.
     Quámobrem divínus Apóstolus, mystérii vim sapiénter consíderans: Iesus Christus, inquit, heri et hódie; ipse et in sǽcula; ita nimírum, mystérium semper novum intéllegens, nulláque umquam mentis comprehensióne consenéscens.
     Náscitur Christus Deus, assumptióne carnis ánima intellegénte prǽditæ, factus homo; qui ipse rebus concésserat, ut ex níhilo procéderent: stella ab Oriénte intérdiu conspícua micat, magósque ducit quo loco Verbum assúmpta carne iacet; ut osténdat Verbum, quod continétur in lege et prophétis, mýstice superáre sénsuum notítiam et gentes addúcere ad máximum cognitiónis lumen.
     Plane enim legis sermo ac prophéticus, stellæ instar, pie intelléctus, eos qui grátiæ vi secúndum propósitum vocáti sunt, ad Verbum incarnátum agnoscéndum addúcit.
     Idcírco Deus fit perféctus homo, nihil eórum quæ erant natúræ, uno dumtáxat dempto peccáto (quando nec ipsum ex censu natúræ erat), demútans; ut carnis esca obiécta, eius vorándæ insatiábilem dracónem, illíque inhiántem, provocáret; carnis scílicet, quæ illi venénum futúra erat, obténtu, Deitátis in ea occúltæ poténtia, ipsum pénitus proflígans; humánæ vero natúræ remédium foret, ad prístinam eam grátiam instáurans, Deitátis ítidem in ea poténtia.
     Quemádmodum enim ille, effúso in sciéntiæ lignum venéno suo, natúram gustu corrúperat; sic et ipse domínicam carnem vorándam præsúmens, Deitátis in ea virtúte, corrúptus interitúque sublátus est.
     Magnum divínæ incarnatiónis mystérium, semper mystérium manet; quo plane modo Verbum in carne, persóna sua essentiáliter est, quod essentiáliter éadem persóna totum útique exsístit apud Patrem? Quómodo idem, tum totum Deus natúra est, totúmque natúra homo factum est; neutra prorsus desideráta natúra, neque divína, qua Deus est, neque vero nostra, qua homo factum est?
     Hæc sola fides capit mystéria, ipsa nimírum substántia et basis eárum rerum, quæ omnem mentis sensum et ratiónem excédunt.

RESPONSORIUM

Io 1, 14. 1

R. Verbum caro factum est, et habitávit in nobis:* Cuius glóriam vídimus, quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
V. In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.* Cuius glóriam vídimus, quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.

ORATIO

Orémus:
Concéde nobis, omnípotens Deus, ut salutáre tuum, quod ad redemptiónem mundi luce nova cælórum procéssit, nostris semper innovándis córdibus oriátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)