[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 1234
567891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 


14. ianuarius 2020, Feria III.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. I


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

14 ianuarius 2020
PER ANNUM, hebd. I
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Consors patérni lúminis,
lux ipse lucis et dies,
noctem canéndo rúmpimus:
assíste postulántibus.

Aufer tenébras méntium,
fuga catérvas dǽmonum,
expélle somnoléntiam
ne pigritántes óbruat.

Sic, Christe, nobis ómnibus
indúlgeas credéntibus,
ut prosit exorántibus
quod præcinéntes psállimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

O sacrosáncta Trínitas,
quæ cuncta condens órdinas,
diem labóri députans
noctem quiéti dédicas,

Te mane, simul véspere,
te nocte ac die cánimus;
in tua nos tu glória
per cuncta serva témpora.

Nos ádsumus te cérnui
en adorántes fámuli;
vota precésque súpplicum
hymnis adiúnge cǽlitum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

11, 12-30
Fiducia in Deum solum

     Est homo márcidus egens susceptióne, plus defíciens virtúte et abúndans paupertáte; et óculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus et exaltávit caput eius: et miráti sunt in illo multi.
     Bona et mala, vita et mors, paupértas et honéstas a Deo sunt. Sapiéntia et disciplína et sciéntia legis apud Dóminum; diléctio et viæ bonórum apud ipsum. Error et ténebræ peccatóribus concreáta sunt; qui autem exsúltant in malis, consenéscunt in malo. Dátio Dei pérmanet iustis, et beneplácitum illíus succéssus habébit in ætérnum. Est qui locupletátur parce agéndo, et hæc est pars mercédis illíus in eo quod dicit: «Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus»; et nescit quod tempus prætériet, et mors appropínquet, et relínquet ómnia áliis et moriétur.
     Sta in mandáto tuo et in illo conversáre et in ópere mandatórum tuórum veterásce. Ne miréris in opéribus peccatórum; confíde autem in Deo et mane in labóre tuo. Fácile est enim in óculis Dei súbito honestáre páuperem. Benedíctio Dei in mercéde iusti contínuo, et in hora velóci succéssus illíus fructíficat. Ne dicas: «Quid est mihi opus? Et quæ erunt mihi ex hoc bona?». Ne dicas: «Suffíciens mihi sum et quid ex hoc nunc pessimábor?».
     In die bonórum ne ímmemor sis malórum et in die malórum ne ímmemor sis bonórum, quóniam fácile est coram Deo in die óbitus retribúere unicuíque secúndum vias suas. Malítia horæ obliviónem facit luxúriæ magnæ, et in fine hóminis denudátio óperum illíus. Ante mortem ne laudes hóminem quemquam, quóniam in extrémis suis agnóscitur vir.

RESPONSORIUM

Sir 11, 19. 20; cf. Lc 12, 17. 18

R. In eo quod dicit lócuples: Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus. * Nescit quod mors appropínquet, et relínquet ómnia áliis et moriétur.
V. Cógitat dives intra se: Déstruam hórrea mea et maióra ædificábo, et illuc congregábo bona mea. * Nescit quod mors appropínquet, et relínquet ómnia áliis et moriétur.

LECTIO ALTERA

E Régulis fúsius tractátis sancti Basilíi Magni epíscopi

(Resp. 2, 1: PG 31, 908-910)

Insitam possidemus diligendi vim

     Sane Dei diléctio non in doctrínæ præcéptis pósita est. Neque enim ab álio didícimus luce gaudére, et vitam desideráre, neque paréntes dilígere aut nutritóres. Sic ígitur, aut étiam multo magis, non in extérna disciplína situs est Dei amor; sed simul atque cónstitit ánimal illud (hóminem dico), vis quædam ratiónis in séminis modum ínsita nobis fuit, quæ intra se amándi facultátem atque necessitúdinem cóntinet. Quam vim ubi schola divinórum præceptórum excépit, eam excólere diligénter, et scite nutríre, atque Deo iuvánte ad perfectiónem perdúcere consuévit.
     Quam ob rem et nos stúdium vestrum tamquam scopo attingéndo necessárium comprobántes, Deo largiénte, vobísque per preces vestras nos adiuvántibus, scintíllam divíni amóris intra vos recónditam pro data nobis a Spíritu Sancto facultáte, suscitáre conábimur.
     Prius illud dicámus, nos ómnium mandatórum quæ a Deo nobis trádita sunt, conficiendórum vim et facultátem ab eo in antecéssum accepísse, ut neque ægre ferámus, perínde quasi ínsolens áliquid a nobis exigátur, neque efferámur, tamquam qui áliquid ámplius quam quod datum est rependámus. Et cum his víribus recte et apte útimur, vitam virtútibus ornátam pie tradúcimus; corrúpto vero illárum usu, in vítium delábimur.
     Atque hæc est vítii definítio, facultátum, quæ ad bonum perficiéndum nobis a Deo datæ sunt, usus malus, et a Dómini præcéptis aliénus; quemádmodum contra, virtútis, quam Deus requírit, usus earúndem ex bona consciéntia proficíscens secúndum Dómini mandátum.
     Quod cum ita sit, idem de caritáte dictúri sumus. Cum ígitur de diligéndo Deo mandátum accepérimus, statim a prima nostra constitutióne ínsitam possédimus diligéndi vim ac facultátem; neque eius rei demonstrátio ab extérnis arguméntis pétitur, sed quivis ipse a seípso et in seípso illud edíscere potest. Quippe bonas res ac pulchras naturáliter appétimus, quamquam ut primum áliud álii vidétur pulchrum et bonum; itémque necessitúdine et propinquitáte coniúnctum amámus licet indócti, et nostra sponte benéficos omni benevoléntia compléctimur.
     Ecquid, quæso, divína pulchritúdine admirabílius? Quæ cogitátio magnificéntia Dei grátior est et suávior? Quale ánimi desidérium tam véhemens est et violéntum, quam illud quod a Deo ingenerátur ánimæ vítio omni purgátæ, et dicénti ex vero afféctu: Vulneráta caritátis ego sum? Ineffábiles omníno sunt et inenarrábiles divínæ pulchritúdinis fulgóres.

RESPONSORIUM

Ps 17 (18), 2-3

R. Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. * Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus.
V. Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum. * Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)