lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 ianuarius 2020
S. Antonii, abbatis, memoria


Inclitus pater monachorum natus est in Ægypto circa annum 250. Parentibus defunctis, bona pauperibus distribuit et in solitudinem recessit ibique vitam pænitentem agere cœpit. Multos habuit discipulos; pro Ecclésia laboravit, confessores sustinens in persecutione Diocletiani, et sanctum Athanasium contra Arianos adiuvans. Mortuus est anno 356.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

43, 14-37
Laus divina in creatione

     Império suo [Altíssimus] accelerávit nivem et próperat coruscatiónes iudícii sui. Proptérea apérti sunt thesáuri, et evolavérunt nébulæ sicut aves. In magnitúdine sua firmávit nubes, et confrácti sunt lápides grándinis. Vox tonítrui eius tremefácit terram, in conspéctu eius commovebúntur montes. In voluntáte eius aspirábit notus, tempéstas aquilónis et congregátio spíritus. Et, sicut aves deponéntes ad sedéndum, aspérgit nivem, et, sicut locústa demérgens, descénsus eius: pulchritúdinem candóris eius admirábitur óculos, et super imbrem eius expavéscet cor.
     Gelu sicut salem effúndet super terram, et, dum geláverit, fit tamquam cacúmina tríbuli. Frígidus ventus áquilo flabit, et gelábit crystállus super aquam; super omnem congregatiónem aquárum requiéscet, et sicut loríca índuet se aqua. Devorábit montes et exúret desértum, et exstínguet víridem sicut ignis. Medicína ómnium in festinatióne nébulæ, et ros óbvians ab ardóre hilaréscet. Cogitatióne sua placávit abýssum, et plantávit in illa ínsulas.
     Qui návigant mare, enárrant perícula eius, et audiéntes áuribus nostris admirámur. Illic præclára ópera et mirabília, vária bestiárum génera et ómnium pécorum et creatúra belluárum. Propter ipsum iter prósperat ángelus eius, et in sermóne eius compósita sunt ómnia. Multa dicémus et deficiémus verbis; consummátio autem sermónum: «Ipse est ómnia!». Glorificántes ad quid valébimus? Ipse enim Magnus super ómnia ópera sua. Terríbilis Dóminus et magnus veheménter et mirábilis poténtia ipsíus.
     Glorificántes Dóminum exaltáte, quantumcúmque potuéritis; supervalébit enim adhuc, et admirábilis magnificéntia eius. Exaltántes eum replémini virtúte; ne laborétis, non enim perveniétis usquam. Quis vidit eum et enarrábit? Et quis magnificábit eum sicut est? Multa abscóndita sunt maióra his; pauca enim vídimus óperum eius. Omnia autem Dóminus fecit et pie agéntibus dedit sapiéntiam.

RESPONSORIUM

Cf. Sir 43, 29. 30

R. Glorificántes Deum, multa dicémus et deficiémus verbis; * Consummátio autem sermónum: «Ipse est ómnia!».
V. Glorificántes ad quid valébimus? Ipse enim Magnus super ómnia ópera sua. * Consummátio autem sermónum: «Ipse est ómnia!».

LECTIO ALTERA

E Vita sancti Antónii a sancto Athanásio epíscopo conscrípta

(Cap. 2-4: PG 26, 842-846)

De vocatione sancti Antonii

     Post paréntum óbitum, solus cum sola soróre ádmodum parva relíctus, cum Antónius decem et octo vel vigínti annórum esset, domus sororísque curam gessit.
     Sex autem nondum exáctis ménsibus a paréntum éxitu, cum de more ad Domínicum procéderet, atque secum ánimo cogitáret, qua ratióne Apóstoli relíctis ómnibus secúti sint Salvatórem, et qui in Actibus Apostolórum, vénditis possessiónibus, prétia afferébant ad pedes Apostolórum ut egénis distribueréntur; nec non quænam quantáque istis spes in cælis repósita sit; hæc secum réputans, in ecclésiam ingréditur, contigítque ut tum Evangélium legerétur, et audívit Dóminum díviti illi dixísse: Si vis perféctus esse, vade, vende ómnia quæ habes, et da paupéribus, et veni, séquere me, et habébis thesáurum in cælis.
     Antónius porro quasi divínitus immíssa sibi esset sanctórum memória, et quasi sui causa lecta illa fuíssent, egréssus quamprímum ex Domínico, quas a maióribus hábuit possessiónes (erant autem illi arúræ trecéntæ, fértiles et perquam amœnæ) vicánis dono dedit, ne sibi sororíque moléstiam afférrent. Mobílibus vero ómnibus vénditis, multam hinc colléctam pecúniam paupéribus distríbuit, paucis solum soróris causa reservátis.
     Rursus in Domínicum ingréssus, audívit Dóminum in Evangélio dícere: Nolíte sollíciti esse in crástinum. Nec ultra illic remanére sústinens, egréssus, illa quoque tenuióribus largítus est. Soróre vero virgínibus notis sibi atque fidélibus commendáta, atque ad Parthenónem trádita, ut illic educarétur, ipse ante domum suam ascéticæ vitæ deínceps óperam dedit, atque atténtus sibi, ásperum vitæ genus toleránter agébat.
     Laborábat ítaque mánibus suis; audíerat nempe: Qui otiósus fúerit ne mandúcet; atque hinc partim panem sibi emébat, partim egénis largiebátur.
     Frequens orábat, quod didicísset oportére seórsim sine intermissióne oráre: étenim ita atténtus erat lectióni, ut nihil sibi scriptórum excíderet, sed retinéret ómnia; ita ut ipsi deínde memória librórum loco esset.
     Omnes autem vici íncolæ, atque probi viri, quorum consuetúdine utebátur, eiúsmodi hóminem cernéntes, Dei amícum vocábant; et álii ut fílium diligébant, álii ut fratrem.

RESPONSORIUM

Mt 19, 21; Lc 14, 33b

R. Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo; * Et veni, séquere me.
V. Qui non renúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. * Et veni, séquere me.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto António abbáti tribuísti mira tibi in desérto conversatióne servíre, eius nobis interventióne concéde, ut, abnegántes nosmetípsos, te iúgiter super ómnia diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)