[ Coniunctiones abscondere ]

« Martius 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


16. martius 2020, Feria II.
hebd. III

TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. III


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

16 martius 2020
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Pænitémini et crédite Evangélio.
R. Appropinquávit enim regnum Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

24, 1-18

Pactio fœderis in monte Sinai

     In diébus illis: Dixit Dóminus Móysi: «Ascénde ad Dóminum, tu et Aaron, Nadab et Abíu et septuagínta senes ex Israel, et adorábitis procul. Solúsque Móyses ascéndet ad Dóminum, et illi non appropinquábunt, nec pópulus ascéndet cum eo».
     Venit ergo Móyses et narrávit plebi ómnia verba Dómini atque iudícia; respondítque omnis pópulus una voce: «Omnia verba Dómini, quæ locútus est, faciémus». Scripsit autem Móyses univérsos sermónes Dómini; et mane consúrgens ædificávit altáre ad radíces montis et duódecim lápides per duódecim tribus Israel. Misítque iúvenes de fíliis Israel, et obtulérunt holocáusta; immolaverúntque víctimas pacíficas Dómino vítulos. Tulit ítaque Móyses dimídiam partem sánguinis et misit in cratéras; partem autem resíduam respérsit super altáre. Assuménsque volúmen fœderis legit, audiénte pópulo, qui dixérunt: «Omnia, quæ locútus est Dóminus, faciémus et érimus obœdiéntes». Ille vero sumptum sánguinem respérsit in pópulum et ait: «Hic est sanguis fœderis, quod pépigit Dóminus vobíscum super cunctis sermónibus his».
     Ascenderúntque Móyses et Aaron, Nadab et Abíu et septuagínta de senióribus Israel. Et vidérunt Deum Israel, et sub pédibus eius quasi opus lápidis sapphiríni et quasi ipsum cælum, cum serénum est. Nec in eléctos filiórum Israel misit manum suam; viderúntque Deum et comedérunt ac bibérunt.
     Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Ascénde ad me in montem et esto ibi; dabóque tibi tábulas lapídeas et legem ac mandáta, quæ scripsi, ut dóceas eos». Surrexérunt Móyses et Iósue miníster eius; ascendénsque Móyses in montem Dei senióribus ait: «Exspectáte hic, donec revertámur ad vos. Habétis Aaron et Hur vobíscum; si quid natum fúerit quæstiónis, referétis ad eos».
     Cumque ascendísset Móyses in montem, opéruit nubes montem; et habitávit glória Dómini super Sínai tegens illum nube sex diébus; séptimo autem die vocávit eum de médio calíginis. Erat autem spécies glóriæ Dómini quasi ignis ardens super vérticem montis in conspéctu filiórum Israel. Ingressúsque Móyses médium nébulæ ascéndit in montem; et fuit ibi quadragínta diébus et quadragínta nóctibus.

RESPONSORIUM

Sir 45, 5. 6; Act 7, 38a

R. Audítam fecit Deus Móysi vocem suam et indúxit illum in nubem; * et dedit illi coram præcépta et legem vitæ et disciplínæ, docére Iacob testaméntum suum et iudícia sua Israel.
V. Hic est qui fuit in ecclésia in solitúdine cum ángelo qui loquebátur ei in monte Sínai. * Et dedit illi coram præcépta et legem vitæ et disciplínæ, docére Iacob testaméntum suum et iudícia sua Israel.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Basilíi Magni epíscopi

(Hom. 20, De humilitate 3: PG 31, 530-531)

Qui gloriatur, in Domino glorietur

     Ne gloriétur sápiens in sapiéntia sua, et ne gloriétur fortis in fortitúdine sua, et ne gloriétur dives in divítiis suis.
     Sed quænam est vera gloriátio, et in quo magnus est homo? In hoc, inquit, gloriétur qui gloriátur, si cognóscit ac intéllegit quod ego sim Dóminus.
     Hæc est sublímitas hóminis, hæc est glória atque maiéstas, vere cognóscere quod magnum est, eíque adhærére, et glóriam a Dómino glóriæ conquírere. Ait enim Apóstolus: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur; ubi dicit: Christus factus est nobis sapiéntia a Deo, et iustítia et sanctificátio et redémptio; ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.
     Hæc est enim perfécta ac íntegra in Deo gloriátio, cum quis non ob suam iustítiam extóllitur, sed novit destítui se quidem vero iustítia, verum sola in Christum fide iustificátum esse.
     Atque in hoc gloriátur Paulus, quod iustítiam suam contémnat; quærat vero eam, quæ per Christum est, quæ ex Deo est, iustítiam in fide; ut cognóscat illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem afflictiónum ipsíus, confórmis factus morti eius, si quo modo ad resurrectiónem mortuórum pertíngat.
     Hic cécidit supérbiæ altitúdo omnis. Nihil unde gloriári queas relíctum est tibi, o homo, cuius vidélicet gloriátio ac spes sita in eo sit, ut mortífices tua ómnia, quærásque futúram in Christo vitam; cuius cum habeámus primítias, iam in his sumus, omníno in grátia ac dono Dei vivéntes.
     Et Deus quidem est, qui operátur in nobis et velle et effícere, pro bona voluntáte. Rursus Deus sapiéntiam suam, quam in nostram glóriam prædestinávit, revélat per Spíritum suum.
     Præstat Deus vires ac robur in labóribus. Abundántius ómnibus laborávi, inquit Paulus; non ego autem, sed grátia Dei, quæ est mecum.
     Eximit Deus de perículis præter omnem humánam spem. Ipsi, inquit, in nobismetípsis respónsum mortis habúimus, ut non simus fidéntes in nobis, sed in Deo, qui súscitat mórtuos; qui ex tanta morte nos erípuit et éripit; in quem sperámus, quóniam et adhuc erípiet.

RESPONSORIUM

Sap 15, 3; Io 17, 3

R. Nosse te, Deus, consummáta iustítia est, * et scire virtútem tuam, radix est immortalitátis.
V. Hæc est vita ætérna, ut cognóscant te solum verum Deum et, quem misísti, Iesum Christum. * Et scire virtútem tuam, radix est immortalitátis.

ORATIO

Orémus:
Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat, et, quia sine te non potest salva consístere, tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)