[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


1. october 2020, Feria V.
hebd. II

S. Teresiæ a Iesu Infante, virginis, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

1 october 2020
S. Teresiæ a Iesu Infante, virginis, memoria


Nata est Alensonii (Alençon) in Gallia anno 1873. In monasterium Lexoviense (Lisieux) Carmelitarum adhuc adulescentula ingressa, humilitatem, simplicitatem evangelicam et in Deo fiduciam maxime coluit, et easdem virtutes verbo et exemplo novitias maxime docuit. Pro salute animarum et Ecclesiæ incremento vitam offerens, mortua est anno 1897 die 30 septembris.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dulci deprómat cármine
devóta plebs sollémnia,
dum in cælórum cúlmine
hæc virgo micat glória.

Virgo, quæ Christi láudibus
vacávit iam viríliter,
sanctórum nunc agmínibus
coniúngitur felíciter.

Vicit per pudicítiam
infírmæ carnis vítium;
sprevit mundi blandítiam
Christi sequens vestígium.

Per hanc nos, Christe, dírige
servans a cunctis hóstibus;
culpárum lapsus córrige
nos ímbuens virtútibus.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Philippénses

3, 1-16
Exemplum Pauli

     Fratres mei, gaudéte in Dómino. Eadem vobis scríbere mihi quidem non pigrum, vobis autem secúrum. Vidéte canes, vidéte malos operários, videte concisiónem! Nos enim sumus circumcísio, qui Spíritu Dei servímus et gloriámur in Christo Iesu et non in carne fidúciam habéntes, quamquam ego hábeam confidéntiam et in carne. Si quis álius vidétur confídere in carne, ego magis: circumcísus octáva die, ex génere Israel, de tribu Béniamin, Hebrǽus ex Hebrǽis, secúndum legem pharisǽus, secúndum æmulatiónem pérsequens ecclésiam, secúndum iustítiam, quæ in lege est, conversátus sine queréla.
     Sed, quæ mihi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi, quæ ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis. Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut et comprehénsus sum a Christo Iesu.
     Fratres, ego me non árbitror comprehendísse; unum autem, quæ quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quæ ante sunt, exténdens me ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Iesu.
     Quicúmque ergo perfécti, hoc sentiámus; et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit; verúmtamen, ad quod pervénimus, in eódem ambulémus.

RESPONSORIUM

Phil 3, 8b. 10a; Rom 6, 8

R. Omnia detriméntum feci ut Christum lucri fáciam, *Ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus.
V. Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo. *Ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus.

LECTIO ALTERA

Ex narratióne vitæ sanctæ Terésiæ a Iesu Infánte, vírginis, ab ipsa exaráta

(Manuscrits autobiographiques, Lisieux 1957, 227-229)

In corde Ecclesiæ ego amor ero

     Cum imménsa mea desidéria mihi martýrio essent, epístolas adívi sancti Pauli, ut responsiónem tandem invenírem. Oculos casu coniéci in cápita duodécimum et décimum tértium epístolæ primæ ad Corínthios, in primóque legi omnes simul apóstolos, prophétas, doctóres esse non posse, Ecclesiámque váriis constáre membris, oculúmque simul manum esse non posse. Apérta quidem respónsio, non tamen ea quæ mea impléret desidéria mihíque pacem afférret.
     In lectióne perseverávi neque ánimum dimísi, propositúmque invéni súblevans: Æmulámini charísmata melióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis demónstro. Apóstolus enim commentátur charísmata melióra nihil sine caritáte esse, eandémque caritátem excellentiórem viam esse tuto ad Deum deducéntem. Quiétem tandem invéneram.
     Mýsticum Ecclésiæ corpus cum aspícerem, in nullo membrórum quæ sanctus Paulus descrípsit me ipsam agnóveram, seu pótius in univérsis me cérnere volébam. Cáritas vocatiónis meæ cárdinem mihi óbtulit. Intelléxi Ecclésiam quidem corpus habére váriis compáctum membris, at hoc in córpore membrum non deésse necessárium et nobílius; intelléxi Ecclésiam cor habére et huiúsmodi cor amóre incénsum exsístere. Intelléxi unum amórem membra Ecclésiæ ad agéndum compéllere, eodémque amóre exstíncto, apóstolos Evangélium non ámplius annuntiatúros, mártyres sánguinem non ámplius effusúros. Perspéxi et agnóvi amórem omnes in se conclúdere vocatiónes, amórem ómnia esse, eundémque univérsa témpora et loca comprehéndere, uno verbo amórem ætérnum esse.
     Tunc, summo delirántis ánimi gáudio, exclamávi: O Iesu, mi amor, vocatiónem meam tandem invéni: vocátio mea est amor. Utique, locum mihi próprium in Ecclésia invéni, locúmque istum tu mihi dedísti, mi Deus. In corde Ecclésiæ, matris meæ, ego amor ero, et ita ero ómnia, ac meum desidérium in rem deducétur.

RESPONSORIUM

Cf. Ps 20 (21), 4; cf. Iob 31, 18; cf. Eph 3, 18; Ps 30 (31), 20

R. Deus, prævenísti me in dilectióne tua, quæ ab infántia mea mecum crevit; * Et nunc comprehéndere non possum quod sit profúndum caritátis tuæ.
V. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Domine, quam abscondísti timéntibus te. * Et nunc comprehéndere non possum quod sit profúndum caritátis tuæ.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui regnum tuum humílibus parvulísque dispónis, fac nos beátæ Terésiæ trámitem prósequi confidénter, ut, eius intercessióne, glória tua nobis revelétur ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)