[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


5. october 2020, Feria II.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XXVII
Pro O.P.: B. Raimundi a Capua, presbyteri, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

5 october 2020
PER ANNUM, hebd. XXVII
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Somno reféctis ártubus,
spreto cubíli, súrgimus:
nobis, Pater, canéntibus
adésse te depóscimus.

Te lingua primum cóncinat,
te mentis ardor ámbiat,
ut áctuum sequéntium
tu, sancte, sis exórdium.

Cedant tenébræ lúmini
et nox diúrno síderi,
ut culpa, quam nox íntulit,
lucis labáscat múnere.

Precámur ídem súpplices
noxas ut omnes ámputes,
et ore te canéntium
laudéris in perpétuum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Ætérna lux, divínitas,
in unitáte Trínitas,
te confitémur débiles,
te deprecámur súpplices.

Summum Paréntem crédimus
Natúmque Patris únicum,
et caritátis vínculum
qui iungit illos Spíritum.

O véritas, o cáritas,
o finis et felícitas,
speráre fac et crédere,
amáre fac et cónsequi.

Qui finis et exórdium
rerúmque fons es ómnium,
tu solus es solácium,
tu certa spes credéntium.

Qui cuncta solus éfficis
cunctísque solus súfficis,
tu sola lux es ómnibus
et prǽmium sperántibus.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Timótheum

2, 1-15
Invitatio ad orationem

     Caríssime: Obsecro ígitur primo ómnium fíeri obsecratiónes, oratiónes, postulatiónes, gratiárum actiónes pro ómnibus homínibus, pro régibus et ómnibus, qui in sublimitáte sunt, ut quiétam et tranquíllam vitam agámus in omni pietáte et castitáte. Hoc bonum est et accéptum coram salvatóre nostro Deo, qui omnes hómines vult salvos fíeri et ad agnitiónem veritátis veníre. Unus enim Deus, unus et mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus, testimónium tempóribus suis; in quod pósitus sum ego prædicátor et apóstolus — veritátem dico, non méntior — doctor géntium in fide et veritáte.
     Volo ergo viros oráre in omni loco levántes puras manus sine ira et disceptatióne; simíliter et mulíeres in hábitu ornáto cum verecúndia et sobrietáte ornántes se, non in tortis crínibus et auro aut margarítis vel veste pretiósa, sed, quod decet mulíeres, profiténtes pietátem per ópera bona.
     Múlier in tranquillitáte discat cum omni subiectióne; docére autem mulíeri non permítto, neque dominári in virum, sed esse in tranquillitáte. Adam enim primus formátus est, deínde Eva; et Adam non est sedúctus, múlier autem sedúcta in prævaricatióne fuit. Salvábitur autem per filiórum generatiónem, si permánserint in fide et dilectióne et sanctificatióne cum sobrietáte.

RESPONSORIUM

1 Tim 2, 5-6; Hebr 2, 17a

R. Unus Deus, unus et mediátor Dei et hóminum homo Christus Iesus; * Qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus.
V. Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret. * Qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De Cain et Abel

(Lib. I, 9, 34. 38-39: CSEL 32, 369. 371-372)

Orandum præcipue pro toto corpore Ecclesiæ

     Immola Deo sacrifícium laudis, et redde Altíssimo vota tua. Laudáre Deum commendáre est votum et sólvere. Unde et Samaritánus ille áliis antefértur, qui, cum leprósis áliis novem secúndum præcéptum Dómini mundátus a lepra, solus regréssus ad Christum amplificábat Deum et agébat grátias. De quo Iesus ait: Non fuit ex illis qui redíret et grátias ágeret Deo, nisi hic alienígena. Et ait illi: Surge et vade; quia fides tua te salvum fecit.
     Divíne autem Dóminus Iesus et bonitátem te dócuit Patris, qui bona nóverit dare, ut quæ bona sunt a bono poscas; et impénse et frequénter mónuit orándum, non ut fastidiósa continuétur orátio, sed assídua frequénter. Offundúntur plerúmque enim inánia longæ precatióni, intermíssæ autem prorsus obrépit incúria.
     Deínde monet ut cum ipse véniam tibi poscis, tum máxime áliis largiéndam nóveris, quo precem tuam óperis tui voce comméndes. Apóstolus quoque docet orándum sine ira et disceptatióne, ut non turbétur, non interpolétur orátio tua. Docet étiam orándum in omni loco, cum Salvátor dicat: Intra in cubículum tuum.
     Sed intéllege non cubículum conclúsum pariétibus, quo tua membra claudántur, sed cubículum quod in te est, in quo includúntur cogitatiónes tuæ, in quo versántur sensus tui. Hoc oratiónis tuæ cubículum ubíque tecum est, et ubíque secrétum est, cuius árbiter nullus est nisi solus Deus.
     Orándum autem præcípue et pro pópulo docéris, hoc est, pro toto córpore, pro membris ómnibus matris tuæ, in quo mútuæ caritátis insígne est. Si enim pro te roges, tantúmmodo pro te rogábis. Et si pro se tantum sínguli orent, minor peccatóris quam intercedéntis est grátia. Nunc autem quia sínguli orant pro ómnibus, étiam omnes orant pro síngulis.
     Ergo ut concludámus, si pro te roges tantum, solus, ut díximus, pro te rogábis. Si autem pro ómnibus roges, omnes pro te rogábunt. Síquidem et tu in ómnibus es. Ita magna remunerátio est, ut oratiónibus singulórum acquirántur síngulis totíus plebis suffrágia. In quo arrogántia nulla, sed humílitas maior est, et fructus ubérior.

RESPONSORIUM

Ps 60 (61), 2-3.6

R. Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, inténde oratióni meæ; *A fínibus terræ ad te clamávi.
V. Quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, dedísti hereditátem timéntium nomen tuum. * A fínibus terræ ad te clamávi.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuæ et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quæ consciéntia métuit, et adícias quod orátio non præsúmit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)