[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


10. october 2020, Sabbato
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XXVII
In memoria S. Mariæ in sab.


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

10 october 2020
PER ANNUM, hebd. XXVII
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Summæ Deus cleméntiæ
mundíque factor máchinæ,
qui trinus almo númine
unúsque firmas ómnia,

Nostros piis cum cánticis
fletus benígne súscipe,
quo corde puro sórdibus
te perfruámur lárgius.

Lumbos adúre cóngruis
tu caritátis ígnibus,
accíncti ut adsint pérpetim
tuísque prompti advéntibus,

Ut, quique horas nóctium
nunc concinéndo rúmpimus,
donis beátæ pátriæ
ditémur omnes áffatim.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Auctor perénnis glóriæ,
qui septifórmis grátiæ
das Spíritum credéntibus,
assíste mitis ómnibus.

Expélle morbos córporum,
mentis repélle scándalum,
exscínde vires críminum,
fuga dolóres córdium.

Serénas mentes éffice,
opus honéstum pérfice,
preces orántum áccipe,
vitam perénnem tríbue.

Septem diérum cúrsibus
nunc tempus omne dúcitur;
octávus ille últimus
dies erit iudícii,

In quo, Redémptor, quǽsumus,
ne nos in ira árguas,
sed a sinístra líbera,
ad déxteram nos cólloca,

Ut, cum preces suscéperis
clemens tuárum plébium,
reddámus omnes glóriam
trino Deo per sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

V. Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R. Iudícia tua abýssus multa.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Timótheum

6, 11- 21
Ultima exhortatio

     Tu, o homo Dei, hæc fuge; sectáre vero iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, ad quam vocátus es, et conféssus es bonam confessiónem coram multis téstibus.
     Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Iesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto bonam confessiónem, ut serves mandátum sine mácula irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Iesu Christi, quem suis tempóribus osténdet beátus et solus potens, Rex regnántium et Dóminus dominántium, qui solus habet immortalitátem, lucem hábitans inaccessíbilem, quem vidit nullus hóminum, nec vidére potest; cui honor et impérium sempitérnum. Amen.
     Divítibus huius sǽculi prǽcipe non supérbe sápere, neque speráre in incérto divitiárum, sed in Deo, qui præstat nobis ómnia abúnde ad fruéndum, bene ágere, dívites fíeri in opéribus bonis, fácile tribúere, communicáre, thesaurizáre sibi fundaméntum bonum in futúrum, ut apprehéndant veram vitam.
     O Timóthee, depósitum custódi, devítans profánas vocum novitátes et oppositiónes falsi nóminis sciéntiæ, quam quidam profiténtes circa fidem aberravérunt. Grátia vobíscum.

RESPONSORIUM

Col 2, 6-7; Mt 6, 19a. 20a

R. Sicut accepístis Christum Iesum Dóminum, in ipso ambuláte, radicáti et superædificáti in ipso et confirmáti fide sicut didicístis, * Abundántes in gratiárum actióne.
V. Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra; thesaurizáte autem vobis thesáuros in cælo. * Abundántes in gratiárum actióne.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Hom. 17, 3.14: PL 76, 1139-1140. 1146)

Ministerium actionis nostræ

     Missis prædicatóribus, quid dicat Dóminus audiámus: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ad messem multam operárii pauci sunt, quod sine gravi mæróre loqui non póssumus, quia etsi sunt qui bona áudiant, desunt qui dicant. Ecce mundus sacerdótibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenítur operátor, quia offícium quidem sacerdotále suscépimus, sed opus offícii non implémus.
     Sed pensáte, fratres caríssimi, pensáte quod dícitur: Rogáte dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Vos pro nobis pétite, ut digna vobis operári valeámus, ne ab exhortatióne lingua tórpeat, ne postquam prædicatiónis locum suscépimus, apud iustum iúdicem nostra nos tacitúrnitas addícat. Sæpe enim pro sua nequítia prædicántium lingua restríngitur; sæpe vero ex subiectórum culpa ágitur ut eis qui præsunt, prædicatiónis sermo subtrahátur.
     Ex sua quippe nequítia prædicántium lingua restríngitur, sicut Psalmísta ait: Peccatóri autem dixit Deus: Quare tu enárras iustítias meas? Et rursum ex vítio subiectórum vox prædicántium prohibétur sicut ad Ezechiélem Dóminus dicit: Linguam tuam adhæréscere fáciam paláto tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiúrgans, quia domus exásperans est. Ac si apérte dicat: Idcírco tibi prædicatiónis sermo tóllitur, quia dum me in suis áctibus plebs exásperat, non est digna cui exhortátio veritátis fiat. Ex cuius ergo vítio prædicatóri sermo subtrahátur, non fácile cognóscitur. Quia vero pastóris tacitúrnitas aliquándo sibi, semper autem subiéctis nóceat, certíssime scitur.
     Est et áliud, fratres caríssimi, quod me de vita pastórum veheménter afflígit, sed ne cui hoc iniuriósum videátur fortásse quod ássero, me quoque páriter accúso, quamvis barbárici témporis necessitáte compúlsus, valde in his iáceo invítus.
     Ad exterióra enim negótia delápsi sumus et áliud ex honóre suscépimus atque áliud offício actiónis exhibémus. Ministérium prædicatiónis relínquimus, et ad pænam nostram, ut vídeo, epíscopi vocámur, qui honóris nomen, non virtútem tenémus. Relínquunt namque Deum hi qui nobis commíssi sunt, et tacémus. In pravis áctibus iacent, et correptiónis manum non téndimus.
     Sed quando nos vitam corrígere valeámus aliénam, qui neglégimus nostram? Curis enim sæculáribus inténti, tanto insensibilióres intus effícimur, quanto ad ea quæ foris sunt studiosióres vidémur.
     Unde bene sancta Ecclésia de membris suis infirmántibus dicit: Posuérunt me custódem in víneis, víneam meam non custodívi. Custódes in víneis pósiti, nostram víneam mínime custodímus, quia dum extráneis actiónibus implicámur, ministérium actiónis nostræ neglégimus.

RESPONSORIUM

Lc 10, 2; Ps 61 (62), 9

R. Messis quidem multa, operárii autem pauci; rogáte ergo Dóminum messis, * Ut mittat operários in messem suam.
V. Speráte in eo, omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra. * Ut mittat operários in messem suam.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuæ et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quæ consciéntia métuit, et adícias quod orátio non præsúmit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)