[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


13. october 2020, Feria III.
hebd. IV

PER ANNUM, hebd. XXVIII
Pro O.P.: B. Magdalenæ Panatieri, virginis, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

13 october 2020
PER ANNUM, hebd. XXVIII
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,
semper in psalmis meditémur atque
víribus totis Dómino canámus
   dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,
cum suis sanctis mereámur aulam
íngredi cæli, simul et beátam
   dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,
Deus, inclína pietáte sola;
súpplicum vota súscipe, precámur
   fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto
vultu seréno, lámpadas illústra
ólei nostri, ténebras depélle
   péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,
áblue sordes, víncula disrúmpe,
parce peccátis, réleva iacéntes
   déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces

Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)

I

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
      et clamor meus ad te véniat.

3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
      in quacúmque die tríbulor, *
      inclína ad me aurem tuam.
   In quacúmque die invocávero te, *
      velóciter exáudi me. –

4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
      et ossa mea sicut crémium aruérunt.

5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
      étenim oblítus sum comédere panem meum.

6 A voce gémitus mei *
      adhǽsit os meum carni meæ. –

7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
      factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

8 Vigilávi *
      et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
      exardescéntes in me per me iurábant.

10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
      et potum meum cum fletu miscébam,

11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
      quia élevans allisísti me.

12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
      et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
      et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
      quia tempus miseréndi eius, *
      quia venit tempus,

15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
      et púlveris eius miseréntur. –

16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
      et omnes reges terræ glóriam tuam,

17 quia ædificávit Dóminus Sion *
      et appáruit in glória sua.

18 Respéxit in oratiónem ínopum *
      et non sprevit precem eórum. –

19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
      et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
      Dóminus de cælo in terram aspéxit,

21 ut audíret gémitus compeditórum, *
      ut sólveret fílios mortis;

22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
      et laudem eius in Ierúsalem,

23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
      et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

24 Humiliávit in via virtútem meam, *
      abbreviávit dies meos.

    Dicam: "Deus meus, †
25   ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
      in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

26 Inítio terram fundásti; *
      et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
      et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
      et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –

28 Tu autem idem ipse es, *
      et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
      et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

V. Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R. Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Zacharíæ prophétæ

1, 1 – 2, 4
Visio Ierusalem reædificandæ

     In mense octávo, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam dicens: «Irátus est Dóminus super patres vestros iracúndia. Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini ad me, ait Dóminus exercítuum; et convértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamábant prophétæ prióres dicéntes: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini de viis vestris malis et de cogitatiónibus vestris malis; et non audiérunt, neque attendérunt ad me, dicit Dóminus. Patres vestri ubi sunt? Et prophétæ numquid in sempitérnum vivent? Verúmtamen verba mea et præcépta mea, quæ mandávi servis meis prophétis, numquid non attigérunt patres vestros? Et convérsi sunt et dixérunt: “Sicut cogitávit Dóminus exercítuum fácere nobis, secúndum vias nostras et secúndum adinventiónes nostras fecit nobis”».
     In die vicésima et quarta undécimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam dicens: «Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrtéta, quæ erant in profúndo; et post eum equi rufi, fulvi et albi. Et dixi: “Quid sunt isti, dómine mi?”. Et dixit ad me ángelus, qui loquebátur in me: “Ego osténdam tibi quid sint isti”. Et respóndit vir, qui stabat inter myrtéta, et dixit: “Isti sunt quos misit Dóminus, ut perambulárent terram”. Et respondérunt ángelo Dómini, qui stabat inter myrtéta, et dixérunt: “Perambulávimus terram, et ecce omnis terra habitátur et quiéscit”.
     Et respóndit ángelus Dómini et dixit: “Dómine exercítuum, úsquequo tu non miseréberis Ierúsalem et úrbium Iudæ, quibus irátus es? Iste septuagésimus annus est!”. Et respóndit Dóminus ángelo, qui loquebátur in me verba bona, verba consolatória. Et dixit ad me ángelus, qui loquebátur in me: “Clama dicens: Hæc dixit Dóminus exercítuum: Zelátus sum Ierúsalem et Sion zelo magno, sed ira magna ego iráscor super gentes opuléntas, quia ego irátus sum parum, ipsi vero adiuvérunt in malum. Proptérea hæc dicit Dóminus: Revértar ad Ierúsalem in misericórdiis. Domus mea ædificábitur in ea, ait Dóminus exercítuum, et perpendículum extendétur super Ierúsalem. Adhuc clama dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc áffluent civitátes meæ bonis, et consolábitur adhuc Dóminus Sion et éliget adhuc Ierúsalem”.
     Et levávi óculos meos et vidi, et ecce quáttuor córnua; et dixi ad ángelum, qui loquebátur in me: “Quid sunt hæc?”. Et dixit ad me: “Hæc sunt córnua, quæ ventilavérunt Iudam et Israel et Ierúsalem”. Et osténdit mihi Dóminus quáttuor fabros; et dixi: “Quid isti véniunt fácere?”. Qui respóndit dicens: “Hæc sunt córnua, quæ ventilavérunt Iudam per síngulos viros, ut nemo eórum leváret caput suum; et venérunt isti deterrére ea, ut deíciant córnua géntium, quæ levavérunt cornu super terram Iudæ, ut dispérgerent eam”».

RESPONSORIUM

Zac 1, 16a; Ap 21, 23

R. Revértar ad Ierúsalem in misericórdiis: * Domus mea ædificábitur in ea.
V. Cívitas non eget sole neque luna, nam lucérna eius est Agnus. * Domus mea ædificábitur in ea.

LECTIO ALTERA

Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis

(Instr. De compunctione, 12, 2-3: Opera, Dublin 1957, pp.112-114)

Perenne lumen in templo æterni Pontificis

     Quam beáti, quam felíces servi illi, quos cum vénerit Dóminus, invéniet vigilántes! Beáta vigília, qua ad Deum, universitátis auctórem, ómnia impléntem et ómnia excedéntem, vigilátur!
     Utinam me quoque, vilem licet, suum tamen sérvulum, ita dignarétur de somno inértiæ excitáre, ita illo divínæ caritátis igne accéndere, quo supra sídera exardésceret suæ caritátis flamma, suæ nímiæ dilectiónis desidérium, sempérque divínus ignis intra me ardéret!
     Utinam talis essem méritis, ut mea lucérna semper nocte in templo Dómini mei ardéret, ut ómnibus domum Dei mei intrántibus lucéret! Dómine, da mihi, rogo te, in nómine Iesu Christi Fílii tui, Dei mei, illam quæ nescit cádere caritátem, ut mea lucérna accéndi sciat, exstíngui nésciat; mihi árdeat, áliis lúceat.
     Tu, Christe, lucérnas nostras accéndere dignéris, dulcíssime nobis salvátor noster, quo perpétuæ lúceant in templo tuo, ac perénne lumen a te perénni lúmine accípiant, ut ténebræ nostræ illuminéntur, mundi autem ténebræ a nobis fugéntur.
     Sic lumen tuum meæ largiáris, rogo, Iesu mi, lucérnæ, ut illíus luce illa sancta sanctórum mihi appáreant, quæ te ætérnum Pontíficem æternórum in ántibus magni illíus tui templi illic intrántem hábeant, quo te iúgiter tantúmmodo vídeam, aspíciam, desíderem; tantum te amans conspíciam ac coram te mea semper lucérna lúceat, árdeat.
     Tuum sit, quæso, te nobis pulsántibus monstráre, amantíssime Salvátor, ut te intellegéntes, tantum te amémus, te solum amémus, te solum desiderémus, te solum meditémur die ac nocte, semper te cogitémus; et in tantum nobis tuum inspiráre dignéris amórem, quantum te amári Deum decet ac díligi; ut ómnia interióra nostra tua óccupet diléctio, totósque nos tuus possídeat amor, totos nostros sensus tua ímpleat cáritas, ut præter te áliud amáre nesciámus, qui sempitérnus es; quo tanta cáritas aquis multis huius áeris et huius terræ et huius maris exstíngui in nobis néqueat iuxta illud: Et aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem.
     Quod in nobis quoque compléri vel ex parte possit, te donánte Dómino nostro Iesu Christo, cui glória in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Is 60, 19-20a

R. Non erit tibi ámplius sol ad lucéndum per diem, nec splendor lunæ illuminábit te; *Sed erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et Deus tuus in glóriam tuam.
V. Non óccidet ultra sol tuus, et luna tua non minuétur. * Sed erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et Deus tuus in glóriam tuam.

ORATIO

Orémus:
Tua nos, quǽsumus, Dómine, grátia semper et prævéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter præstet esse inténtos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)