[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


6. november 2020, Feria VI.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XXXI
Pro O.P.: Bb. Alphonsi de Navarete, presbyteri, et sociorum martyrum in Iaponia, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

6 november 2020
PER ANNUM, hebd. XXXI
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Tu, Trinitátis Unitas,
orbem poténter qui regis,
atténde laudum cántica
quæ excubántes psállimus.

Nam léctulo consúrgimus
noctis quiéto témpore,
ut flagitémus vúlnerum
a te medélam ómnium,

Quo, fraude quicquid dǽmonum
in nóctibus delíquimus,
abstérgat illud cǽlitus
tuæ potéstas glóriæ.

Te corde fido quǽsumus,
reple tuo nos lúmine,
per quod diérum círculis
nullis ruámus áctibus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, Christe, córdibus,
celsa redémptis cáritas;
infúnde nostris férvidos
fletus, rogámus, vócibus.

Ad te preces, piíssime
Iesu, fide profúndimus;
dimítte, Christe, quǽsumus,
factis malum quod fécimus.

Sanctæ crucis signáculo,
tuo sacráto córpore,
defénde nos ut fílios
omnes, rogámus, úndique.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Machabæórum

12, 32-46
Sacrificium pro mórtuis

     Post diem, quæ dícitur Pentecóste, abiérunt contra Górgiam præpósitum Idumǽæ. Exívit autem cum pedítibus tribus mílibus et equítibus quadringéntis. Quibus autem congréssis, cóntigit paucos rúere Iudæórum. Dosithéus vero quidam de iis, qui Bacénoris erant, eques vir et fortis, Górgiam ténuit chlamydéque apprehénsum ducébat eum fórtiter; et, cum vellet illum cápere vivum, eques quidam de Thrácibus írruit in eum umerúmque amputávit, et Górgias effúgit in Marísa. At illis, qui cum Esdrin erant, diútius pugnántibus et fatigátis, cum invocásset Iudas Dóminum, ut adiutórem se osténderet et ducem belli, incípiens pátria voce clamórem cum hymnis, írruens improvíso in eos, qui circa Górgiam erant, fugam eis incússit.
     Iudas autem, collécto exércitu, venit in civitátem Odóllam et, cum séptima dies superveníret, secúndum consuetúdinem purificáti in eódem loco sábbatum egérunt. Et sequénti die venérunt, qui cum Iuda erant, eo témpore, quo necessárium factum erat, ut córpora prostratórum tóllerent et cum paréntibus repónerent in sepúlcris patérnis. Invenérunt autem sub túnicis uniuscuiúsque interfectórum donária idolórum, quæ apud Iámniam fuérunt, a quibus lex próhibet Iudǽos. Omnibus ergo maniféstum factum est ob hanc causam eos corruísse.
     Omnes ítaque, cum benedixíssent, quæ sunt iusti iúdicis, Dómini, qui occúlta manifésta facit, ad obsecratiónem convérsi sunt, rogántes, ut id, quod factum erat, delíctum oblivióni ex íntegro traderétur. At vero fortíssimus Iudas hortátus est pópulum conserváre se sine peccáto, cum sub óculis vidíssent, quæ facta sunt propter peccátum eórum, qui prostráti sunt. Et, facta virítim collatióne ad duo mília drachmas argénti, misit Hierosólymam offérri pro peccátis sacrifícium, valde bene et honéste de resurrectióne cógitans. Nisi enim eos, qui cecíderant, resurrectúros speráret, supérfluum et vanum esset oráre pro mórtuis. Deínde consíderans quod hi, qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimum habérent repósitum grátiæ donum: sancta et pia cogitátio. Unde pro defúnctis expiatiónem fecit, ut a peccáto solveréntur.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Mac 12, 45. 46

R. Illi, qui cum pietáte dormitiónem accepérunt, * Optimam habébunt repósitam grátiam.
V. Sancta et salúbris est cogitátio pro defúnctis exoráre, ut a peccátis solvántur. * Optimam habébunt repósitam grátiam.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Or. 7, in laudem Cæsarii fratris, 23-24: PG 35, 786-787)

Sancta est cogitatio pro defunctis exorare

     Quid est homo, quod memor es eius? Quodnam hoc novum circum me mystérium? Parvus sum et magnus, húmilis et excélsus, mortális et immortális, et cæléstis. Opórtet me cum Christo sepelíri, cum Christo resúrgere, Christi coherédem esse, fílium Dei fíeri atque ádeo Deum ipsum.
     Hoc nobis magnum illud mystérium desígnat: hoc nobis Deus, qui nostra causa humanitátem suscépit ac pauper factus est, ut iacéntem carnem erígeret et incolumitátem imágini afférret, hominémque instauráret, ut omnes unum efficiámur in Christo, qui perfécte factus est in ómnibus nobis ómnia quæcúmque ipse est; ut iam non simus másculus et fémina, bárbarus et Scytha, servus et liber, quæ sunt carnis insígnia et discrímina, sed solam Dei, a quo et ob quem creáti sumus, notam in nobis gerámus, tantum ab eo informáti et impréssi, ut ex ipso solo agnoscámus.
     Atque útinam quidem simus quod sperámus, secúndum magnam munífici Dei benignitátem; qui parva petens, máxima iis, qui sincéro ánimi afféctu eum amant, et nunc et in futúro ævo largítur; pro nostra erga ipsum caritáte et spe, ómnia feréntes, ómnia sustinéntes; propter ómnia grátias agéntes (quandóquidem hæc quoque persǽpe salútis arma esse verbum novit), nostras et eórum, qui, tamquam in commúni via, paratióres ad hospítium prius pervenérunt, ánimas ipsi commendántes.
     O ómnium Dómine et efféctor ac præcípue huius figménti! O Deus tuórum hóminum et Pater ac gubernátor! O vitæ et mortis árbiter! O nostrárum animárum custos et benefáctor! O qui ómnia facis, et tempestíve, atque, ut ipse pro sapiéntiæ tuæ et administratiónis altitúdine nosti, artífice Verbo transmútas, nunc quidem Cæsárium, discéssus nostri primítias, quæso, súscipe.
     Nos vero quoque opportúno témpore súscipe, támdiu in carne vitam nostram moderátus, quámdiu conducíbile fúerit; et quidem súscipe ob metum tuum parátos et non turbátos, neque in extrémo die terga verténtes atque invíto ánimo, quemádmodum solent qui mundo et carni addícti sunt, hinc abstráctos et avúlsos, sed prompte et alácriter ad beátam illam et longævam vitam proficiscéntes, quæ est in Christo Iesu Dómino nostro, cui glória in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

_

R. Rogámus te, Dómine Deus noster, ut suscípias ánimas nostrórum defunctórum, pro quibus sánguinem tuum fudísti; * Recordáre quia pulvis sumus, et homo sicut fenum et flos agri.
V. Miséricors et miserátor et clemens, Dómine. * Recordáre quia pulvis sumus, et homo sicut fenum et flos agri.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quǽsumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)