[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


15. november 2020, Dominica
hebd. I

XXXIII DOMINICA PER ANNUM
Pro O.P.: S. Alberti Magni, episcopi et Ecclesiæ doctoris, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

15 november 2020
XXXIII DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
et quo resúrgens cónditor
nos, morte victa, líberat.

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus.

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis

Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt. (Ex auctore quodam II sǽculi)

1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum †
      et in via peccatórum non stetit *
      et in convéntu derisórum non sedit,
2 sed in lege Dómini volúntas eius, *
      et in lege eius meditátur die ac nocte. –

3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
      quod fructum suum dabit in témpore suo;
  et fólium eius non défluet, *
      et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. –

4 Non sic ímpii, non sic, *
      sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.
5 ídeo non consúrgent ímpii in iudício *
      neque peccatóres in concílio iustórum. –

6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
      et iter impiórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus

Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quóniam Dominus suscepit eum. (S. Irenæus)

2 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? *
      Multi insúrgunt advérsum me,

3 multi dicunt ánimæ meæ: *
      „Non est salus ipsi in Deo.“ –

4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
      glória mea et exáltans caput meum.

5 Voce mea ad Dóminum clamávi, *
      et exaudívit me de monte sancto suo. –

6 Ego obdormívi et soporátus sum, *
      exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

7 Non timébo mília pópuli *
      circumdántis me. –

8 Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus; †
      quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
      dentes peccatórum contrivísti.

9 Dómini est salus, *
      et super pópulum tuum benedíctio tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
R. In omni sapiéntia commonéntes vosmetípsos.

LECTIO PRIOR

De libro Ioélis prophétæ

2, 21 – 3, 5
De novissimis temporibus

     Hæc dicit Dóminus: «Noli timére, terra; exsúlta et lætáre, quóniam magna Dóminus operátus est. Nolíte timére, animália regiónis, quia germinavérunt páscua desérti, quia lignum áttulit fructum suum, ficus et vínea dedérunt divítias suas. Et, fílii Sion, exsultáte et lætámini in Dómino Deo vestro, quia dedit vobis plúviam iustítiæ et descéndere fecit ad vos imbrem matutínum et serótinum sicut prius.
     Et implebúntur áreæ fruménto, et redundábunt torculária vino et óleo; et reddam vobis annos, quos comédit locústa, bruchus et gryllos et erúca, exércitus meus magnus, quem misi in vos. Et comedétis vescéntes et saturabímini et laudábitis nomen Dómini Dei vestri, qui mirabília fecit vobíscum; et non confundétur pópulus meus in sempitérnum. Et sciétis quia in médio Israel ego sum, et ego Dóminus Deus vester et non est ámplius; et non confundétur pópulus meus in ætérnum».
     Et erit post hæc: effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ, senes vestri sómnia somniábunt, et iúvenes vestri visiónes vidébunt; sed et super servos meos et ancíllas in diébus illis effúndam spíritum meum. Et dabo prodígia in cælo et in terra, sánguinem et ignem et colúmnas fumi; sol convertétur in ténebras et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis. Et erit: omnis, qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierúsalem erit salvátio, sicut dixit Dóminus, et in resíduis, quos Dóminus vocáverit.

RESPONSORIUM

Lc 21, 25a. 31; Mc 13, 33

R. Erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressúra géntium. * Cum vidéritis hæc fíeri, scitóte quóniam prope est regnum Dei.
V. Vidéte, vigiláte; nescítis enim quando tempus sit. * Cum vidéritis hæc fíeri, scitóte quóniam prope est regnum Dei.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 95, 14.15: CCL 39, 1351-1353)

Non resistamus primo adventui, ut non expavescamus secundum

     Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum ante fáciem Dómini, quóniam venit, quóniam venit iudicáre terram. Primo venit, et póstea ventúrus est. Hæc primo vox ipsíus sónuit in Evangélio: Amodo vidébitis Fílium hóminis veniéntem in núbibus. Quid est: Amodo? Nonne Dóminus póstea ventúrus est, quando se plangent omnes tribus terræ? Prius venit in prædicatóribus suis, et implévit totum orbem terrárum. Non resistámus primo advéntui, ut non expavescámus secúndum.
     Quid ergo debet fácere christiánus? Uti mundo non servíre mundo. Quid est hoc? Habéntes tamquam non habéntes. Sic dicit Apóstolus: De cétero fratres, tempus breve est: réliquum est ut et hi qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, quasi non tenéntes; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non uténtes: prǽterit enim figúra huius mundi. Volo vos sine sollicitúdine esse. Qui sine sollicitúdine est, secúrus exspéctat quando véniat Dóminus ipsíus. Nam qualis amor est Christi, timére ne véniat? Fratres, non erubéscimus? Amámus, et timémus ne véniat. Certe amámus? an peccáta nostra plus amámus? Ergo ipsa odérimus peccáta, et amémus eum qui ventúrus est ad puniénda peccáta. Véniet, velímus, nolímus; non enim quia modo non venit, ídeo ventúrus non est. Véniet, et quando nescis; et si parátum te invénerit, nihil tibi obest quia nescis.
     Et exsultábunt ómnia ligna silvárum. Venit primo, et póstea iudicáre terram: exsultántes invéniet eos, qui primo eius advéntui credidérunt, quóniam venit.
     Iudicábit orbem terrárum in æquitáte et pópulos in veritáte sua. Quæ est ǽquitas et véritas? Congregábit secum eléctos suos ad iudicándum, céteros autem separábit ab ínvicem; positúrus est enim álios ad déxteram, álios ad sinístram. Quid autem ǽquius, quid vérius, quam ut non exspéctent misericórdiam de iúdice, qui noluérunt fácere misericórdiam, ántequam veníret iudex? Qui autem voluérunt fácere misericórdiam, cum misericórdia iudicabúntur. Dicétur enim eis ad déxteram pósitis: Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum quod vobis parátum est ab orígine mundi. Et ímputat ópera misericórdiæ: Esurívi enim, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et potástis me, et cétera.
     Rursus ad sinístram pósitis quid imputátur? Quia noluérunt fácere misericórdiam. Et quo ibunt? Ite in ignem ætérnum. Iste audítus malus magnum gémitum fáciet. Sed quid dixit álius psalmus? In memória ætérna erit iustus; ab audítu malo non timébit. Quid est, audítus malus? Ite in ignem ætérnum, qui parátus est diábolo et ángelis eius. Qui gaudébit ad audítum bonum, non timébit ab audítu malo. Hæc est ǽquitas, hæc véritas.
     An quia tu iniústus es, iustus non erit iudex? aut quia tu mendax es, verax non erit véritas? Sed si vis habére misericórdem, esto miséricors ántequam véniat: dimítte si quid in te commíssum est, da ex eo quo abúndas. Ex de cuius das, nisi de illíus? Si de tuo dares, largítio esset; cum de illíus das, reddítio est. Quid enim habes, quod non accepísti? Hæ sunt hóstiæ Deo gratíssimæ: misericórdia, humílitas, conféssio, pax, cáritas. Has apportémus, et secúri exspectábimus advéntum iúdicis, qui iudicábit orbem terrárum in æquitáte, et pópulos in veritáte sua.

RESPONSORIUM

Mt 16, 27; Ps 95 (96), 13b

R. Fílius hóminis ventúrus est in glória Patris sui, cum ángelis suis; * Et tunc reddet unicuíque secúndum opus eius.
V. Iudicábit orbem terræ in iustítia et pópulos in veritáte sua. * Et tunc reddet unicuíque secúndum opus eius.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)