[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


18. november 2020, Feria IV.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XXXIII
In dedicatione basilicarum SS. Petri et Pauli, apostolorum, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

18 november 2020
PER ANNUM, hebd. XXXIII
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

10, 3 – 11, 3
Liberatio et reditus Israel

     Hæc dicit Dóminus: «Super pastóres irátus est furor meus, et super hircos visitábo: certe vísitat Dóminus exercítuum gregem suum, domum Iudæ, et fáciet eos quasi equum glóriæ suæ in bello. Ex ipso ángulus, ex ipso paxíllus, ex ipso arcus prœlii, ex ipso egrediétur omnis exáctor simul. Et erunt quasi fortes conculcántes lutum viárum in prœlio et bellábunt, quia Dóminus cum eis; et confundéntur ascensóres equórum. Et confortábo domum Iudæ et domum Ioseph salvábo et redúcam eos, quia miserébor eórum; et erunt, sicut non proiecíssem eos: ego enim Dóminus Deus eórum et exáudiam eos. Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætábitur cor eórum quasi a vino, et fílii eórum vidébunt et lætabúntur, et exsultábit cor eórum in Dómino.
     Sibilábo eis et congregábo illos, quia redémi eos, et multi erunt, sicut multi ante fúerant. Et seminábo eos in pópulis, et de longe recordabúntur mei; et alent fílios suos et reverténtur. Et redúcam eos de terra Ægýpti et de Assýria congregábo eos et ad terram Gálaad et Líbani addúcam eos, et non inveniétur eis locus. Et transíbunt per mare angústiæ, et percútiet in mari fluctus, et exiccabúntur ómnia profúnda flúminis; et humiliábitur supérbia Assýriæ et sceptrum Ægýpti recédet. Confortábo eos in Dómino, et in nómine eius ambulábunt», dicit Dóminus. Aperi, Líbane, portas tuas, et cómedat ignis cedros tuas. Ulula, ábies, quia cécidit cedrus, quóniam magnífici vastáti sunt; ululáte, quercus Basan, quóniam córruit saltus impérvius. Vox ululátus pastórum, quia vastáta est magnificéntia eórum; vox rugítus leónum, quóniam vastáta est supérbia Iordánis.

RESPONSORIUM

Zac 10, 6bd. 7d; Is 28, 5

R. Salvábo et redúcam eos, quia miserébor eórum, ego Dóminus Deus eórum: * Et exsultábit cor eórum in Dómino.
V. In die illa erit Dóminus exercítuum coróna glóriæ et sertum maiestátis resíduo pópuli sui. * Et exsultábit cor eórum in Dómino.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 21, 1-4: CCL 41, 276-278)

Exsultabit cor iusti in Domino

     Iucundábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, et gloriabúntur omnes recti corde. Hoc certe voce et corde cantávimus. Hæc verba Deo dixit et consciéntia et lingua christiána: Iucundábitur iustus, non in sǽculo, sed in Dómino. Lux orta est iusto, dicit álibi, et rectis corde iucúnditas. Quǽreres unde iucúnditas. Hic audis: Iucundábitur iustus in Dómino. Et álibi: Delectáre in Dómino, et dabit tibi petitiónes cordis tui.
     Quid nobis indícitur? Quid donátur? Quid iubétur? Quid datur? Ut iucundémur in Dómino. Quis iucundábitur in ea re quam non videt? An forte vidémus Dóminum? Hoc in promissióne detinémus. Nunc autem per fidem ambulámus, quámdiu sumus in córpore, peregrinámur a Dómino. Per fidem, non per spéciem. Quando per spéciem? Quando implébitur quod idem Ioánnes dicit: Dilectíssimi, fílii Dei sumus; et nondum appáruit quod érimus. Scimus quia, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam eum vidébimus sícuti est.
     Tunc ergo magna et perfécta iucúnditas, tunc plenum gáudium, ubi non iam spes lactat, sed res nutrit. Tamen étiam nunc, ante quam res ipsa véniat nobis, ante quam nos ad rem ipsam veniámus, iucundémur in Dómino. Neque enim parvam iucunditátem habet spes, cuius póstea erit res.
     Modo ergo in spe amámus. ídeo iucundátur, inquit, iustus in Dómino. Et contínuo, quia nondum videt, et sperábit in eo.
     Habémus tamen primítias spíritus et aliúnde fortásse, et quem dilígimus propinquámus et quod ávide manducatúri et bibitúri sumus, nunc etsi tenúiter prælámbimus atque gustámus.
     Unde autem iucundámur in Dómino, si a nobis longe est Dóminus? Et non sit longe! Ut longe sit tu facis. Ama et propinquábit; ama et habitábit. Dóminus in próximo est, nihil sollíciti fuéritis. Vis vidére quam si amáveris tecum sit? Deus cáritas est.
     Dictúrus es mihi: «Putas, quid est cáritas?». Cáritas est qua dilígimus. Quid dilígimus? Ineffábile bonum, bonum benéficum, bonum bonórum ómnium creatórem. Ipse te deléctet, a quo habes quicquid te deléctat. Non peccátum dico, nam peccátum solum ab illo non habes. Excépto peccáto, ab illo habes quicquid áliud habes.

RESPONSORIUM

_

R. Antequam vídeas quod vidére non potes, crede quid nondum vides. * Ambula per fidem, ut pervénias ad spéciem.
V. Spécies non beatificábit in pátria, quem fides non consolátur in via. * Ambula per fidem, ut pervénias ad spéciem.

ORATIO

Orémus:
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)