[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


19. november 2020, Feria V.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XXXIII
Pro OP: B. Iacobi Benfatti, episcopi, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

19 november 2020
PER ANNUM, hebd. XXXIII
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nox atra rerum cóntegit
terræ colóres ómnium:
nos confiténtes póscimus
te, iuste iudex córdium,

Ut áuferas piácula
sordésque mentis ábluas,
donésque, Christe, grátiam
ut arceántur crímina.

Mens, ecce, torpet ímpia,
quam culpa mordet nóxia;
obscúra gestit tóllere
et te, Redémptor, quǽrere.

Repélle tu calíginem
intrínsecus quam máxime,
ut in beáto gáudeat
se collocári lúmine.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Christe, precámur ádnuas
orántibus servis tuis,
iníquitas hæc sǽculi
ne nostram captívet fidem.

Non cogitémus ímpie,
invideámus némini,
læsi non reddámus vicem,
vincámus in bono malum.

Absit nostris e córdibus
ira, dolus, supérbia;
absístat avarítia,
malórum radix ómnium.

Consérvet pacis fœdera
non simuláta cáritas;
sit illibáta cástitas
credulitáte pérpeti.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

11, 4 – 12, 8
Parabola de pastoribus

     Hæc dicit Dóminus Deus meus: «Pasce pécora occisiónis, quæ qui emunt occídunt et non dolent, et qui vendunt ea dicunt: “Benedíctus Dóminus, dives factus sum”. Et pastóres eórum non miseréntur eórum.
     Et ego non miserébor ultra super habitántes terram, dicit Dóminus; ecce ego tradam hómines, unumquémque in manu próximi sui et in manu regis sui; et concídent terram, et non éruam de manu eórum».
     Et ego pavi pecus occisiónis pro mercatóribus gregis. Et assúmpsi mihi duas virgas: unam vocávi Grátiam et álteram vocávi Funículum; et pavi gregem. Et succídi tres pastóres in mense uno, et tǽduit eórum ánimam meam; síquidem et ánimam eórum tǽduit mei. Et dixi: «Non pascam vos; quæ moritúra est, moriátur, et quæ succidénda est, succidátur, et réliquæ dévorent unaquǽque carnem próximæ suæ». Et tuli virgam meam, quæ vocabátur Grátia, et abscídi eam, ut írritum fácerem fœdus meum, quod percússi cum ómnibus pópulis. Et írritum factum est in die illa; et cognovérunt mercatóres gregis, qui observábant me, quia verbum Dómini est. Et dixi ad eos: «Si bonum est in óculis vestris, afférte mercédem meam et, si non, quiéscite». Et appendérunt mercédem meam trigínta siclos argénteos. Et dixit Dóminus ad me: «Próice illud in thesáurum, decórum prétium, quo appretiátus sum ab eis». Et tuli trigínta siclos argénteos et proiéci illos in domum Dómini in thesáurum. Et præcídi virgam meam secúndam, quæ appellabátur Funículus, ut dissólverem germanitátem inter Iudam et Israel.
     Et dixit Dóminus ad me: «Adhuc sume tibi vasa pastóris stulti; quia ecce ego suscitábo pastórem in terra, qui peritúram ovem non visitábit, dispérsam non quæret et contrítam non sanábit et stantem non sustinébit et carnes pínguium cómedet et úngulas eárum confrínget. Væ stulto meo pastóri derelinquénti gregem! Gládius super bráchium eius et super óculum dextrum eius; bráchium eius ariditáte siccétur, et óculus dexter eius tenebréscens obscurétur».
     Verbum Dómini super Israel et super Iudam. Oráculum Dómini, qui exténdit cælum et fundat terram et fingit spíritum hóminis in eo: «Ecce ego pono Ierúsalem páteram crápulæ ómnibus pópulis in circúitu. Hoc erit in obsidióne contra Ierúsalem. Et erit: in die illa ponam Ierúsalem lápidem portándum cunctis pópulis; omnes portántes eam concisióne lacerabúntur, et colligéntur advérsus eam omnes gentes terræ. In die illa, dicit Dóminus, percútiam omnem equum in stupórem et ascensórem eius in améntiam; et super domum Iudæ apériam óculos meos et omnem equum populórum percútiam cæcitáte. Et dicent duces Iudæ in corde suo: “Robur habitántium Ierúsalem est in Dómino exercítuum Deo eórum”. In die illa ponam duces Iudæ sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorábunt ad déxteram et ad sinístram omnes pópulos in circúitu, et habitábitur Ierúsalem rursus in loco suo. Et salvábit Dóminus prius tabernácula Iudæ, ut non elevétur glória domus David et glória habitántium Ierúsalem contra Iudam. In die illa próteget Dóminus habitatóres Ierúsalem; et erit, qui offénderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut ángelus Dómini in conspéctu eórum».

RESPONSORIUM

Zac 11, 12b. 13b; Mt 26, 15

R. Appendérunt mercédem meam trigínta siclos argénteos, * Decórum prétium quo appretiátus sum ab eis.
V. Ait Iudas: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituérunt ei trigínta argénteos. * Decórum prétium quo appretiátus sum ab eis.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Gregórii Nysséni epíscopi in Cántica canticórum

(Cap. 2: PG 44, 802)

Oratio ad bonum pastorem

     Ubi pascis, o pastor bone, qui super úmeros tollis totum gregem? (una enim est ovis univérsa humána natúra, quam suscepísti super úmeros). Osténde mihi locum quiétis, educ me ad herbam bonam ad nutriéndum, voca me ex nómine, ut ego qui sum ovis, áudiam tuam vocem; et propter tuam vocem da mihi vitam ætérnam: Renúntia mihi, quem díligit ánima mea.
     Ita enim te nómino, quóniam nomen tuum súperat omne nomen omnémque intellegéntiam, nec univérsa natúra párticeps ratiónis id effári potest aut comprehéndere. Nomen ergo tuum, quo tua cognóscitur bónitas, est meæ ánimæ erga te benevoléntia. Quómodo enim te non díligam, qui me sic dilexísti, etiámsi ádeo nigra essem, ut ánimam tuam posúeris pro óvibus quas tu pascis? Non potest cogitári hac maior diléctio, quam tua ánima meam permutáre salútem.
     Doce me ígitur, inquit, ubi pascas, ut salutári invénta pastióne cælésti ímplear nutriménto, quod qui non cómedit, non potest íngredi in vitam ætérnam; et accúrrens ad fontem, divínum potum háuriam, quem tu tamquam ex fonte præbes sitiéntibus, aquam profúndens ex tuo látere, ferro hac vena apérta, quam qui gustáverit, fit fons aquæ saliéntis ad vitam ætérnam.
     Si enim in his me pascas, me omníno fácies cubáre in merídie, quando in pace simul dórmiens, requiéscam in luce quæ caret umbra; síquidem merídies umbra caret, sole lucénte super vérticem, in qua tu cubáre facis eos quos tu pavísti, quando tu púeros tuos excípies tecum in cubíle. Nemo autem hac meridiána réquie dignus censétur, qui non fúerit fílius lucis et fílius diéi. Qui autem se ex æquo separávit a vespertínis et matutínis ténebris, hoc est, ubi íncipit malum et in quod désinit, is in merídie, ut in eo cubet, collocátur a sole iustítiæ.
     Signífica ergo mihi, inquit, quómodo opórteat cubáre et páscere et quænam sit via quiétis meridiánæ; ne forte a manus tuæ deductióne delápsa veritátis ignorántia, simul cóngreger cum grégibus aliénis a tuis óvibus.
     Hæc dixit, de pulchritúdine quæ ei áccidit divínitus sollícita, et volens intellégere quo pacto et in perpétuum máneat prospéritas.

RESPONSORIUM

Ps 26 (27), 13a. 4a; Phil 1, 21

R. Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium. * Unum pétii a Dómino, hoc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.
V. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. * Unum pétii a Dómino, hoc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.

ORATIO

Orémus:
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)