[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


20. november 2020, Feria VI.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XXXIII


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ



BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

20 november 2020
PER ANNUM, hebd. XXXIII
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Tu, Trinitátis Unitas,
orbem poténter qui regis,
atténde laudum cántica
quæ excubántes psállimus.

Nam léctulo consúrgimus
noctis quiéto témpore,
ut flagitémus vúlnerum
a te medélam ómnium,

Quo, fraude quicquid dǽmonum
in nóctibus delíquimus,
abstérgat illud cǽlitus
tuæ potéstas glóriæ.

Te corde fido quǽsumus,
reple tuo nos lúmine,
per quod diérum círculis
nullis ruámus áctibus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, Christe, córdibus,
celsa redémptis cáritas;
infúnde nostris férvidos
fletus, rogámus, vócibus.

Ad te preces, piíssime
Iesu, fide profúndimus;
dimítte, Christe, quǽsumus,
factis malum quod fécimus.

Sanctæ crucis signáculo,
tuo sacráto córpore,
defénde nos ut fílios
omnes, rogámus, úndique.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

12, 9-12a;13,1-9
Salus in Ierusalem

     Hæc dicit Dóminus: «In die illa quæram contérere omnes gentes, quæ véniunt contra Ierúsalem, et effúndam super domum David et super habitatóres Ierúsalem spíritum grátiæ et precum; et aspícient ad me. Quem confixérunt, plangent quasi planctu super unigénitum et dolébunt super eum, ut doléri solet super primogénitum. In die illa magnus erit planctus in Ierúsalem sicut planctus Adadrémmon in campo Magéddo; et planget terra, síngulæ famíliæ seórsum.
     In die illa erit fons patens dómui David et habitántibus Ierúsalem pro peccátis et immundítia. Et erit in die illa, dicit Dóminus exercítuum, dispérdam nómina idolórum de terra, et non memorabúntur ultra; et pseudoprophétas et spíritum immúndum áuferam de terra. Et erit: cum prophetáverit quíspiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuérunt eum: “Non vives, quia mendácium locútus es in nómine Dómini”; et confígent eum pater eius et mater eius, qui genuérunt eum, cum prophetáverit. Et erit: in die illa confundéntur prophétæ, unusquísque ex visióne sua, cum prophetáverit; nec operiéntur pállio sáccino, ut mentiántur, sed dicet: “Non sum prophéta; homo óperans terram ego sum, quóniam terra est posséssio mea ab adulescéntia mea”. Et dicétur ei: “Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum?”. Et dicet: “His plagátus sum in domo eórum, qui diligébant me”. Frámea, suscitáre super pastórem meum et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum. Pércute pastórem, et dispergéntur oves, et convértam manum meam contra párvulos. Et erit in omni terra, dicit Dóminus: partes duæ in ea dispergéntur et defícient, et tértia pars relinquétur in ea; et ducam tértiam partem per ignem et purgábo eos, sicut purgátur argéntum, et probábo eos, sicut probátur aurum: ipse vocábit nomen meum. Dicam: Pópulus meus est ille; et ipse dicet: “Dóminus est Deus meus”».

RESPONSORIUM

Mt 26, 31; Zac 13, 7

R. Omnes vos scándalum patiémini in me in ista nocte; scriptum est enim: * Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis.
V. Frámea, suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus. * Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Ioánnis Eudes presbýteri De regno Iesu

(Pars 3, 4: Opera omnia 1, 310-312)

Mysterium Christi in nobis et in Ecclésia

     Prósequi debémus et adimplére in nobis status et mystéria Christi eúmque sæpe deprecári ut illa in nobis et in univérsa Ecclésia sua consúmmet atque adímpleat.
     Mystéria enim Iesu nondum sunt pénitus perfécta et impléta. Huiúsmodi quidem in ipsa Iesu persóna sunt, non tamen in nobis, qui ipsíus membra sumus, neque in Ecclésia, quod mýsticum est corpus eius. Namque Dei Fílius in ánimo habet et communicáre et exténdere quodámmodo ac continuáre mystéria sua in nobis atque in univérsa Ecclésia sua, tum grátiis quas nobis impertíre státuit, tum efféctibus quos vult in nobis per hæc mystéria operári. Hac ratióne vult in nobis illa adimplére.
     Proptérea beátus Paulus ait Christum consummári in Ecclésia sua omnésque nos ad eius ædificatiónem conférre et ad ætátem plenitúdinis eius, ad ætátem vidélicet mýsticam quam ipse in mýstico córpore suo habet, quæque nónnisi in die iudícii plenitúdinem consequétur. Alibi autem idem Apóstolus dicit se adimplére ea quæ desunt passiónum Christi in carne sua.
     Hoc modo Fílius Dei suos omnes status ac mystéria in nobis consummáre et adimplére constítuit. Mystérium vult in nobis perfícere suæ incarnatiónis, nativitátis, umbrátilis vitæ, cum format se in nobis nostrísque renáscitur in ánimis per sancta baptísmi divinǽque eucharístiæ sacraménta, atque éfficit ut spiritálem nos et interiórem vitam agámus quæ sit abscóndita cum ipso in Deo.
     Passiónis autem, mortis, resurrectiónis suæ mystérium in nobis inténdit perfícere, quia facit ut cum ipso et in ipso patiámur, moriámur, resurgámus. In nobis postrémo vult gloriósæ immortalísque vitæ statum adimplére, quando effíciet ut cum ipso et in ipso gloriósam perpetuámque vitam agámus in cælis. Céteros ita status suos, cétera mystéria vult in nobis atque in Ecclésia sua consummáre et implére, éadem volens et nobíscum communicáre ac participáre, et in nobis prósequi atque propagáre.
     Ita Christi mystéria compléta non erunt usque ad illíus finem témporis, quod ipse ad suórum mysteriórum in nobis et in Ecclésia expletiónem dispósuit, usque vidélicet ad finem mundi.

RESPONSORIUM

Col 1, 24. 29

R. Gáudeo in passiónibus, * Et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore eius, quod est ecclésia.
V. Labóro certándo secúndum operatiónem Christi, quæ operátur in me in virtúte. * Et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore eius, quod est ecclésia.

ORATIO

Orémus:
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)