[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


27. november 2020, Feria VI.
hebd. II

PER ANNUM, hebd.
Pro O.P.: B. Margaritæ de Savoia, religiosæ, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ



BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

27 november 2020
PER ANNUM, hebd.
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte
noctis iam calíginem
et profúndæ noctis atram
levánte formídinem,
Deus alme, te rogámus
supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti
atque custos hóminum,
dum tenérent simul cuncta
médium siléntium,
rédderent necnon mortálem
mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,
de somno malítiæ,
atque gratis liberáres
noctúrno de cárcere,
redderésque nobis lucem
vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,
patérnæ lucis glória,
cuius amóta grátia
nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,
secum Deum gestántia,
nil rapiéntis pérfidi
diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,
vitæ quos usus éxigit,
omni caréntes crímine
tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

3,1-18
Hortatio de exspectatione adventus Domini

     Hanc vobis, caríssimi, iam secúndam scribo epístulam, in quibus éxcito vestram in commonitióne sincéram mentem, ut mémores sitis eórum, quæ prædícta sunt verbórum a sanctis prophétis, et ab apóstolis tráditi vobis præcépti Dómini et Salvatóris; hoc primum sciéntes quod vénient in novíssimis diébus in illusióne illudéntes, iuxta próprias concupiscéntias suas ambulántes, dicéntes: «Ubi est promíssio advéntus eius?». Ex quo enim patres dormiérunt, ómnia sic persevérant ab inítio creatúræ. Latet enim eos hoc voléntes quod cæli erant prius et terra de aqua et per aquam consístens Dei verbo, per quæ ille tunc mundus aqua inundátus périit; cæli autem, qui nunc sunt, et terra eódem verbo repósiti sunt igni, serváti in diem iudícii et perditiónis impiórum hóminum.
     Unum vero hoc non láteat vos, caríssimi, quia unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dóminus promissiónem, sicut quidam tarditátem exístimant, sed patiénter agit in vos nolens áliquos períre, sed omnes ad pæniténtiam revérti. Advéniet autem dies Dómini ut fur, in qua cæli magno ímpetu tránsient, eleménta vero calóre solvéntur, et terra et ópera, quæ in ea inveniéntur.
     Cum hæc ómnia ita dissolvénda sint, quales opórtet esse vos in sanctis conversatiónibus et pietátibus exspectántes et properántes advéntum diéi Dei, propter quam cæli ardéntes solvéntur, et eleménta ignis ardóre tabéscent. Novos vero cælos et terram novam secúndum promíssum ipsíus exspectámus, in quibus iustítia hábitat.
     Propter quod, caríssimi, hæc exspectántes satágite immaculáti et invioláti ei inveníri in pace et Dómini nostri longanimitátem salútem arbitrámini, sicut et caríssimus frater noster Paulus secúndum datam sibi sapiéntiam scripsit vobis, sicut et in ómnibus epístulis loquens in eis de his, in quibus sunt quædam difficília intelléctu, quæ indócti et instábiles deprávant sicut et céteras Scriptúras ad suam ipsórum perditiónem.
     Vos ígitur, dilécti, præsciéntes custodíte, ne iniquórum erróre simul abdúcti excidátis a própria firmitáte, créscite vero in grátia et in cognitióne Dómini nostri et Salvatóris Iesu Christi. Ipsi glória et nunc et in diem æternitátis. Amen.

RESPOSORIUM

Is 65, 17a. 18; Ap 21, 5a

R. Ecce ego creo cælos novos et terram novam; gaudébunt in sempitérnum in his quæ ego creo: * Ecce nova fácio ómnia.
V. Ego creo Ierúsalem exsultatiónem et pópulum eius gáudium. * Ecce nova fácio ómnia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De mortalitáte

(Cap. 18.24.26: CSEL 3, 308.312-314)

Pavore mortis excluso, immortalitatem cogitemus

     Meminísse debémus voluntátem nos non nostram sed Dei fácere debére secúndum quod nos Dóminus cotídie iussit oráre. Quam præpósterum est quamque pervérsum, ut cum Dei voluntátem fíeri postulémus, quando évocat nos et arcéssit de hoc mundo Deus, non statim voluntátis eius império pareámus! Obnítimur et reluctámur et pervicácium more servórum ad conspéctum Dómini cum tristítia et mæróre perdúcimur exeúntes istinc necessitátis vínculo, non obséquio voluntátis; et vólumus ab eo prǽmiis cæléstibus honorári ad quem venímus invíti. Quid ergo orámus et pétimus ut advéniat regnum cælórum, si captívitas terréna deléctat? Quid précibus frequénter iterátis rogámus et póscimus ut accéleret dies regni, si maióra desidéria et vota potióra sunt servíre istic diábolo quam regnáre cum Christo?
     Cum mundus óderit christiánum, quid amas eum, qui te odit, et non magis séqueris Christum, qui te et redémit et díligit? Ioánnes in epístola sua clamat et lóquitur et, ne carnália desidéria sectántes mundum diligámus, hortátur. Nolíte, inquit, dilígere mundum neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diléxerit mundum, non est cáritas Patris in illo; quia omne quod in mundo est, concupiscéntia carnis est et concupiscéntia oculórum et ambítio sǽculi. Et mundus transíbit et concupiscéntia eius; qui autem fécerit voluntátem Dei, manet in ætérnum. Pótius, fratres dilectíssimi, mente íntegra, fide firma, virtúte robústa paráti ad omnem voluntátem Dei simus, pavóre mortis exclúso, immortalitátem quæ séquitur cogitémus. Hoc nos ostendámus esse quod crédimus.
     Considerándum est, fratres dilectíssimi, et idéntidem cogitándum renuntiásse nos mundo, et tamquam hóspites et peregrínos hic ínterim dégere. Amplectámur diem qui assígnat síngulos domicílio suo, qui nos istinc eréptos et láqueis sæculáribus exsolútos paradíso restítuit et regno. Quis non péregre constitútus próperet in pátriam régredi? Pátriam nos nostram paradísum computámus; magnus illic nos carórum númerus exspéctat, paréntum, fratrum, filiórum frequens nos et copiósa turba desíderat, iam de sua incolumitáte secúra, adhuc de nostra salúte sollícita. Ad horum conspéctum et compléxum veníre quanta et illis et nobis in commúne lætítia est, qualis illic cæléstium regnórum volúptas sine timóre moriéndi et cum æternitáte vivéndi quam summa et perpétua felícitas!
     Illic Apostolórum gloriósus chorus, illic prophetárum exsultántium númerus, illic mártyrum innumerábilis pópulus ob certáminis et passiónis glóriam et victóriam coronátus; triumphántes vírgines, quæ concupiscéntiam carnis et córporis continéntiæ róbore subegérunt; remuneráti misericórdes, qui aliméntis et largitiónibus páuperum iustítiæ ópera fecérunt, qui domínica præcépta servántes ad cæléstes thesáuros terréna patrimónia transtulérunt. Ad hos, fratres dilectíssimi, ávida cupiditáte properémus. Hanc cogitatiónem nostram Deus vídeat, hoc propósitum mentis et fídei Christus aspíciat, datúrus eis caritátis suæ amplióra prǽmia quorum circa se fúerint desidéria maióra.

RESPONSORIUM

Phil 3, 20-21a; Col 3, 4

R. Noster municipátus in cælis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Iesum Christum, * Qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ.
V. Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória. * Qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ.

ORATIO

Orémus:
Excita, quǽsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes, ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes, pietátis tuæ remédia maióra percípiant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)