[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


1. december 2020, Feria III.
hebd. I

TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
Pro O.P.: B. Ioannis de Vercelli, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

1 december 2020
TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas Dei nostri.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

2, 6-22; 4, 2-6
Iudicium Dei

     Proiecísti pópulum tuum, domum Iacob, quia repléti sunt haríolis orientálibus et áugures habuérunt ut Philísthim et manus aliénis pórrigunt. Repléta est terra eius argénto et auro, et non est finis thesaurórum eius; et repléta est terra eius equis, et innumerábiles quadrígæ eius; et repléta est terra eius idólis: opus mánuum suárum adoravérunt, quod fecérunt dígiti eórum.
     Et incurvávit se homo, et humiliátus est vir: ne dimíttas eis. Ingrédere in petram, abscóndere in púlvere a fácie timóris Dómini et a glória maiestátis eius.
     Oculi sublímes hóminis humiliabúntur, et incurvábitur altitúdo virórum; exaltábitur autem Dóminus solus in die illa. Quia dies Dómini exercítuum super omnem supérbum et excélsum et super omnem arrogántem, et humiliábitur; et super omnes cedros Líbani sublímes et eréctas et super omnes quercus Basan et super omnes montes excélsos et super omnes colles elevátos et super omnem turrim excélsam et super omnem murum munítum et super omnes naves Tharsis et super ómnia navígia pulchra.
     Et incurvábitur sublímitas hóminum, et humiliábitur altitúdo virórum; et elevábitur Dóminus solus in die illa, et idóla pénitus conteréntur. Et introíbunt in spelúncas petrárum et in vorágines terræ a facie formídinis Dómini et a glória maiestátis eius, cum surréxerit percútere terram.
     In die illa proíciet homo idóla sua argéntea et simulácra sua áurea, quae fécerat sibi, ut adoráret, ad talpas et vespertiliónes. Et ingrediétur scissúras petrárum et cavérnas saxórum a fácie formídinis Dómini et a glória maiestátis eius, cum surréxerit percútere terram. Quiéscite ergo ab hómine, cuius spíritus in náribus eius. Quanti enim æstimábitur ipse?
     In die illa erit germen Dómini in splendórem et glóriam et fructus terræ sublímis et exsultátio his, qui salváti fúerint de Israel. Et erit: omnis qui relíctus fúerit in Sion et resíduus in Ierúsalem, sanctus vocábitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierúsalem.
     Cum ablúerit Dóminus sordem filiárum Sion et sánguinem Ierúsalem láverit de médio eius spíritu iudícii et spíritu ardóris, et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion et super cœtum eius nubem per diem et fumum et splendórem ignis flammántis in nocte: super omnem enim glóriam protéctio, et tabernáculum erit in umbráculum diéi ab æstu et in securitátem et absconsiónem a túrbine et a plúvia.

RESPONSORIUM

Is 2, 11; Mt 24, 30

R. Oculi sublímes hóminis humiliabúntur et incurvábitur altitúdo virórum: * Et exaltábitur Dóminus solus in die illa.
V. Vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cæli cum virtúte et glória multa. * Et exaltábitur Dóminus solus in die illa.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Or. 45, 9, 22. 26. 28: PG 36, 634-635. 654. 658-659. 662)

O admirabile commercium

     Ipse Dei Fílius, ille sǽculis antíquior, ille invisíbilis, ille incomprehensíbilis, ille incorpóreus, illud ex princípio princípium, illud ex lúmine lumen, ille fons vitæ et immortalitátis, ille archétypi expréssio, illud immótum sigíllum, illa per ómnia símilis imágo, ille Patris términus et rátio, ille, inquam, ad imáginem suam se confert, carnémque carnis causa gerit, et cum intellectuáli ánima propter ánimam meam iúngitur, ut símile per símile repúrget, atque humána ómnia, excépto peccáto, súscipit; concéptus quidem ex Vírgine, ánimo et carne a Spíritu præpurgáta (nam et generatiónem honóre áffici, et virginitátem præférri oportébat); progréssus autem Deus cum assúmpta humanitáte, unum ex duóbus inter se contráriis, carne nimírum et spíritu, quorum álterum deitátem dedit, álterum accépit.
     Qui álios ditat, pauper effícitur; carnis enim meæ paupertátem subit, ut ego deitátis ipsíus opes cónsequar. Qui plenus est, exinanítur; sua enim glória ad breve tempus exinanítur, ut plenitúdinis ipsíus ego párticeps effíciar.
     Quænam hæ bonitátis divítiæ? Quodnam erga me mystérium? Divínam imáginem accépi, nec custodívi. Ille meam carnem áccipit, ut et imágini salútem, et carni immortalitátem áfferat; secúndum consórtium nobíscum init, et quidem prióri longe admirabílius.
     Per humanitátem a Deo assúmptam, hómini sanctitátem afférri oportébat; ut, tyránno per vim superáto, nos liberáret, atque ad se per mediatórem Fílium redúceret, hoc, ad Patris honórem, cui in ómnibus rebus cédere perspícitur, dispensántem.
     Ad ovem errántem bonus ille Pastor evénit, ánimam suam pro óvibus ponens, ad montes et colles, in quibus sacrificábat; et errántem invénit, et invéntam, iísdem úmeris, quibus et crucis lignum, sústulit, et accéptam ad supérnam vitam redúxit.
     Lucérnam præviam lux illa claríssima séquitur, et vocem Verbum, et prónubum Sponsus, Dómino pópulum exímium comparántem, atque ad Spíritum per aquam præpurgántem.
     Opus habúimus Deo, qui carnem accíperet ac morerétur, ut vivámus. Commórtui sumus, ut purgémur; simul resurréximus, quóniam simul mórtui sumus; simul glorificáti sumus, quóniam simul resurréximus.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 4, 4-5; Eph 2, 4; Rom 8, 3

R. Ecce iam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fílium suum in terras, natum de Vírgine, factum sub lege: * Ut eos, qui sub lege erant, redímeret.
V. Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, Fílium suum misit in similitúdine carnis peccáti. * Ut eos, qui sub lege erant, redímeret.

ORATIO

Orémus:
Propitiáre, Dómine Deus, supplicatiónibus nostris, et tribulántibus, quǽsumus, tuæ concéde pietátis auxílium, ut, de Fílii tui veniéntis præséntia consoláti, nullis iam polluámur contágiis vetustátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)