[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


12. december 2020, Sabbato
hebd. II

TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
beátæ Mariæ Virginis de Guadalupe, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

12 december 2020
TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.

V. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R. Iustítias et iudícia sua Israel.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

29, 1-8
Iudicium Dei in Ierusalem

     Væ Ariel, Ariel, cívitas, quam circúmdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitátes evolvántur; et circumvallábo Ariel, et erit mæror et mæstítia, et erit mihi quasi Ariel. Et circúmdabo te quasi sphæram et iáciam contra te ággerem et muniménta ponam in obsidiónem tuam.
     Humiliáberis, de terra loquéris, et de púlvere vix audiétur elóquium tuum, et erit quasi pythónis de terra vox tua et de humo elóquium tuum mussitábit. Et erit sicut pulvis ténuis multitúdo superbórum tuórum, et sicut pálea volans multitúdo fórtium.
     Erítque repénte conféstim, a Dómino exercítuum visitáberis in tonítruo et commotióne terræ, magno fragóre, túrbine et tempestáte et flamma ignis devorántis. Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium, quæ dímicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam et contra muniménta eius et oppressóres eius. Et sicut sómniat esúriens, et ecce cómedit, cum autem fúerit expergefáctus, vácua est ánima eius, et sicut sómniat sítiens, et ecce bibit, et postquam fúerit expergefáctus, lassus adhuc sitit, et ánima eius vácua est, sic erit multitúdo ómnium géntium dimicántium contra montem Sion.

RESPONSORIUM

Is 54, 4; 29, 5. 6. 7

R. Ierúsalem, noli timére, quia non confundéris, * quando a Dómino exercítuum visitáberis.
V. Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium, quæ dímicant contra te. * Quando a Dómino exercítuum visitáberis.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus beáti Isaac abbátis monastérii de Stella

(Sermo 51: PL 194, 1862-1863. 1865)

De Maria et Ecclésia

     Fílius Dei primogénitus est in multis frátribus, qui, cum esset natúra únicus, grátia conciliávit sibi plures, qui cum eo sint unum. Dedit enim potestátem fílios Dei fíeri, his qui recípiunt eum.
     Factus ígitur hóminis fílius, multos fecit Dei fílios. Multos ígitur conciliávit sibi, ut sua caritáte et potestáte únicus: qui, cum carnáli generatióne in seípsis sint plures, divína tamen regeneratióne cum ipso sunt unus.
     Unus enim totus ac solus Christus caput et corpus: unus autem is uníus Dei in cælis, et uníus matris in terris; et multi fílii, et unus fílius. Sicut namque caput ac membra, unus fílius, et plures fílii, sic María et Ecclésia, una mater et plures; una virgo et plures.
     Utraque mater, útraque virgo, útraque de eódem Spíritu sine libídine cóncipit; útraque Deo Patri sine peccáto prolem fundit. Illa absque omni peccáto córpori caput péperit; ista in ómnium peccatórum remissióne cápiti corpus édidit. Utraque Christi mater sed neutra sine áltera totum parit.
     Unde in Scriptúris divínitus inspirátis, quod de vírgine matre Ecclésia universáliter, hoc de vírgine María singuláriter; et quod de vírgine matre María speciáliter, id de vírgine matre Ecclésia generáliter iure intellégitur, et cum de altérutra sermo téxitur, fere permíxtim et indifferénter de utráque senténtia intellégitur.
     unaquǽque étiam fidélis ánima, Verbi Dei sponsa, Christi mater, fília et soror, virgo et fecúnda suápte ratióne intellégitur. Dícitur ergo universáliter pro Ecclésia, et speciáliter pro María, singuláriter quoque pro fidéli ánima, ab ipsa Dei sapiéntia, quod Patris est Verbum.
     Unde et séquitur: Et in hereditáte Dómini morábor. Heréditas enim Dómini, universáliter Ecclésia, speciáliter María, singuláriter quæque fidélis ánima. In tabernáculo úteri Maríæ morátus est Christus novem ménsibus; in tabernáculo fídei Ecclésiæ usque ad consummatiónem sǽculi; in cognitióne et dilectióne fidélis ánimæ in sǽcula sæculórum morábitur.

RESPONSORIUM

Lev 26, 11-12; 2 Cor 6, 16

R. Ponam tabernáculum meum in médio vestri, et non abominábitur vos ánima mea: * ambulábo inter vos, et ero Deus vester, vosque éritis pópulus meus.
V. Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus. * Ambulábo inter vos, et ero Deus vester, vosque éritis pópulus meus.

ORATIO

Orémus:
Oriátur, quǽsumus, omnípotens Deus, in córdibus nostris splendor glóriæ tuæ, ut, omni noctis obscuritáte subláta, fílios nos esse lucis Unigéniti tui maniféstet advéntus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)