lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 december 2020
beátæ Mariæ Virginis de Guadalupe, memoria ad libitum


Anno 1531 Virgo Maria se manifestavit Ioanni Didaco Cuauhtlatoatzin, ex Indorum nativorum stirpe, in colle Tepeyac apud Mexicopolim in territorio nunc Mexici, et in pænula eius mirabiliter imago permansit, quam illic christifideles adhuc iugiter venerantur. Per hunc virum, fide purissima prǽditum, Dei Genitrix et Ecclesiæ Mater ad amorem Christi omnes vocat populos.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.

V. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R. Iustítias et iudícia sua Israel.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

29, 1-8
Iudicium Dei in Ierusalem

     Væ Ariel, Ariel, cívitas, quam circúmdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitátes evolvántur; et circumvallábo Ariel, et erit mæror et mæstítia, et erit mihi quasi Ariel. Et circúmdabo te quasi sphæram et iáciam contra te ággerem et muniménta ponam in obsidiónem tuam.
     Humiliáberis, de terra loquéris, et de púlvere vix audiétur elóquium tuum, et erit quasi pythónis de terra vox tua et de humo elóquium tuum mussitábit. Et erit sicut pulvis ténuis multitúdo superbórum tuórum, et sicut pálea volans multitúdo fórtium.
     Erítque repénte conféstim, a Dómino exercítuum visitáberis in tonítruo et commotióne terræ, magno fragóre, túrbine et tempestáte et flamma ignis devorántis. Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium, quæ dímicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam et contra muniménta eius et oppressóres eius. Et sicut sómniat esúriens, et ecce cómedit, cum autem fúerit expergefáctus, vácua est ánima eius, et sicut sómniat sítiens, et ecce bibit, et postquam fúerit expergefáctus, lassus adhuc sitit, et ánima eius vácua est, sic erit multitúdo ómnium géntium dimicántium contra montem Sion.

RESPONSORIUM

Is 54, 4; 29, 5. 6. 7

R. Ierúsalem, noli timére, quia non confundéris, * quando a Dómino exercítuum visitáberis.
V. Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium, quæ dímicant contra te. * Quando a Dómino exercítuum visitáberis.

LECTIO ALTERA

Ex trádita relátione, quæ «Nican Mopohua» nuncupátur

(sæc. XVI, ex archivo Archidiœcesis Mexicopolitanæ)

Numquid hic non adsum ego Mater tua?

     Anno 1531, post dies áliquot mensis decémbris, cum esset quidam indus pauper et affábilis, cui nomen Ioánnes Dídacus, ut fertur, ex Cuauhtitlan, cuius cura, quoad spirituálem administratiónem, ad religiósos in Tlatilolco residéntes pertinébat, die sábbato, valde mane, Tlatilolco rem divínam ille adíbat. Ut autem ad collem Tepeyac dictum advénit, iam illucescébat. Cantum ergo supra collem audívit. Ut vero cantus cessávit, nec iam fuit ámplius áditus, vocátum se audívit e superióre parte collis: «Dilécte, Ioánnes Dídace», dictum est ei. Statim illuc ausus est ascéndere, unde se vocári cognóvit.
     Ut autem supra collem advénit, dóminam vidit stantem, quæ illum, ut ipse adíret, vocávit. Cum ante illam pervénit, valde mirátus est quantum esset décora: vestis eius sicut sol effulgébat. Illico voluntátem suam illi Virgo declarávit. Ait illi: «Scito, dilectíssime fili, Sanctam Maríam me esse, perféctam semper Vírginem, Matrem veríssimi Dei, vitæ Auctóris, qui ómnia creávit et sústinet, Dómini cæli et terræ. Magnópere volo, ardénter desídero, ut isto in loco templum meum ædificétur, ubi eum osténdam, eum maniféstans laudábo, meum amórem ac pietátem, auxílium et defensiónem impértiam, quóniam revéra ego clemens Mater vestra sum, et tua et ómnium qui hac in terra in unum consistétis et aliórum quorumcúmque qui díligunt me, qui me quærunt, qui devóte et confidénter me invocáverint. Ibi lácrimas ac mœstítiam eórum exáudiam, in angústiis benefáciam et in omni tribulatióne remédium áfferam. Ut autem meum desidérium adimpleátur, Mexicópolim adi in palátium epíscopi. Te a me missum dices illi, ut ipsum scire fácias quómodo mihi domum hic volo ædificári, templum hic in valle mihi érigi».
     Ut pervénit intra civitátem, statim domum adívit epíscopi, cui nomen Ioánnes de Zumárraga, Ordinis Sancti Francísci. Ut autem antístes Ioánnem Dídacum audívit, quasi non omníno credens, illis respóndit: «Fili, íterum vénies et adhuc áudiam te. Ego autem mihi cogitábo quid fácere opórteat de tua voluntáte et desidério».
     Altera die, vidit ergo Regínam de colle descendéntem unde ipsum aspiciébat. Quæ venit óbviam illi prope collem, eum detínuit dixítque: «Audi, dilécte fili: Nullátenus tímeas neque corde dóleas, nec áliquid fácias tui avúnculi infirmitátem aut quámlibet angústiam. Numquid hic non adsum ego Mater tua? Numquid non sub umbra et protectióne mea tu es constitútus? Numquid ego non sum fons tua vitæ et felicitátis? Numquid tu non in meo grémio, in bráchiis meis subsístis? Numquid áliud quodcúmque tibi necésse est? Nihil dóleas, nec turbéris. Ascénde, inquit, dilécte fili, supra collem atque in eo loco, ubi me vidísti et tibi locúta sum, flores ibi divérsas vidébis. Accipe et cóllige illas atque inde descéndens affer illas coram me».
     Descéndit ergo Ioánnes atque Cæli Regínæ détulit, quas collégerat flores. Illa autem, ut eos vidit, suis venerabílibus mánibus illos accépit rursúmque in Ioánnis pallíolo collocávit dixítque illi: «Fili dilectíssime, hi flores signum, quod déferes ad epíscopum, sunt. Eh, tu meus núntius es, cuius fidelitáti hæc commítto. Te rigoróse præcípio: cáveas ne pallíolum tuum, nisi coram epíscopo, éxplices et, quæ defers, illi osténdas. Narrábis quoque quómodo, ut collem ascénderes et inde flores accípere, tibi præcépi et quidquid vidísti et admirátus es, ut credat et agat de templo erigéndo quod volo».
     Ut ergo hæc præcépit Cæli Regína, iter arrípuit Mexicópolim versus. Lætus ibat, quia ómnia próspere fient. Ingréssus autem Ioánnes, coram epíscopo se prostrávit atque illi narrávit quæcúmque víderat et ad quid ad ipsum missus erat. Dixit illi: «Dómine, mihi quæ præcepísti adimplévi. Dictúrus adívi Dóminam meam, Cæli Regínam, Sanctam Maríam Dei Genitrícem, te signum pétere ad mihi credéndum atque ut templum ibi éxstruas ubi ipsa Virgo desíderat. Dixi ergo illi me signum áliquod eius voluntátis ad te afférre promisísse. Audívit ergo quæ tu expéteres: benígne tulit te signum pétere ad impléndam voluntátem eius atque hódie, valde mane, me rursus ad te veníre præcépit».
     Occúrrit ergo univérsa cívitas: venerábilem imáginem vidébant, mirabántur, ut opus divínum eam mirábant, deprecabántur. Et die ella dixit avúnculus Ioánnis Dídaci necnon quæ sit Vírginis advocátio et quod eius imágo nuncupétur Sanctæ Maríæ semper Vírginis de Guadalúpe.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 12, 1

R. Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius; * et in cápite eius coróna stellárum duódecim.
V. Gaudent ángeli, exsúltent archángeli in Vírgine María. * Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

ORATIO

Orémus:
Deus, Pater misericordiárum, qui sub sanctíssimæ Matris Fílii tui singulári patrocínio plebem tuam constituísti, tríbue cunctis, qui beátam Vírginem Guadalupénsem ínvocant, ut, alacrióri fide, populórum progressiónem in viis iustítiæ quǽreant et pacis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)