[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


2. ianuarius 2021, Sabbato
hebd. I

SS. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni, episcoporum et Ecclesiæ doctorum, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

2 ianuarius 2021
SS. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni, episcoporum et Ecclesiæ doctorum, memoria


Basilius natus est Cæsareæ in Cappadocia anno 330 ex familia christiana; litteris eruditus et virtutibus micans, vitam eremiticam agere cœpit, sed anno 370 episcopus suæ civitatis factus est. Contra Arianos pugnavit; multa egregie scripsit, et præcipue monasticas regulas, quibus plurimi orientales monachi étiam nunc astringuntur; egenos magnopere iuvit. Mortuus est anno 379, die 1 ianuarii.

Gregorius eodem anno 330 prope Nazianzum natus, multas peregrinationes suscepit ad scientiam acquirendam. Amicum Basilium in solitudine secutus est, sed presbyter et episcopus ordinatus est. Anno 381 episcopus Constantinopolitanus electus est; attamen, propter factiones Ecclésiam suam dividentes, Nazianzum recessit, ubi mortuus est die 25 ianuarii anni 389 vel 390. Eximiæ doctrinæ et eloquentiæ gratia, theologus vocatus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius.
R. Annuntiáte de die in diem salutáre eius.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Colossénses

2, 16 – 3, 4
Vita nova in Christo

     Fratres: Nemo vos iúdicet in cibo aut in potu aut ex parte diéi festi aut neoméniæ aut sabbatórum, quæ sunt umbra futurórum, corpus autem Christi. Nemo vos bravío defráudet cómplacens sibi in humilitáte et religióne angelórum propter ea, quæ vidit, ingrédiens, frustra inflátus sensu carnis suæ et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiónes subministrátum et conéxum crescit in augméntum Dei.
     Si mórtui estis cum Christo ab eleméntis mundi, quod tamquam vivéntes in mundo decrétis subicímini: «Ne tetígeris, neque gustáveris, neque contrectáveris», quæ sunt ómnia in corruptiónem ipso usu secúndum præcépta et doctrínas hóminum? Quæ sunt ratiónem quidem habéntia sapiéntiæ in superstitióne et humilitáte, et non parcéndo córpori, non in honóre áliquo ad saturitátem carnis.
     Igitur si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram. Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo! Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.

RESPONSORIUM

Cf. Col 3, 1-2; Lc 12, 34

R. Si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; * quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram.
V. Ubi thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit. * Quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Oratio 43, in laudem Basilii Magni, 15, 16-17, 19-21: PG 36, 514-523)

Quasi una ánima, duo corpora ferens

     Habébant nos Athénæ, velut fluxum quendam flúminis, ex eódem pátriæ fonte in divérsas regiónes doctrínæ cupiditáte disséctos, rursúmque, velut ex compósito, Deo vidélicet ita impellénte, coeúntes.
     Tunc ígitur meum magnúmque Basilíum, non ipse solum veneratióne prosequébar, quod illíus tum in móribus gravitátem, tum in sermónibus maturitátem et prudéntiam conspícerem; sed áliis étiam, quibus non perínde cógnitus erat, ut idem fácerent persuadébam. Nam apud multos statim in veneratióne erat, ut qui fama et auditióne iam eum præcepíssent.
     Ex quo quid cóntigit? Ipse solus fere ex ómnibus, qui studiórum causa Athénas veniébant, commúni lege solútus est, maiórem útique honórem, quam tirónis condício ferre videbátur, consecútus. Hoc nobis amicítiæ prælúdium; hinc necessitúdinis ignículus; sic mútuo amóre sauciáti sumus.
     Ut témporis progréssu desidérium nostrum mútuo inter nos conféssi sumus, ac philosophíam id esse quod a nobis expeterétur, tum vero iam utérque álteri quidvis erámus, contubernáles, convictóres, concórdes, unum idémque spectántes, fervéntius cotídie ac fírmius desidérium nobis ínvicem colligéntes.
     Par spes doctrínæ, hoc est, rei ómnium invidiosíssimæ, nos ducébat; et tamen áberat invídia, æmulátio autem in prétio habebátur. Hoc utríque certámen, non uter primas ferret, sed uter álteri eas concéderet; utérque enim alteríus glóriam pro sua ducébat.
     Una utríque ánima videbátur, duo córpora ferens. Quod si fides iis mínime habénda est, qui ómnia in ómnibus rebus sita esse dicunt; at nobis certe credéndum est, quod utérque in áltero et apud álterum siti erámus.
     Unum utríque opus et stúdium, virtus erat, et ad futúras spes vívere, nosque ita comparáre, ut, ante discéssum ex hac vita, hinc migrarémus. Quod quidem nobis ob óculos ponéntes, vitam actionésque omnes nostras dirigebámus, tum divíni præcépti ductum sequéntes, tum alter álteri virtútis stúdium exacuéntes; atque, nisi hoc arrogántius dícere vídear, utérque álteri norma et amússis erámus, qua rectum a pravo discérnitur.
     Et cum áliis ália quædam cognoménta sint, vel a paréntibus accépta, vel ex seípsis, hoc est, ex própriis vitæ stúdiis institutísque comparáta: nobis contra, magna res et magnum nomen erat, christiános et esse et nominári.

RESPONSORIUM

Dan 2, 21-22; 1 Cor 12, 11

R. Dat Dóminus sapiéntiam sapiéntibus et sciéntiam intellegéntibus disciplínam: * Ipse revélat profúnda et abscóndita, et lux cum eo inhábitat.
V. Hæc autem operátur ómnia unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult. * Ipse revélat profúnda et abscóndita, et lux cum eo inhábitat.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Ecclésiam tuam beatórum Basilíi et Gregórii exémplis et doctrínis dignátus es illustráre, concéde, quǽsumus, ut tuam discámus in humilitáte veritátem, et eam in caritáte fidéliter operémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)