[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


15. ianuarius 2021, Feria VI.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. I
Pro O.P.: SS. Francisci Fernandez de Capillas, presbyteri, Petri Sans, episcopi, et sociorum, martyrum in Sina, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

15 ianuarius 2021
Pro O.P.: SS. Francisci Fernandez de Capillas, presbyteri, Petri Sans, episcopi, et sociorum, martyrum in Sina, memoria


Ioannes Paulus II die 1 octobris 2000 sex Fratres Prædicatores, natione Hispanos, in fastos Sanctorum inscripsit inter centum et viginti martyres in Sina interfectos. Quorum “protomartyr” appellatus fuit Franciscus Fernández de Capillas, cum a s. Pio X in numerum Beatorum die 2 maii 1909 relatus est. Idemque ortus est die 15 augusti 1607 in oppido Bequerín de Campos (Palencia), in Hispania; conventui sancti Pauli in urbe Valladolid affiliatus atque mitem et humilem semper se præbens, presbyter ordinatus est Manilæ anno 1632; inde in Sinam propter caritatem apostolicam perrexit (1642), ubi sub Tartaris persecutoribus longa captivitate laboravit ac denique capite obtruncato interfectus est in oppido Fogan die 15 ianuarii 1648.

Ceteri martyres Ordinis Prædicatorum sodales in Beatorum numerum a Leone XIII omnes simul relati sunt die 14 maii 1893. E quibus Petrus Sans y Jordá ortus erat in oppido Ascó, apud Tarraconam, die 3 septembris 1680, et conventui Leridensi affiliatus, in Sinam anno 1715 pervenit. Humanitate, audacia et apostolica caritate fervens, episcopus factus est anno 1729; opere missionali anno 1738 resumpto, in carcerem inclusus est (1746). Capite obtruncato obiit die 26 maii 1747.

Franciscus Serrano Frías ortus est in oppido Huériya (Granada) die 4 decembris 1695. Conventui Granatensi “de Sancta Cruce Regia” affiliatus, in Philippinas insulas perrexit (1725) atque Sinam adiit (1738). Cum captus esset (1746) et in carcere detentus, nuntium accepit de sua nominatione ad episcopatum, sed consecrari non potuit. Suffocatus interiit die 25 octobris 1748, corpusque eius combustum est; reliquiæ tantum ex eo supersunt. Austeritas eius celebratur, una cum Rosarii devotione atque impigra alacritas missionaria.

Ex eodem conventu Granatensi ortus est Ioannes Alcober Figuera, qui presbyter factus (1694) ad Manilam perrexit annoque 1741 vicarius provincialis pro missione Sinensi creatus est. Zelo apostolico compulsus deprehensus est (1746) et suspensus interiit die 28 octobris 1748; corpus eius combustum est.

Ioachim Royo Pérez (1691-1748) natus est in oppido Hinojosa (Tenuel) et conventui “del Pilar” Valenciæ est affiliatus; adhuc in studiis positus Manilam profectus est (1712), et exinde in Sinam transiit (1715). Hic anno 1746 captus est atque die 28 octobris anni 1748 una cum aliis sociis per suffocationem est interfectus atque corpora eorum combusta sunt. Ex eo paucæ exstant reliquiæ. Singulari pietate magnoque apostolico zelo prǽditum se exhibuit.

Franciscus Díaz del Rincón (1713-1748), hispalensis, conventui Ecijensi affiliatus, presbyter factus est Avilæ atque in Sinam pervenit (1738), ubi captus est anno 1746. Longos post labores die 28 octobris anni 1748 suspensus interiit corpusque eius combustum est. Vir magnæ pietatis ac strenuæ pænitentiæ dictus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

43, 14-37
Laus divina in creatione

     Império suo [Altíssimus] accelerávit nivem et próperat coruscatiónes iudícii sui. Proptérea apérti sunt thesáuri, et evolavérunt nébulæ sicut aves. In magnitúdine sua firmávit nubes, et confrácti sunt lápides grándinis. Vox tonítrui eius tremefácit terram, in conspéctu eius commovebúntur montes. In voluntáte eius aspirábit notus, tempéstas aquilónis et congregátio spíritus. Et, sicut aves deponéntes ad sedéndum, aspérgit nivem, et, sicut locústa demérgens, descénsus eius: pulchritúdinem candóris eius admirábitur óculos, et super imbrem eius expavéscet cor.
     Gelu sicut salem effúndet super terram, et, dum geláverit, fit tamquam cacúmina tríbuli. Frígidus ventus áquilo flabit, et gelábit crystállus super aquam; super omnem congregatiónem aquárum requiéscet, et sicut loríca índuet se aqua. Devorábit montes et exúret desértum, et exstínguet víridem sicut ignis. Medicína ómnium in festinatióne nébulæ, et ros óbvians ab ardóre hilaréscet. Cogitatióne sua placávit abýssum, et plantávit in illa ínsulas.
     Qui návigant mare, enárrant perícula eius, et audiéntes áuribus nostris admirámur. Illic præclára ópera et mirabília, vária bestiárum génera et ómnium pécorum et creatúra belluárum. Propter ipsum iter prósperat ángelus eius, et in sermóne eius compósita sunt ómnia. Multa dicémus et deficiémus verbis; consummátio autem sermónum: «Ipse est ómnia!». Glorificántes ad quid valébimus? Ipse enim Magnus super ómnia ópera sua. Terríbilis Dóminus et magnus veheménter et mirábilis poténtia ipsíus.
     Glorificántes Dóminum exaltáte, quantumcúmque potuéritis; supervalébit enim adhuc, et admirábilis magnificéntia eius. Exaltántes eum replémini virtúte; ne laborétis, non enim perveniétis usquam. Quis vidit eum et enarrábit? Et quis magnificábit eum sicut est? Multa abscóndita sunt maióra his; pauca enim vídimus óperum eius. Omnia autem Dóminus fecit et pie agéntibus dedit sapiéntiam.

RESPONSORIUM

Cf. Sir 43, 29. 30

R. Glorificántes Deum, multa dicémus et deficiémus verbis; * Consummátio autem sermónum: «Ipse est ómnia!».
V. Glorificántes ad quid valébimus? Ipse enim Magnus super ómnia ópera sua. * Consummátio autem sermónum: «Ipse est ómnia!».

LECTIO ALTERA
[*****]

De una carta del beato Francisco Fernández de Capillas, presbítero y mártir

(Desde la cárcel a su superior. Manuscrito en el archivo de la provincia del Rosario)

Para todos estoy puesto en la voluntad de nuestro Señor

     Jesús sea en vuestra compañía, hermano. Bien séque no estaréis con pena, antes con envidia santa en verme aquí; porque estaréis cierto que es Dios nuestro Señor el que aquí me ha traído, y por ser así no bastan trazas humanas para sacarme de aquí hasta que se llegue la hora en que tiene determinado nuestro Señor Jesucristo sacarme.
     Mandó el mandarín que me metiesen en el calabozo con los pies en el cepo de donde al presente escribo ésta en este pedazo de papel que he hallado, acaso por ser este lugar a donde todo falta. Sólo hay lloros continuos de los pobres encarcelados, que están muriéndose de hambre y frío, sin que haya nadie que haga caso de ellos. Cuando mucho, les dan el caldo en el que se cuece el arroz y yo reparto con ellos de lo que me dan y les sirvo en lo que me mandan, y me tengo por muy dichoso en eso.
     Ya saben en la villa lo que es nuestra santa ley. Hartas veces se ha predicado en público y en secreto. El otro día se manifestó bastantemente la verdad de nuestra santa ley viéndome todos padecer con igualdad de ánimo por ella, respondiendo yo con un intérprete a todo lo que nos imponen; y los bien intencionados quedaron bien satisfechos de que no tiene tales maldades nuestra santa ley, ya que para los malintencionados no bastan razones, ni autoridad de letrados.
     Haced que rueguen por mí todos para que me dé Dios nuestro Señor valor, si acaso se ofrece el volver a padecer por él mayores tormentos de los padecidos y al fin glorificarlo por la muerte, que para todo estoy puesto en la voluntad de nuestro Señor. Ya sélo que es padecer y experimenté el otro día que son verdaderas las palabras de Cristo Señor (Mt 10, 28) que me vi en los tormentos con otro valor diferente del natural y ya no hacía caso del cuerpo y lo miraba como si no fuera proprio, y así no se me daba nada que lo atormentasen de la manera que el tirano quisiera hasta quitarle la vida.
     Bien echaron de ver todos que no estimaba la vida y para probarme el mandarín me dijo que me quería matar. Yo respondí que hiciese lo que quisiese, que lo mismo me era morir entonces que en otro tiempo.
     Cuidado con esos hermanos no os engañen en sacar dinero para dar a este mandarín en mi rescate. No nos ha enviado el Señor el dinero para darlo a un tirano, ni yo he leído que en tiempos pasados, cuando había persecuciones, libraran a los ministros de la muerte con dinero, antes ellos de antemano, daban lo que tenían a los pobres para que el tirano no diese con ello. Lo que solían hacer los ministros era acudir a su Dios que los librase, y el Señor, cuando era necesario, los libraba como libró a Pedro y a otros. Yo he echado de ver claramente que el Señor me ha metido aquí, y así él me sacará, si soy digno de algún provecho para los cristianos y, si no, me llevaráconsigo y se acabarán mis revelaciones (cf. 2 Cor 12, 1. 7).

RESPONSORIUM

Cf. Mt 10, 18-20; Rom 8, 38-39

R. El Espíritu Santo puso en su boca palabras de sabiduría para defender la fe ante los jueces. * Mereció la corona del triunfo.
V. Ni la cárcel, ni los tormentos, ni la misma muerte pudieron apartarlo del amor de Dios. * Mereció la corona del triunfo.

Vel alia:

De Brevi apostólico « Totum Mundum » Leónis XIII papæ

(ASS 26, 1893, pp. 79-85)

Fidem confessi sunt verbis et operibus

     Románi Pontífices gloriósas mártyrum memórias religiósa iúgiter sollemnitáte recólere consuevérunt, et vel a primis Ecclésiæ sǽculis públicum martýribus cultum cælitúmque honóres decrevére.
     Præclaríssimos hos inter præliatóres et adsertóres nóminis Christi, quos, ut sanctus Cypriánus scripsit, ipse Iesus Dóminus “in ácie confirmávit, eréxit qui pugnávit et vicit in servis suis”, iure adnumerándi sunt invícti fídei púgiles Petrus martyr Sans epíscopus Mauricastrénsis et Vicárius Apostólicus Provínciæ Fokiénsis in regno Sinárum, Francísco Serráno epíscopus eléctus Tipasitánus et Apostólicus eiúsdem Provínciæ Vicárius, Ioachímus Royo, Ioánnes Alcober et Francíscus Díaz, sacerdótes missionárii ex Órdine Prædicatórum, qui superióri sǽculo ab idolólatris Sinénsibus in ódium Christiánæ religiónis interfécti, exércitam apostólicis labóribus vitam strénue pro fide certántes nulláque vi aut cruciátu devícti luculentíssimum sánguine suo divíni nóminis glóriæ testimónium præbuérunt.
     Hi quinque fortíssimi Iesu Christi athlétæ Cathólici Hispaniárum Regni cives, atque illústris Gusmánæ famíliæ fílii fuérunt. Religiónis ígitur ac veræ fídei provehéndæ zelo simúlque gloriósæ pro Christo mortis desidério addúcti, ut ad prædicándum infidélibus Evangélium mitteréntur súpplici prece Órdinis sui prǽsules adíre non dubitárunt. Nobilíssimi voti cómpotes effécti, divérsis licet annis, in Sinas se contulérunt: in iis regiónibus contra cathólicos bellum, certíssimum subeúndum vitæ discrímen, et quæ sibi bárbari tortóres parárent, sciébant. Nihilóminus nullis curis nullísque parcéntes labóribus, alacritáte summa, apostolátus sui pártibus fungebántur, ante omnes venerábilis Dei fámulus Petrus martyr Sanz, qui missiónis totíus régimen et administratiónem sollícito stúdio et egrégiæ prudéntiæ consiliíque laude moderabátur.
     Diríssima per id témporis persecútio, quæ anno 1729 in christifidéles sævíerat, quodam modo sedáta Fo-kiénsi in Província videbátur, sed omníno extíncta nondum erat. Nihilóminus complúres hómines veræ doctrínæ aures præbéntes piaculáribus aquis abluúntur, magna fit morum convérsio, et univérsæ fere urbis Fo-gan cives Christo auctorántur.
     Sed strénuos fídei púgiles ad potióra vocábat Dóminus. Anno enim 1746, auctóre viro infidéli, qui a consíliis erat militáris Præfécti, ácrior ac dírior advérsus christiános persecutiónis tempéstas obóritur. In satéllitum manus primus íncidit venerábilis Dei fámulus Ioánnes Alcober, postrémus venerábilis Ioachímus Royo. Plúries ad tribúnal addúcti, plúries a iudícibus diris cruciátibus in quæstiónem vocáti, confessiónem fídei intérrito invictóque ánimo íterant.
     Sic a strenuíssimis fídei assertóribus prétio sánguinis empta immortálitas. Sic primi ad Sinas ex ínclyto Prædicatórum Órdine missi Evangélii præcónes gloriósam martýrii palmam adépti sunt; idémque Órdini iam tot tantísque in rem cathólicam méritis conspícuo, decus novum atque ornaméntum addidérunt.

RESPONSORIUM

Rom 8, 36-37.18

R. Propter te mortificámur tota die, æstimáti sumus ut oves occisiónis, * sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos.
V. Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam quæ revelánda est in nobis. * Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos.

Vel alia:

De la Relación del martirio de los venerables Padres Francisco Serrano, Juan Alcober, Joaquín Royo y Francisco Díaz

(Conforme a las noticias que en varias cartas han dado los dichos cuatro venerables mártires y otros misioneros de aquel imperio, Manila 1749)

Mucho nos alegramos con morir

     En el año pasado de 1748 volvióse a examinar la causa, y se dio por última resolución que dentro de aquel año se diese cumplimiento a la sentencia de degüello. Pero determinando el emperador se dejase para el año siguiente, pareció ello demasiada delación al virrey de Fo-Kien llamado Coc. Luego que llegó a noticia de éste la dicha determinación del emperador, convocó a su palacio a varios mandarines, al juez del crimen, al corregidor y a otros de las villas de Heu-Kuon y Ming Hiem. Propúsoles que intentaba ahogar ocultamente en las cárceles a los cuatro europeos, y quemar después sus cadáveres, dando al emperador aviso que por enfermedad habían muerto. Convinieron luego los mandarines con el virrey sin dificultad alguna, y diose orden con mucho secreto a las seis de la tarde del día 28 de octubre de dicho año, preparasen los verdugos cordeles, ataúdes y bastante leña.
     A las ocho de la noche entraron los ministros en la cárcel del corregidor y sacando de su prisión al ilustrísimo y reverendísimo Señor Don fray Francisco Serrano, lo pusieron en un aposento vacío. Conoció luego el fin de su mudanza y venida de satélites, y alegrándose en el Señor, quiso acabar su vida ejercitando el apostólico ministerio de la divina Palabra.
     Persuadió a todos los concurrentes que abrazasen la ley evangélica, sin que interrumpiese su predicación por haberlo tendido los ministros en el suelo para atarle pies y manos. Hecha esta aseguración, echáronle un lazo al cuello dos verdugos, y tirando cada uno por su lado, lo dejaron ahogado cruelmente.
     A las nueve de la misma noche, con pretexto de visitar la cárcel, fueron ministros a la del juez del crimen, donde estaba el padre vicario provincial fray Juan Alcober y su compañero, padre fray Francisco Díaz. En la misma furia con que los verdugos echaron mano de ellos, conocieron que iban a matarlos, pero los detuvieron diciéndoles: “Mucho nos alegramos con morir, pero permitidnos antes dar gracias a Dios y adorarlo, y después podréis hacer de nosotros lo que quisiereis”. Condescendieron los ministros a petición tan cristiana, y después de un breve espacio de tiempo, tendiendo en el suelo al venerable padre fray Juan Alcober, y atándolo de pies y manos, le dieron la muerte con un lazo, del mismo modo que al venerable e ilustrísimo Señor Serrano.
     Lo mismo ejecutaron después con el venerable padre fray Francisco Díaz, cuyos labios, como también los del padre Alcober, no cesaron de exhortar a cuantos presentes, mientras los tendían y maniataban, a que se alistasen a la religion cristiana, después de una hora de su martirio comparecieron sus rostros hermoseados y sus semblantes alegres y risueños, de tal modo que, a todos cuantos vieron sus cadáveres, era su hermosura causa de admiración pues parecían estar vivos.
     A la misma hora se llenóde satélites la cárcel de Ming Hiem, en que estaba el venerable padre fray Joaquín Royo, quien a imitación de sus compañeros, luego que advirtió el intento de los ministros, empezó a exhortarlos al seguimiento de la verdadera ley. No siguió aquí la crueldad el método que practicó con los antecedentes. Tendieron al venerable padre en el suelo y después de atarle sus pies y manos, con un papel de estraza bien empapado en aguardiente, le cubrieron los ojos, boca, narices y oídos y, echándole sobre ellos un saco con unas catorce libras de cal, lo ahogaron, para que – como piadosamente se cree – empezase al eterno desahogo de la Patria.

RESPONSORIUM

Eph 6, 12.14.13

R. Nuestra lucha no es contra hombres de carne y hueso, sino contra los principados y poderes, contra las fuerzas sobrehumanas de mal; * estad firmes; abrochaos el cinturón de la verdad.
V. Tomad las armas de Dios para poder resistir el día fatal y mantener las posiciones. * Estad firmes; abrochaos el cinturón de la verdad.

Vel alia:

E Líttera encýclica toti Ordini Prædicatórum Magístri Antoníni Brémond, in morte Bb. Petri Sanz et sociorum

(Die 20 septembris 1748: MOPH 14, Romæ 1904, pp. 213-214)

Sectatores simus eorum

     Intellígitis, fratres, quas divínæ erga nos largitáti grátias debeámus, quod ex Dominicánis alúmnis hac étiam ætáte suscitáverit atque elégerit sibi hómines dívites in virtúte, dominántes in potestátibus, nuntiántes in prophétis, fortes in bello, contemptóres vitæ, mortis triumphatóres, quos ludíbria et vérbera expértos, ínsuper et víncula et cárceres, nec tribulátio et angústia, nec fames ac núditas, nec persecútio, nec gládius separáre potuérunt a caritáte Dei, sed in ómnibus superavérunt propter eum, qui diléxit nos.
     Est profécto cur iis, cur nobis ipsis gratulémur, quod illórum nómina iam in cælis descrípta novum æternúmque decus fastis nostris attúlerint ac nova adiécerint nobis incitaménta virtútis. Quis enim præcláris ádeo non excitétur triúmphis, et quasi admótis stímulis sese impélli non séntiat ad eam ineúndam apostólicam viam, quam suo sánguine impréssam gloriosíssimi fratres signarunt? Nonne cor nostrum, dum hæc audímus, ardet in nobis, ut fídei zelo succénsi eámus et nos et moriámur cum illis?
     Hæc sunt, dilectíssimi, apostolicórum hóminum vota, hæc eórum merces magna nimis, hæc institúti, quod profitémur, glória, a maióribus nostris parta, ab æquálibus aucta ac novíssime ad æmulándum nobis propósita.
     Ergo non efficiámur segnes, sed imitatóres eórum, qui fide et patiéntia hereditavérunt promissiónes. Ad propósitum nobis certámen currámus, assuméntes gáleam salútis et gládium spíritus, succíncti lumbos in veritáte, indúti lorícam iustítiæ et calceáti pedes in præparatiónem Evangélii pacis.
     Quod si fortíssimos Christi athlétas per víncula et mortem sequi non póssumus, eórum saltem sectatóres simus in fide et caritáte, in sciéntia et longanimitáte, «servántes in simplicitáte innocéntiam, in caritáte concórdiam, modéstiam in humilitáte, in defendénda veritáte constántiam, in disciplína severitátem, ne áliquid ad recte factórum exémplum desit in nobis, sed lucéat lux nostra coram homínibus et gloríficent patrem nostrum, qui in cælis est».
     Hæc sunt enim vestígia, quæ illi reverténtes in pátriam nobis reliquérunt, ut illórum sémitis inhæréntes sequerémur et in gáudia. Ad ea nos amantíssime invítant, ibi nos cupidíssime exspéctant, «iam de sua immortalitáte secúri et adhuc de nostra incolumitáte sollíciti». Ad eórum conspéctum et compléxum veníre, quanta et illis et nobis in commúne erit lætítia! Remíssas itaque manus et solúta genua erigámus, tantǽque exspectatióne mercédis forti ánimo simus, alácriter subeúntes momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, quæ ætérnum glóriæ pondus operábitur in nobis. «Si compátimur et conregnábimus, quod prǽmium non iis tantum parátum est, qui pro nómine Dómini impiórum sævítia sunt perémpti, quóniam univérsitas Deo serviéntium, sicut in Christo est crucifíxa, ita in Christo est coronánda». Valéte, nostri sociorúmque mémores, in sacrifíciis et precatiónibus vestris.

RESPONSORIUM

Cf. Sap 10, 17; Mt 25, 34

R. Sancti mei, qui in isto sǽculo certámen habuístis, * mercédem labórum ego reddam vobis.
V. Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum. * Mercédem labórum ego reddam vobis.

Vel alia:

Dalla Omelia tenuta da papa Giovanni Paolo II per la canonizzazione dei martiri della Cina

(“Oss. Rom.”, 2-3 ottobre 2000)

Annunciarono col dono della vita la parola che salva

     La tua parola è verità : consacraci nel tuo amore (canto al Vangelo, cf. Io 17, 17). Questa invocazione, eco della preghiera che Cristo rivolse al Padre dopo l’Ultima Cena, sembra salire dalla schiera dei santi e beati, che lo Spirito di Dio, di generazione in generazione, va suscitando nella sua Chiesa.
     A duemila anni dall’inizio della Redenzione, oggi facciamo nostre quelle parole, mentre abbiamo dinanzi, quali modelli di santità, Agostino Zhao Rong e i 119 compagni, martiri in Cina. Dio Padre li ha “consacrati nel suo amore”, esaudendo la domanda del Figlio, che per acquistargli un popolo santo stese le braccia sulla croce e morendo ha distrutto la morte e proclamato la risurrezione (cf. Pregh. Eucar. II, Prefazio).
     I precetti del Signore danno gioia. Queste parole del Salmo responsoriale ben rispecchiano l’esperienza di Agostino Zhao Rong e dei 119 compagni martiri. Le testimonianze che ci sono giunte lasciano intravedere in loro uno stato d’animo improntato a profonda serenità e gioia.
     La Chiesa è grata al suo Signore, che la benedice e la inonda di luce con il fulgore della santità di questi figli e figlie della Cina. La Provvidenza ci concede di prolungare il rendimento di grazie a Dio, che dona alla Chiesa sempre nuovi modelli di vita evangelica e di eroica testimonianza. La giovinetta Anna Wang, quattordicenne, resiste alle minacce del carnefice che la invita ad apostatare, e disponendosi alla decapitazione, con il viso raggiante dichiara: “La porta del Cielo è aperta a tutti” e mormora per tre volte “Gesù ”. E il diciottenne Chi Zhuzi, a coloro che gli hanno appena tagliato il braccio destro e si preparano a scorticarlo vivo, grida impavido: “Ogni pezzo della mia carne, ogni goccia del mio sangue vi ripeteranno che io sono cristiano”.
     Uguale convinzione e gioia hanno testimoniato gli altri 85 cinesi, uomini e donne di ogni età e condizione, sacerdoti, religiose e laici, che hanno suggellato la propria indefettibile fedeltà a Cristo e alla Chiesa con il dono della vita. Ciò è avvenuto nell’arco di vari secoli e complesse e difficili epoche della storia della Cina. La Chiesa con la presente canonizzazione vuole mettere in luce l’eroica fedeltà di questi figli della Cina, che non si lasciarono intimorire dalle minacce di una feroce persecuzione.
     La Chiesa intende riconoscere che quei martiri sono un esempio di coraggio e di coerenza per tutti noi e fanno onore al nobile popolo cinese, consapevole di avere nei Martiri non soltanto un esempio da seguire, ma anche degli intercessori presso il Padre. Abbiamo infatti bisogno del loro aiuto, perché siamo chiamati ad affrontare la vita quotidiana con la stessa dedizione e la stessa fedeltà che i martiri dimostrarono nel loro tempo.
     In questa schiera di Martiri risplendono anche 33 missionari e missionarie, che lasciarono la loro terre e cercarono di introdursi nella realtà cinese, assumendone con amore le caratteristiche, nel desiderio di annunciare Cristo e di servire quel popolo. Le loro tombe sono là, quasi a significare la loro definitiva appartenenza alla Cina, che essi, pur con i loro limiti umani, hanno sinceramente amato, spendendo per essa le loro energie. “Noi non abbiamo mai fatto male a nessuno – risponde il vescovo Francesco Fogolla al Governatore che si appresta a colpirlo con la propria spada –. Al contrario abbiamo fatto del bene a molti”.
     Oggi li contempliamo nella gloria e rendiamo grazie a Dio, che si serve di strumenti poveri per le sue grandiose opere di salvezza. Essi annunciarono, anche con il dono della vita, la Parola che salva e intrapresero importanti iniziative di promozione umana.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 11.17; Rom 8, 18

R. In mortem trádimur propter Iesum, sed non angustiámur: id enim, quod in præsénti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte * ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis.
V. Non enim sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. * Ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis.

ORATIO

Orémus:
Oh Dios, que has dado a los bienaventurados mártires Francisco y compañeros una vida llena de amor a tu nombre y gran fortaleza en la predicación de la fe; haz que, por su intercesión, tu nombre se extienda en las tierras que evangelizaron, y concédenos vivir constantes en la fe, que sellaron con su sangre. Por nuestro Señor Iesucristo, tu Hijo, que vive e reina contigo en la unidad del Espíritu Santo, y es Dios por los siglos de los siglos.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)