[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


25. ianuarius 2021, Feria II.
hebd. III

In conversione S. Pauli, apostoli, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

25 ianuarius 2021
In conversione S. Pauli, apostoli, festum




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Pressi malórum póndere
te, Paule, adímus súpplices,
qui certa largus désuper
dabis salútis pígnora.

Nam tu beáto cóncitus
divíni amóris ímpetu,
quos insecútor óderas,
defénsor inde amplécteris.

Amóris, eia, prístini
ne sis, precámur, ímmemor,
et nos supérnæ lánguidos
in spem redúcas grátiæ.

Te deprecánte flóreat
ignára damni cáritas,
quam nulla turbent iúrgia
nec ullus error sáuciet.

O grata cælo víctima,
te, lux amórque Géntium,
o Paule, clarum víndicem,
nos te patrónum póscimus.

Laus Trinitáti, cántica
sint sempitérnæ glóriæ,
quæ nos boni certáminis
tecum corónet prǽmiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quis es, Dómine? Ego sum Iesus, quem tu perséqueris; durum est tibi contra stímulum calcitráre.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quis es, Dómine? Ego sum Iesus, quem tu perséqueris; durum est tibi contra stímulum calcitráre.

Ant. 2 Vade, Ananía, et quære Saulum, ecce enim orat; quia vas electiónis est mihi, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israel.

Psalmus 63 (64)
Contra hostes oratio

Maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo. (S. Augustinus)

2 Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
      a timóre inimíci custódi ánimam meam.
3 Prótege me a convéntu malignántium, *
      a multitúdine operántium iniquitátem. –

4 Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
      intendérunt sagíttas suas, venéfica verba *
5     ut sagíttent in occúltis immaculátum.
   Súbito sagittábunt eum et non timébunt, *
6     firmavérunt sibi consílium nequam.
   Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
      dixérunt: "Quis vidébit eos?"
7 Excogitavérunt iníqua, †
      perfecérunt excogitáta consília. *
      Interióra hóminis et cor eius abýssus. –

8 Et sagittávit illos Deus; †
      súbito factæ sunt plagæ eórum, *
9     et infirmávit eos lingua eórum.
   Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, *
10    et timébit omnis homo;
    et annuntiábunt ópera Dei *
       et facta eius intéllegent. –

11 Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
       et gloriabúntur omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vade, Ananía, et quære Saulum, ecce enim orat; quia vas electiónis est mihi, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israel.

Ant. 3 Ingréssus Paulus in synagógas prædicábat Iudǽis Iesum, affírmans quia hic est Christus.

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
      læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
      iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
      et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
      vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
      a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
      et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –

7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
      et qui gloriántur in simulácris suis. *
      Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
      et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
      propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
       nimis exaltátus es super omnes deos. –

10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
       custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
       de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
       et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
       et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ingréssus Paulus in synagógas prædicábat Iudǽis Iesum, affírmans quia hic est Christus.


V. Miserátor et miséricors Dóminus.
R. Longánimis et multum miséricors.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

1, 11-24

Revelavit Filium suum in me ut evangelizarem

     Notum enim vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem; neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Iesu Christi. Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Iudaísmo quóniam supra modum persequébar ecclésiam Dei et expugnábam illam et proficiébam in Iudaísmo supra multos coætáneos in génere meo, abundántius æmulátor exsístens paternárum meárum traditiónum. Cum autem plácuit Deo, qui me segregávit de útero matris meæ et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus, contínuo non cóntuli cum carne et sánguine, neque ascéndi Hierosólymam ad antecessóres meos apóstolos, sed ábii in Arábiam et íterum revérsus sum Damáscum.
     Deínde post annos tres ascéndi Hierosólymam vidére Cepham et mansi apud eum diébus quíndecim; álium autem apostolórum non vidi nisi Iacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non méntior. Deínde veni in partes Sýriæ et Cilíciæ. Eram autem ignótus fácie ecclésiis Iudǽæ, quæ sunt in Christo, tantum autem audítum habébant: «Qui persequebátur nos aliquándo, nunc evangelízat fidem, quam aliquándo expugnábat», et in me glorificábant Deum.

RESPONSORIUM

Gal 1, 11b. 12; 2 Cor 11, 10a. 17b

R. Evangélium quod evangelizátum est a me, non est secúndum hóminem; * Neque enim ego ab hómine accépi illud, sed per revelatiónem Iesu Christi.
V. Est véritas Christi in me, quóniam gratis evangélium Dei evangelizávi vobis. * Neque enim ego ab hómine accépi illud, sed per revelatiónem Iesu Christi.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Hom. 2 de laudibus sancti Pauli: PG 50, 477-480)

Pro Christi amore Paulus omnia sustinuit

     Quid sit homo, et quanta natúræ nostræ nobílitas, quantǽque capax virtútis hoc sit ánimal, vel præcípue ex ómnibus Paulus osténdit. Cotídie célsior, cotídie assurgébat ardéntior, et inténtis sibi perículis nova semper alacritáte pugnábat, idque signíficans dicébat: Eórum quæ retro oblivíscens, in ea vero quæ prióra sunt exténdens me, qui cum sibi iam mortem imminéntem vidéret, ad communiónem delectationémque gáudii álios provocábat, dicens: Gaudéte, et congratulámini mihi; ac perículis, iniúriis opprobriísque propósitis, rursus exsúltat, et Corínthiis scribens, ait: Pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in persecutiónibus; cum útique hæc ipsa esse díceret arma iustítiæ, osténdens hinc sibi fructum máximum proveníre.
     Itaque cum inter médias inimicórum versarétur insídias, ovans tamen de omni eórum referébat impugnatióne victórias, et ubíque cæsus verbéribus, afféctus iniúriis atque maledíctis, quasi triumpháles pompas ágeret, crebra tropǽa strúeret, gloriabátur, gratiásque referébat Deo, dicens: Deo autem grátias, qui semper triúmphat in nos. Itaque ad confusiónem et iniúrias, quas ob prædicándi stúdium sustinébat, magis quam nos ad honórum oblectaménta properábat, mortem pótius quam nos vitam áppetens; paupertátem quam opuléntiam; et multo ámplius labórem desíderans, quam álii réquiem post labórem. Unum enim illi formidándum erat atque metuéndum, offénsa nimírum Dei, nec quidquam áliud omníno. Ergo nec desiderábile illi áliud erat, nisi placére semper Deo.
     Quod autem erat maius ómnibus, Christi amóre fruebátur; cum hoc beatiórem se cunctis putábat; sine hoc autem neque dominátuum, neque principátuum sócius esse cupiébat, sed cum hac dilectióne magis esse extrémus optábat, immo étiam ex número punitórum, quam sine hac inter summos et honóre sublímes.
     Hoc enim erat illi máximum et singuláre torméntum, ab hac caritáte discédere: hæc illi erat gehénna, hæc sola pœna, hæc infiníta et intoleránda supplícia.
     Sicut étiam pérfrui caritáte Christi, hoc illi vita, hoc mundus, hoc ángelus, hoc præséntia, hoc futúra, hoc regnum, hoc promíssio, hoc bona videbátur innúmera; præter hoc vero nihil in trístium vel iucundórum parte ponébat. Horum enim quæ hic habéntur, nihil ásperum, nihil étiam suáve reputábat.
     Sic despiciébat univérsa quæ cérnimus, ut solet herba iam putrefácta contémni. Tyránnos vero ipsos, ac pópulos spirántes furórem, velut quosdam esse cúlices existimábat.
     Mortem vero et cruciátus et mille supplícia, quasi ludum putábat esse puerórum, dúmmodo propter Christum áliquid sustinéret.

RESPONSORIUM

1 Tim 1, 13b-14; 1 Cor 15, 9b

R. Misericórdiam Dei consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte, * Superabundávit autem grátia Dómini nostri, cum fide et dilectióne quæ sunt in Christo Iesu.
V. Non sum dignus vocári apóstolus, quóniam persecútus sum ecclésiam Dei. * Superabundávit autem grátia Dómini nostri, cum fide et dilectióne quæ sunt in Christo Iesu.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli apóstoli prædicatióne docuísti, da nobis, quǽsumus, ut, cuius conversiónem hódie celebrámus, per eius ad te exémpla gradiéntes, tuæ simus mundo testes veritátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)