lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 februarius 2021
Pro O.P.: B. Reginaldi de Orléans, presbyteri, memoria ad libitum


Anno circiter 1180 in dioecesi Aurelianensi [Orléans] in Gallia natus, iuris doctor declaratus, in Parisiorum Academia canones interpretatus est. Romam transiens, loca sancta invisurus, verbis S. P. Dominici captus animo, evangelicam Ordinis paupertatem eiusdemque nisum apostolicum magni faciens, sanitate mirabiliter recepta auxiliante beata Virgine Maria, habitum Ordinis, tunc ab ipsa ei ostensum, suscepit. Virtutum exemplo et ignito eloquio, Bononiæ prius dein Parisiis, plurimos iuvenes et claræ famæ viros ad Ordinem attraxit. Vitæ communitariæ sapiens exstitit ordinator fervidusque promotor, apostolico zelo pro Christi regno instaurando flagrans. Obiit Parisiis anno 1220 et sepultus est in Ecclésia S. Mariæ de Campis [N.-D. des Champs]. Cultus ab immemorabili præstitus a Pio IX die 8 iulii 1875 confirmatus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Gálatas

5, 1-25
Libertas in vita fidelium

     Fratres: Hac libertáte nos Christus liberávit; state ígitur et nolíte íterum iugo servitútis detinéri. Ecce ego Paulus dico vobis quóniam, si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit. Testíficor autem rursum omni hómini circumcidénti se quóniam débitor est univérsæ legis faciéndæ. Evacuáti estis a Christo, qui in lege iustificámini, a grátia excidístis. Nos enim spíritu ex fide spem iustítiæ exspectámus. Nam in Christo Iesu neque circumcísio áliquid valet neque præpútium, sed fides, quæ per caritátem operátur.
     Currebátis bene; quis vos impedívit veritáti non obœdíre? Hæc persuásio non est ex eo, qui vocat vos. Módicum ferméntum totam massam corrúmpit. Ego confído in vobis in Dómino quod nihil áliud sapiétis; qui autem contúrbat vos, portábit iudícium, quicúmque est ille. Ego autem, fratres, si circumcisiónem adhuc prǽdico, quid adhuc persecutiónem pátior? Ergo evacuátum est scándalum crucis. Utinam et abscidántur, qui vos contúrbant!
     Vos enim in libertátem vocáti estis, fratres; tantum ne libertátem in occasiónem detis carni, sed per caritátem servíte ínvicem.
     Omnis enim lex in uno sermóne implétur, in hoc: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Quod si ínvicem mordétis et devorátis, vidéte, ne ab ínvicem consumámini!
     Dico autem: Spíritu ambuláte et concupiscéntiam carnis ne perfecéritis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem; hæc enim ínvicem adversántur, ut non, quæcúmque vultis, illa faciátis.
     Quod si Spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta autem sunt ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, ebrietátes, comissatiónes et his simília, quæ prǽdico vobis, sicut prædíxi, quóniam, qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur. Fructus autem Spíritus est cáritas, gáudium, pax, longanímitas, benígnitas, bónitas, fides, mansuetúdo, continéntia; advérsus huiúsmodi non est lex.
     Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus.

RESPONSORIUM

Gal 5, 18. 22. 25

R. Si Spíritu ducímini, non estis sub lege. * Fructus Spíritus est cáritas, gáudium, pax.
V. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus. * Fructus Spíritus est cáritas, gáudium, pax.

LECTIO ALTERA

E Libéllo de princípiis Ordinis Prædicatórum beáti Iordáni de Saxónia presbýteri

(Monumenta R. P. Hist., XVI, Libellus de Principis, pp. 56-58, 63-64)

Novus insurrexisse videbatur Elias

     Anno Dómini millésimo ducentésimo duodevicésimo cum Magíster Domínicus esset Romæ, magíster Regináldus, decánus sancti Aniáni Aurelianénsis, mare transitúrus illuc usque pervénit. Erat autem vir opinióne magnus, doctus sciéntia, célebris dignitáte, qui de iure canónico réxerat Parísiis annis quinque. Hic ígitur cum venísset Romam gravi infirmitáte corrípitur; ad quem Magíster Domínicus aliquótiens, ut eum visitáret advénit et exhórtans eum ad paupertátem Christi et Ordinis sui consórtium, líberum et plenum ab eo suscipiéndæ religiónis huius consénsum elícuit ita ut se voto astríngeret.
     Relevátus est ígitur ab infirmitáte sua gravi et quasi desperáto perículo, sed non sine divíni virtúte miráculi. Nam visibíliter inter æstus fébrium suárum ad eum véniens Regína cæli, Mater Misericórdiæ, Virgo María et eius óculos, nares, aures, os, umbilícum, manus pedésque quadam salutári, quam secum detúlerat, inunctióne perúngens, huiuscémodi verba subiúnxit: «Ungo pedes tuos óleo sancto ad præparatiónem Evangélii pacis». Nihilóminus étiam ei omnem huius Ordinis hábitum demonstrávit. Conféstim ergo sanátus est et sic repénte toto córpore reparátus, ut médici, qui de eius convalescéntia quasi desperáverant, visis eius sanitátis indíciis miraréntur. Hoc insígne miráculum multis usque hódie téstibus manéntibus Magíster Domínicus póstmodum publicávit. Et cum aliquándo plúribus in collatióne recitáret Parísiis, ego ipse præsens intérfui.
     Igitur magíster Regináldus sanitáte recépta, cœpit mox prædicatióni totus insístere et ignítum erat elóquium eius veheménter. Tota tunc fervébat Bonónia quia novus insurrexísse videbátur Elías. In diébus illis multos Bononiénses recépit ad Ordinem et númerus discipulórum cœpit excréscere et plures ádditi sunt ad eos.
     Venit deínde sanctæ memóriæ frater Regináldus Parísios et indefésso mentis fervóre Christum Iesum et hunc crucifíxum verbo prædicábat et ópere. Sed cito de terra sústulit eum Deus et consummátus in brevi explévit témpora multa.
     Frater Matthǽus qui ipsum in sǽculo gloriósum delicatúmque cognóverat aliquótiens velut admírans requisívit ab eo: «Estne vobis magíster tǽdium hunc hábitum assumpsísse?». At ille vultu submísso respóndit: «Nihil in hoc Ordine meréri me réputo, quia nimis in eo mihi semper complácui».

RESPONSORIUM

Cf. Eph 4, 1. 3-4

R. Obsecro vos in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, * sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.
V. Unum corpus et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. * Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beáto Regináldo presbýtero, Matre misericórdiæ auxiliánte, in via paupertátis evangélicæ incédere et álios dedúcere tribuísti, eius intercessióne, gressus nostros dírige secúndum elóquium tuum, ut viam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)