lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 martius 2021
IV DOMINICA Quadragesimæ


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Ex more docti mýstico
servémus abstinéntiam,
deno diérum círculo
ducto quater notíssimo.

Lex et prophétæ prímitus
hanc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
rex atque factor témporum.

Utámur ergo párcius
verbis, cibis et pótibus,
somno, iocis et árctius
perstémus in custódia.

Vitémus autem péssima
quæ súbruunt mentes vagas,
nullúmque demus cállido
hosti locum tyránnidis.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis

De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)

I

1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2     psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
      glorificáte laudem eius.

3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
      Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.

4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
      psalmum dicat nómini tuo." –

5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
      terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

6 Convértit mare in áridam, †
      et in flúmine pertransíbunt pede; *
      ibi lætábimur in ipso.

7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
      óculi eius super gentes respíciunt; *
      rebélles non exalténtur in semetípsis. –

8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
      et audítam fácite vocem laudis eius;

9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
       et non dedit in commotiónem pedes nostros. –

10 Quóniam probásti nos, Deus; *
       igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

11 Induxísti nos in láqueum, *
       posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
       transívimus per ignem et aquam, *
       et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

II

13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
       reddam tibi vota mea,

14 quæ protulérunt lábia mea, *
       et locútum est os meum in tribulatióne mea.

15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
       ófferam tibi boves cum hircis. –

16 Veníte, audíte, †
       et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
       quanta fecit ánimæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamávi *
       et exaltávi in lingua mea.

18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
       non exáudiet Dóminus.

19 Proptérea exaudívit Deus, *
       atténdit voci deprecatiónis meæ. –

20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
       et misericórdiam suam a me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

V. Verba tua, Dómine, spíritus et vita sunt.
R. Tu verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro Levítici

8,1-17; 9, 22-24

Consecratio sacerdotum

     In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: «Tolle Aaron cum fíliis suis, vestes eórum et unctiónis óleum, vítulum pro peccáto, duos aríetes, canístrum cum ázymis; et congregábis omnem cœtum ad óstium tabernáculi convéntus». Fecit Móyses, ut Dóminus imperárat; congregatóque omni cœtu ante fores tabernáculi convéntus, ait: «Iste est sermo, quem iussit Dóminus fíeri».
     Statímque applicávit Aaron et fílios eius. Cumque lavísset eos aqua, vestívit pontíficem subúcula línea accíngens eum bálteo et índuens túnica hyacínthina et désuper ephod impósuit; quod astrínxit cíngulo ephod fírmiter; et impósuit ei pectorále, in quo dedit Urim et Tummim. Cídari quoque texit caput et super eam contra frontem pósuit láminam áuream, diadéma sanctum, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
     Tulit et unctiónis óleum, quo lavit habitáculum cum omni supelléctili sua et sanctificávit ea. Cumque de eo aspersísset altáre septem vícibus, unxit illud et ómnia vasa eius labrúmque cum basi sua sanctificávit óleo. Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecrávit; fílios quoque eius applicátos vestívit subúculis líneis et cinxit bálteo; imposuítque mitras, ut iússerat Dóminus Móysi.
     Addúxit et vítulum pro peccáto; cumque super caput eius posuíssent Aaron et fílii eius manus suas, immolávit eum; et háuriens Móyses sánguinem tincto dígito tétigit córnua altáris per gyrum et mundávit illud; fudítque réliquum sánguinem ad fundaménta eius et sanctificávit illud expiándo. Adipem autem, qui erat super vitália, et retículum iécoris duósque renúnculos cum arvínulis suis adolévit super altáre; vítulum cum pelle, cárnibus et fimo cremans extra castra, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
     Et élevans Aaron manus ad pópulum benedíxit eis. Sicque, complétis hóstiis pro peccáto et holocáustis et pacíficis, descéndit. Ingréssi autem Móyses et Aaron tabernáculum convéntus et deínceps egréssi benedixérunt pópulo. Apparuítque glória Dómini omni pópulo; et ecce egréssus ignis a Dómino devorávit holocáustum et ádipes, qui erant super altáre. Quod cum vidíssent turbæ, exultavérunt ruéntes in fácies suas.

RESPONSORIUM

Hebr 7, 23. 24; Sir 45, 7a. 8bc

R. Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohibebántur permanére; * Christus autem, eo quod manet in ætérnum, intransgressíbile habet sacerdótium.
V. Excélsum fecit Dóminus Aaron, et dedit illi sacerdótium gentis, et beatificávit illum in glória. * Christus autem, eo quod manet in ætérnum, intransgressíbile habet sacerdótium.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 34, 8-9: CCL 36, 315-316)

Christus via ad lucem, ad veritatem, ad vitam

     Quóniam Dóminus bréviter ait: Ego sum lux mundi; qui me séquitur, non ambulábit in ténebris, sed habébit lumen vitæ, quibus verbis áliud est quod iussit, áliud quod promísit, faciámus quod iussit, ne impudénti fronte desiderémus quod promísit; ne dicat nobis in iudício suo: Fecísti enim quod iussi, ut éxpetas quod promísi? Quid ergo iussísti, Dómine Deus noster? Dicit tibi: Ut sequeréris me. Consílium vitæ petísti. Cuius vitæ, nisi de qua dictum est: Apud te fons vitæ?
     Ergo modo faciámus, sequámur Dóminum; solvámus cómpedes quibus impedímur sequi. Et quis idóneus sólvere tales nodos, nisi ille ádiuvet cui dictum est: Dirupísti víncula mea? De quo álius psalmus dicit: Dóminus solvit compedítos, Dóminus érigit elísos.
     Et quid sequúntur solúti et erécti, nisi lumen a quo áudiunt: Ego sum lumen mundi; qui me séquitur, non ambulábit in ténebris? Quia Dóminus illúminat cæcos. Illuminámur ergo modo, fratres, habéntes collýrium fídei. Præcéssit enim eius salíva cum terra, unde inungerétur qui cæcus est natus. Et nos de Adam cæci nati sumus, et illo illuminánte opus habémus. Míscuit salívam cum terra: Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. Míscuit salívam cum terra; ídeo prædíctum est: Véritas de terra orta est; ipse autem dixit: Ego sum via, véritas et vita.
     Veritáte perfruémur, cum vidérimus fácie ad fáciem, quia et hoc promíttitur nobis. Nam quis audéret speráre quod Deus non dignátus esset vel pollicéri vel dare?
     Vidébimus fácie ad fáciem. Apóstolus dicit: Nunc scio ex parte, nunc in ænígmate per spéculum, tunc autem fácie ad fáciem. Et Ioánnes apóstolus in epístola sua: Dilectíssimi, nunc fílii Dei sumus, et nondum appáruit quid érimus; scimus quia, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. Hæc est magna promíssio.
     Si amas, séquere. Amo, inquis, sed qua sequor? Si dixísset tibi Dóminus Deus tuus: Ego sum véritas et vita, desíderans veritátem, concupíscens vitam, viam qua ad hæc perveníre posses profécto quǽreres, et díceres tibi: Magna res véritas, magna res vita, si esset quómodo illuc perveníret ánima mea!
     Quæris qua? Audi eum dicéntem primo: Ego sum via. Antequam díceret tibi quo, præmísit qua: Ego sum, inquit, via. Quo via? Et véritas et vita. Primo dixit qua vénias, póstea dixit quo vénias. Ego sum via, ego sum véritas, ego vita. Manens apud Patrem, véritas et vita; índuens se carnem, factus est via.
     Non tibi dícitur: Labóra quæréndo viam, ut pervénias ad veritátem et vitam; non hoc tibi dícitur. Piger, surge! via ipsa ad te venit, et te de somno dormiéntem excitávit, si tamen excitávit; surge, et ámbula.
     Forte conáris ambuláre, et non potes, quia dolent pedes. Unde dolent pedes? an iubénte avarítia per áspera cucurrérunt? Sed Dei Verbum sanávit et claudos. Ecce, inquis, sanos hábeo pedes, sed ipsam viam non vídeo. Illuminávit et cæcos.

RESPONSORIUM

Ps 118 (119), 104b. 105; Io 6, 68

R. Odívi omnem viam mendácii. * Lucérna pédibus meis verbum tuum et lumen sémitis meis.
V. Dómine, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes. * Lucérna pédibus meis verbum tuum et lumen sémitis meis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, præsta, quǽsumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et álacri fide ad ventúra sollémnia váleat festináre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)