[ Coniunctiones abscondere ]

« Martius 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


25. martius 2021, Feria V.
hebd. I

In Annuntiatione Domini, sollemnitas


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

25 martius 2021
In Annuntiatione Domini, sollemnitas


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iam cæca vis mortálium
vénerans inánes nǽnias,
vel æra vel saxa álgida
vel ligna credébat Deum.

Hæc dum sequúntur pérfidi,
prædónis in ius vénerant
et mancipátam fúmido
vitam baráthro immérserant.

Stragem sed istam non tulit
Christus cadéntum géntium;
impúne ne forsan sui
Patris períret fábrica,

Mortále corpus índuit
ut, excitáto córpore,
mortis caténam frángeret
hominémque portáret Patri.

Hic ille natális dies,
quo te Creátor árduus
spirávit et limo índidit,
Sermóne carnem glútinans.

O quanta rerum gáudia
alvus pudíca cóntinet,
ex qua novéllum sǽculum
procédit et lux áurea!

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quando advénit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quando advénit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

Ant. 2 Ingrédiens mundum, dicit: Corpus aptásti mihi; ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ingrédiens mundum, dicit: Corpus aptásti mihi; ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.

Ant. 3 In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit in mundum, ut vivámus per eum.

Psalmus 44 (45)
Regis nuptiæ

Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)

2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
      dico ego ópera mea regi. *
      Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –

3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
      diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
      proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
      magnificéntia tua et ornátu tuo.

5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
      propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.

6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
      sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
      in corda inimicórum regis. –

7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
      sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.

8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
      proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
      óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –

9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
      e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.

10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
       ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

11 Audi, fília, et vide, †
       et inclína aurem tuam *
       et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;

12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
       Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

13 Fília Tyri cum munéribus; *
       vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –

14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
       textúris áureis circumamícta.

15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
       vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.

16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
       adducúntur in domum regis. –

17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
       constítues eos príncipes super omnem terram.

18 Memor ero nóminis tui *
       in omni generatióne et generatióne;
    proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
       et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit in mundum, ut vivámus per eum.

V. Verbum caro factum est.
R. Et habitávit in nobis.

LECTIO PRIOR

De libro primo Chronicórum

17, 1-15

Vaticinium de filio David

     Cum habitáret David in domo sua, dixit ad Nathan prophétam: «Ecce ego hábito in domo cédrina, arca autem fœderis Dómini sub péllibus est». Et ait Nathan ad David: «Omnia, quæ in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est».
     Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens: «Vade et lóquere David servo meo: Hæc dicit Dóminus: Non ædificábis tu mihi domum ad habitándum; neque enim mansi in domo ex eo témpore, quo edúxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernáculo in tabernáculum et de habitatióne in habitatiónem. Ubicúmque ambulábam in omni Israel, numquid locútus sum uni iúdicum Israel, quibus præcéperam, ut páscerent pópulum meum, et dixi: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam? Nunc ítaque, sic loquéris ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te, cum in páscuis sequeréris gregem, ut esses dux pópuli mei Israel; et fui tecum, quocúmque perrexísti, et interféci omnes inimícos tuos coram te fecíque tibi nomen quasi uníus magnórum, qui celebrántur in terra. Et dedi locum pópulo meo Israel et plantávi eum, ut habitáret in eo, et ultra non commovébitur, nec fílii iniquitátis átterent eos sicut in princípio et ex diébus, quibus dedi iúdices pópulo meo Israel et humiliávi univérsos inimícos tuos. Annúntio ergo tibi quod ædificatúrus sit domum tibi Dóminus. Cumque impléveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitábo semen tuum post te, quod erit de fíliis tuis, et stabíliam regnum eius. Ipse ædificábit mihi domum, et firmábo sólium eius usque in ætérnum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium; et misericórdiam meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli ab eo, qui ante te fuit. Et státuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempitérnum, et thronus eius erit firmíssimus in perpétuum».
     Iuxta ómnia verba hæc et iuxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 26-32

R. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph, núntians ei verbum; expavéscit Virgo de lúmine. Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum; * Ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius.
V. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum. * Ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Leónis Magni papæ

(Epist. 28 ad Flavianum, 3-4: PL 54, 763-767)

Sacramentum reconciliationis nostræ

     Suscépta est a maiestáte humílitas, a virtúte infírmitas, ab æternitáte mortálitas; et ad resolvéndum condiciónis nostræ débitum, natúra inviolábilis natúræ est uníta passíbili, ut, quod nostris remédiis congruébat, unus atque idem mediátor Dei et hóminum, homo Iesus Christus, et mori posset ex uno, et mori non posset ex áltero.
     In íntegra ergo veri hóminis perfectáque natúra verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dícimus, quæ in nobis ab inítio Creátor cóndidit, et quæ reparánda suscépit.
     Nam illa quæ decéptor íntulit, et homo decéptus admísit, nullum habuérunt in Salvatóre vestígium. Nec, quia communiónem humanárum súbiit infirmitátum, ídeo nostrórum fuit párticeps delictórum.
     Assúmpsit formam servi sine sorde peccáti, humána augens, divína non mínuens: quia exinanítio illa, qua se invisíbilis visíbilem prǽbuit, et Creátor ac Dóminus ómnium rerum unus vóluit esse mortálium, inclinátio fuit miseratiónis, non deféctio potestátis. Proínde, qui manens in forma Dei fecit hóminem, idem in forma servi factus est homo.
     Ingréditur ergo hæc mundi ínfima Fílius Dei, de cælésti sede descéndens, et a patérna glória non recédens, novo órdine, nova nativitáte generátus.
     Novo órdine, quia, invisíbilis in suis, visíbilis factus est in nostris; incomprehensíbilis, vóluit comprehéndi; ante témpora manens, esse cœpit ex témpore; universitátis Dóminus servílem formam, obumbráta maiestátis suæ immensitáte, suscépit; impassíbilis Deus non dedignátus est homo esse passíbilis, et immortális mortis légibus subiacére.
     Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitáte mendácium, dum ínvicem sunt et humílitas hóminis et altitúdo Deitátis.
     Sicut enim Deus non mutátur miseratióne, ita homo non consúmitur dignitáte. Agit enim utráque forma, cum alteríus communióne, quod próprium est: Verbo scílicet operánte quod Verbi est, et carne exsequénte quod carnis est.
     Unum horum corúscat miráculis, áliud succúmbit iniúriis. Et sicut Verbum ab æqualitáte patérnæ glóriæ non recédit, ita caro natúram nostri géneris non relínquit.
     Unus enim idémque est, quod sæpe dicéndum est, vere Dei Fílius, et vere hóminis fílius. Deus per id quod in princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; homo per id quod Verbum caro factum est, et habitávit in nobis.

RESPONSORIUM


R. Súscipe verbum, Virgo María, quod tibi a Dómino per Angelum transmíssum est: concípies et páries Deum páriter et hóminem. * Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres
V. Páries quidem fílium, et virginitátis non patiéris detriméntum; efficiéris grávida, et eris mater semper intácta. * Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quǽsumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)