lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 martius 2021
Dominica In Palmis


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Pange, lingua, gloriósi
prœlium certáminis,
et super crucis tropǽo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.

Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto.

Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem

Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
    Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
  Maiestátem et decórem induísti, *

2   amíctus lúmine sicut vestiménto. –

  Exténdens cælum sicut velum, *
3   qui éxstruis in aquis cenácula tua.
  Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
    qui ámbulas super pennas ventórum.

4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
      et minístros tuos ignem uréntem. –

5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
      non inclinábitur in sǽculum sǽculi.

6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
      super montes stabant aquæ. –

7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
      a voce tonítrui tui formídant.

8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
      in locum, quem statuísti eis.

9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
      neque converténtur operíre terram. –

10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
      inter médium móntium pertransíbunt,

11 potábunt omnes béstias agri, *
      exstínguent ónagri sitim suam.

12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
      de médio ramórum dabunt voces.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra et vinum lætíficans cor hóminum.

II

13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
      de fructu óperum tuórum sátias terram.

14 Prodúcis fenum iuméntis *
      et herbam servitúti hóminum,
  edúcens panem de terra *

15   et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
  exhílarans fáciem in óleo, *
      panis autem cor hóminis confírmat. –

16 Saturabúntur ligna Dómini *
      et cedri Líbani, quas plantávit.

17 Illic pásseres nidificábunt, *
      eródii domus in vértice eárum.

18 Montes excélsi cervis, *
      petræ refúgium hyrácibus. –

19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
      sol cognóvit occásum suum.

20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
      in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,

21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
      et quǽrant a Deo escam sibi.

22 Oritur sol, et congregántur, *
      et in cubílibus suis recúmbunt.

23 Exit homo ad opus suum *
      et ad operatiónem suam usque ad vésperum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra et vinum lætíficans cor hóminum.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona.

III

24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
      Omnia in sapiéntia fecísti, *
      impléta est terra creatúra tua.

25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
      illic reptília, quorum non est númerus, *
      animália pusílla cum magnis;

26 illic naves pertransíbunt, *
      Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –

27 Omnia a te exspéctant, *
      ut des illis escam in témpore suo.

28 Dante te illis, cólligent, *
      aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
      áuferes spíritum eórum, et defícient *
      et in púlverem suum reverténtur.

30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
      et renovábis fáciem terræ. –

31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
      lætétur Dóminus in opéribus suis.

32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
      qui tangit montes, et fúmigant.

33 Cantábo Dómino in vita mea, *
      psallam Deo meo quámdiu sum.

34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
      ego vere delectábor in Dómino. –

35 Defíciant peccatóres a terra †
      et iníqui, ita ut non sint. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona.

V. Cum exaltátus fúero a terra.
R. Omnia traham ad meípsum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

10, 1-18
Sanctificatio nostra per Christi oblationem

     Fratres: Umbram habens lex bonórum futurórum, non ipsam imáginem rerum, per síngulos annos iísdem ipsis hóstiis, quas ófferunt indesinénter, numquam potest accedéntes perféctos fácere. Alióquin nonne cessássent offérri, ídeo quod nullam habérent ultra consciéntiam peccatórum cultóres semel mundáti? Sed in ipsis commemorátio peccatórum per síngulos annos fit, impossíbile enim est sánguinem taurórum et hircórum auférre peccáta. ídeo ingrédiens mundum dicit: «Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi; holocautómata et sacrifícia pro peccáto non tibi placuérunt. Tunc dixi: Ecce vénio, in capítulo libri scriptum est de me, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam».
     Supérius dicens: «Hóstias et oblatiónes et holocautómata et sacrifícia pro peccáto noluísti, nec placuérunt tibi», quæ secúndum legem offerúntur, tunc dixit: «Ecce vénio, ut fáciam voluntátem tuam». Aufert primum, ut secúndum státuat; in qua voluntáte sanctificáti sumus per oblatiónem córporis Christi Iesu in semel.
     Et omnis quidem sacérdos stat cotídie minístrans et eásdem sæpe ófferens hóstias, quæ numquam possunt auférre peccáta. Hic autem, una pro peccátis obláta hóstia, in sempitérnum consédit in déxtera Dei, de cétero exspéctans, donec ponántur inimíci eius scabéllum pedum eius; una enim oblatióne consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur. Testificátur autem nobis et Spíritus Sanctus; postquam enim dixit: «Hoc est testaméntum, quod testábor ad illos post dies illos, dicit Dóminus, dando leges meas in córdibus eórum et in mente eórum superscríbam eas; et peccatórum eórum et iniquitátum eórum iam non recordábor ámplius».
     Ubi autem horum remíssio, iam non oblátio pro peccáto.

RESPONSORIUM

Cf. Hebr 10, 5. 6. 7. 4 (Ps 40, 7-8)

R. Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi; holocautómata pro peccáto non tibi placuérunt, tunc dixi: * Ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.
V. Impossíbile est sánguinem taurórum et hircórum auférre peccáta; ídeo Christus ingrédiens mundum dicit: * Ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Andréæ Creténsis epíscopi

(Oratio 9 in ramos palmarum: PG 97, 990-994)

Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel

     Veníte, paritérque ascendéntes ad montem Olivárum, Christo hódie ex Bethánia reverténti, atque ad venerábilem illam beatámque passiónem, sua ipsi sponte, ut nostræ salútis sacraménto finem impónat, procedénti occurrámus.
     Venit ítaque iter sponte versus Ierúsalem fáciens, qui e cælis nostri causa descéndit, ut nos in ínfimis iacéntes una secum exaltáret, ut Scriptúra expónit, supra omnem principátum et potestátem et virtútem et omne nomen quod nominátur.
     Venit autem, non velut glóriam óccupans, fastúque et pompa. Non conténdet, inquit, neque clamábit, neque áliquis áudiet vocem eius; sed erit mansuétus et húmilis, vili hábitu et apparátu adornáto ingréssu.
     Age ítaque, una étiam cum festinánte ad passiónem currámus, eósque imitémur qui óbviam processérunt. Non ita ut ramos olívæ aulæáque et suppellectília, utve spátulas e palmis ei sternámus in via; sed ut nos ipsi, quantum póssumus, humiliáto ánimo, rectáque mente et propósito substernámus, ut suscipiámus Verbum illud véniens, capiatúrque nobis Deus, qui nusquam capi potest.
     Gaudet enim, quod se ita nobis exhibúerit mansuétum, qui est mansuétus, ascendítque super occásum ínfimæ nostræ vilitátis, ut veníret ac nobíscum consuetúdinem habéret, suáque ad nos cognatióne ad se ipse subvéheret et redúceret.
     Qui, licet conspersiónis nostræ primítiis ac delibatióne illa, super cælum cæli ad oriéntem ascendísse dícitur, própriæ árbitror glóriæ ac deitátis; haud tamen dimissúrus est, qua est in humánum genus propensióne, donec, humánam natúram a glória in glóriam ab ínfimis terræ élevans, una secum sublímem effécerit.
     Sic ipsi nos Christo substravérimus, non túnicas aut ramos inánimes, fruticúmque strámina, cibo virórem amitténtem matériam, et ad paucas horas óculos recreántem; verum eius grátiam, seu ipsum totum indúti: Quotquot enim in Christo baptizáti estis, Christum induístis; eius nos pédibus, tunicárum instar strati, explicémus.
     Velut autem qui prius peccáto coccínei, detergénte salutári baptísmo, póstmodum ad lanæ candórem pervenérimus, ne iam spátulas e palmis, sed victóriæ prǽmia victóri mortis offerámus.
     Dicámus et nos in dies síngulos sacram illam vocem cum púeris, quatiéntes spiritáles ánimæ ramos: Benedíctus qui venit in nómine Dómini, Rex Israel.

RESPONSORIUM

Cf. Io 12, 12. 13; Mt 21, 8. 9

R. Cum audísset pópulus, quia Iesus venit Ierosólymam, exiérunt óbviam ei. Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via; álii ramos de arbóribus sternébant, et clamábant: * Hosánna Fílio David, benedíctus qui venit in nómine Dómini.
V. Turbæ autem, quæ præcedébant, et quæ sequebántur, voce magna clamábant: * Hosánna Fílio David, benedíctus qui venit in nómine Dómini.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti, concéde propítius, ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)