[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilis 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
252627282930 


6. aprilis 2021, Feria III.
hebd. I

Feria Tertia infra Octavam Paschæ


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

6 aprilis 2021
Feria Tertia infra Octavam Paschæ


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Hic est dies verus Dei,
sancto serénus lúmine,
quo díluit sanguis sacer
probrósa mundi crímina.

Fidem refúndit pérditis
cæcósque visu illúminat;
quem non gravi solvit metu
latrónis absolútio?

Opus stupent et ángeli,
pœnam vidéntes córporis
Christóque adhæréntem reum
vitam beátam cárpere.

Mystérium mirábile,
ut ábluat mundi luem,
peccáta tollat ómnium
carnis vitia mundans caro,

Quid hoc potest sublímius,
ut culpa quærat grátiam,
metúmque solvat cáritas
reddátque mors vitam novam?

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus virtútum, ipse est Rex glóriæ, allelúia.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus virtútum, ipse est Rex glóriæ, allelúia.

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, quóniam pósuit ánimam meam ad vitam, allelúia.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis

De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)

I

1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2     psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
      glorificáte laudem eius.

3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
      Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.

4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
      psalmum dicat nómini tuo." –

5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
      terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

6 Convértit mare in áridam, †
      et in flúmine pertransíbunt pede; *
      ibi lætábimur in ipso.

7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
      óculi eius super gentes respíciunt; *
      rebélles non exalténtur in semetípsis. –

8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
      et audítam fácite vocem laudis eius;

9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
       et non dedit in commotiónem pedes nostros. –

10 Quóniam probásti nos, Deus; *
       igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

11 Induxísti nos in láqueum, *
       posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
       transívimus per ignem et aquam, *
       et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, quóniam pósuit ánimam meam ad vitam, allelúia.

Ant. 3 Veníte, et audíte quanta fecit Dóminus ánimæ meæ, allelúia.

II

13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
       reddam tibi vota mea,

14 quæ protulérunt lábia mea, *
       et locútum est os meum in tribulatióne mea.

15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
       ófferam tibi boves cum hircis. –

16 Veníte, audíte, †
       et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
       quanta fecit ánimæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamávi *
       et exaltávi in lingua mea.

18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
       non exáudiet Dóminus.

19 Proptérea exaudívit Deus, *
       atténdit voci deprecatiónis meæ. –

20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
       et misericórdiam suam a me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Veníte, et audíte quanta fecit Dóminus ánimæ meæ, allelúia.

V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
O. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Petri apóstoli

1, 22 – 2, 10
Vita filiorum Dei

     Caríssimi: Animas vestras castificántes in obœdiéntia veritátis ad fraternitátis amórem non fictum, ex corde ínvicem dilígite atténtius, renáti non ex sémine corruptíbili sed incorruptíbili per verbum Dei vivum et pérmanens; quia omnis caro ut fenum et omnis glória eius tamquam flos feni. Exáruit fenum, et flos décidit; Verbum autem Dómini manet in ætérnum.
     Hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos.
     Deponéntes ígitur omnem malítiam et omnem dolum et simulatiónes et invídias et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationále sine dolo lac concupíscite, ut in eo crescátis in salútem, si gustástis quóniam dulcis Dóminus. Ad quem accedéntes, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, coram Deo autem eléctum, pretiósum, et ipsi tamquam lápides vivi ædificámini domus spiritális in sacerdótium sanctum offérre spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra: «Ecce pono in Sion lápidem angulárem, eléctum, pretiósum; et qui credit in eo, non confundétur».
     Vobis ígitur honor credéntibus; non credéntibus autem: «Lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli» et «lapis offensiónis et petra scándali»; qui offéndunt verbo non credéntes, in quod et pósiti sunt.
     Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam nunc autem misericórdiam consecúti.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 5. 9

R. Tamquam lápides vivi ædificámini domus spiritális in sacerdótium sanctum, * offérre spiritáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum, allelúia.
V. Vos genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem. * Offérre spiritáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Anastásii Antiochéni

(Oratio 4, 1-2: PG 89, 1347-1349)

Oportebat Christum pati, et sic intrare in gloriam suam

     Cum se Christus per ea quæ dicébat et faciébat, verum Deum et Dóminum univérsi demonstrásset, dicébat discípulis suis ascensúrus Hierosólymam: Ecce ascéndimus Hierosólymam, et Fílius hóminis tradétur géntibus et pontifícibus et scribis, ad flagellándum et illudéndum et crucifigéndum. Aiébat autem hæc quæ erant consentánea prædictiónibus prophetárum, qui prædíxerant éxitum quem erat Hierosólymis factúrus. Cum ígitur divína Scriptúra a princípio prædixísset mortem Christi, et passiónes ante mortem; quæque post mortem córpori eius mórtuo accidérunt, et hunc Deum cui hæc accidérunt, impassíbilem et immortálem prædícit; áliter enim numquam Deus fúerit, nisi in veritátem incarnatiónis intuéntes, illinc causas ducámus recte et iuste utrúmque confiténdi, passiónem scílicet et impassibilitátem; ac causam quidem propter quam Verbum Dei, alióquin impassíbile, ad passiónem venit; quippe cum non posset áliter homo salvus fíeri; ipse solus novit, et quibus ipse apéruit: ómnia enim novit quæ Patris sunt, sicut Spíritus scrutátur profúnda mystéria.
     Verúmtamen oportébat pati Christum; et non póterat pénitus non fíeri pássio, sicut ipse affirmávit, cum tardos et stultos vocávit eos qui ignorábant sic oportére Christum pati, et íngredi in glóriam suam. Síquidem exívit ad salútem pópuli sui, relícta glória illa quam habébat apud Patrem ántequam mundus fíeret; salus autem consummátio erat, quæ oportébat ut per passiónem fíeret, et auctóri vitæ nostræ ascriberétur, sicut Paulus docet, cum ait: Ipsum esse auctórem vitæ per passiónes consummátum. Et vidétur quodámmodo glória Unigéniti, extra quam ad breve tempus propter nos fúerat, per crucem eídem restitúta in carne assúmpta; ait enim sanctus Ioánnes in Evangélio suo, cum expónit, quæ esset aqua illa quam dixit Salvátor fluxísse tamquam flúmina de ventre credéntis: Hoc autem dixit de Spíritu sancto, quem acceptúri erant credéntes in eum: nondum enim datus erat Spíritus, quia Iesus nondum erat glorificátus; glóriam vocat mortem in cruce. Unde Dóminus, cum preces, ántequam crucem subíret, adhibéret, Patrem precabátur, ut glorificarétur ea glória quam habébat apud eum, ántequam mundus esset.

RESPONSORIUM

Hebr 2, 10; Ap 1, 6; Lc 24, 26

R. Decébat eum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxit, auctórem salútis eórum per passiónes consummáre. * Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum, allelúia.
V. Opórtuit pati Christum, et intráre in glóriam suam. * Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum, allelúia.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui paschália nobis remédia contulísti, pópulum tuum cælésti dono proséquere, ut, perféctam libertátem assecútus, in cælis gáudeat unde nunc in terris exsúltat. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)