lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 aprilis 2021
TEMPUS PASCHALE, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Allelúia.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Allelúia.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius. Allelúia.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius. Allelúia.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini. Allelúia.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini. Allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

11, 1-19
Duo testes invicti

     Ego Ioánnes vidi, et datus est mihi cálamus símilis virgæ dicens: «Surge et metíre templum Dei et altáre et adorántes in eo. Atrium autem, quod est foris templum, éice foras et ne metiáris illud, quóniam datum est géntibus, et civitátem sanctam calcábunt ménsibus quadragínta duóbus. Et dabo duóbus téstibus meis, et prophetábunt diébus mille ducéntis sexagínta amícti saccis». Hi sunt duæ olívæ et duo candelábra in conspéctu Dómini terræ stantes. Et si quis eos vult nocére, ignis exit de ore illórum et dévorat inimícos eórum; et si quis volúerit eos lǽdere, sic opórtet eum occídi. Hi habent potestátem claudéndi cælum, ne pluat plúvia diébus prophetíæ ipsórum, et potestátem habent super aquas converténdi eas in sánguinem et percútere terram omni plaga, quotiescúmque volúerint. Et cum finíerint testimónium suum, béstia, quæ ascéndit de abýsso, fáciet advérsus illos bellum et vincet eos et occídet illos. Et corpus eórum in platéas civitátis magnæ, quæ vocátur spirituáliter Sódoma et Ægýptus, ubi et Dóminus eórum crucifíxus est; et vident de pópulis et tríbubus et linguis et géntibus corpus eórum per tres dies et dimídium, et córpora eórum non sinunt poni in monuménto. Et inhabitántes terram gaudent super illis et iucundántur et múnera mittent ínvicem, quóniam hi duo prophétæ cruciavérunt eos, qui inhábitant super terram.
     Et post dies tres et dimídium spíritus vitæ a Deo intrávit in eos, et stetérunt super pedes suos; et timor magnus cécidit super eos, qui vidébant eos. Et audiérunt vocem magnam de cælo dicéntem illis: «Ascéndite huc»; et ascendérunt in cælum in nube, et vidérunt illos inimíci eórum. Et in illa hora factus est terræmótus magnus, et décima pars civitátis cécidit, et occísi sunt in terræmótu nómina hóminum septem mília, et réliqui in timórem sunt missi et dedérunt glóriam Deo cæli.
     Væ secúndum ábiit; ecce væ tértium venit cito.
     Et séptimus ángelus tuba cécinit, et factæ sunt voces magnæ in cælo dicéntes: «Factum est regnum huius mundi Dómini nostri et Christi eius, et regnábit in sǽcula sæculórum».
     Et vigínti quáttuor senióres, qui in conspéctu Dei sedent in thronis suis, cecidérunt super fácies suas et adoravérunt Deum dicéntes: «Grátias ágimus tibi, Dómine Deus omnípotens, qui es et qui eras, quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. Et irátæ sunt gentes, et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári, et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis, et extermináre eos, qui extérminant terram».
     Et apértum est templum Dei in cælo, et visa est arca testaménti eius in templo eius; et facta sunt fúlgura et voces et terræmótus et grando magna.

RESPONSORIUM

Ap 11, 15; Dan 7, 27

R. Factum est regnum huius mundi Dómini nostri et Christi eius; * et regnábit in sǽcula sæculórum, allelúia.
V. Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. * Et regnábit in sǽcula sæculórum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Ioánnis Evangélium

(Lib. 4, 2: PG 73, 563-566)

Suum corpus dedit Christus pro vita omnium

     Mórior, inquit Dóminus, pro ómnibus, ut omnes vivíficem per meípsum, et carnem ómnium carne mea redémi. Moriétur enim mors in morte mea, et mecum simul, quæ córruit, inquit, hóminum natúra resúrget.
     Factus enim idcírco sum vobis símilis, homo nimírum ex sémine Abraham, ut per ómnia frátribus assímiler. Quod cum recte intellégeret quoque beátus ipse Paulus ait: Quia ergo púeri communicavérunt carni et sánguini, et ipse simíliter participávit eísdem, ut per mortem destrúeret eum, qui habébat mortis impérium, id est diábolum.
     Nec enim áliter umquam déstrui póterat is, qui mortis habet impérium, adeóque mors ipsa, nisi dedísset seípsum Christus pro nobis, unus redemptiónem pro ómnibus: erat enim supra omnes.
     Proindéque in psalmis ait alícubi, seípsum pro nobis quasi hóstiam immaculátam ófferens Deo ac Patri: Sacrifícium et oblatiónem noluísti, corpus autem perfecísti mihi. Holocáusta et pro peccáto non postulásti; tunc dixi: Ecce vénio.
     Crucifíxus autem est pro ómnibus et propter omnes, ut, uno pro cunctis mórtuo, omnes vivámus in ipso; nec enim fíeri póterat, ut morti obnóxia esset aut corruptióni succúmberet secúndum natúram vita. Quod autem pro mundi vita suam carnem Christus obtúlerit, ex eius porro verbis agnoscámus: Pater enim, inquit, sancte, serva eos. Et rursus: Pro eis ego sanctífico meípsum.
     Sanctífico ait, pro cónsecro et óffero quasi hóstiam immaculátam in odórem suavitátis. Sanctificabátur enim, sive sanctum iuxta legem vocabátur, id quod super altáre offerebátur. Dedit ergo suum corpus Christus pro vita ómnium, et per ipsum rursus in nobis vitam ínserit; quonam autem pacto, dicam pro víribus.
     Postquam enim vivíficum illud Dei Verbum in carne inhabitávit, in suum bonum eam, hoc est ad vitam, reformávit, et omníno ei ineffábili uniónis modo coniúnctum, vivíficam réddidit, non secus ac ipsum est secúndum natúram.
     Proínde Christi corpus vivíficat eos, qui eius sunt partícipes: expéllit enim mortem, cum fúerit in morti obnóxiis, et corruptiónem rémovet, ratiónem in seípso páriens, quæ corruptiónem perfécte déleat.

RESPONSORIUM

Io 10, 14. 15. 10

R. Ego sum pastor bonus, et cognósco oves meas, * et ánimam meam pono pro óvibus meis, allelúia.
V. Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant. * Et ánimam meam pono pro óvibus meis, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui credéntes in te fonte baptísmatis innovásti, hanc renátis in Christo concéde custódiam, ut, omni erróris incúrsu devícto, grátiam tuæ benedictiónis fidéliter servent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)