lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 september 2021
Pro O.P.: B. Gualæ de Bergamo, episcopi, pro commemoratione


Anno circiter 1180 Bergomi in Italia ortus, iam canonicus circa annum 1219 ab ipso Patriarcha Dominico in Ordinem receptus est. Responsabilitate regendi fratres donatus, fidei inquisitoris et legati pontificii muneribus inde auctus, summa prudentia et animarum zelo enituit. Cœnobium fundavit Brixiæ et Gregorius IX anno 1229 episcopum Brixiensem eum fecit.
Summus Pontifex plurima et difficillima ei commisit apud imperatorem Federicum II et ad urbes Italiæ septentrionalis inter se conciliandas. Profundam orationis vitam fervida cum apostolica actuositate coniungens, de pauperum et afflictorum sublevamine magnopere sollicitus fuit et promovendæ pacis studio ac christianorum morum renovationi summopere intendit. Obiit die 3 septembris anno 1244 eiusque cultum Pius IX die 1 octobris 1868 confirmavit.


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

29, 1-14
Epistula Ieremiæ ad exsules Israel

     Hæc sunt verba epístulæ quam misit Ieremías prophéta de Ierúsalem ad relíquias seniórum transmigratiónis et ad sacerdótes et ad prophétas et ad omnem pópulum, quem tradúxerat Nabuchodónosor de Ierúsalem in Babylónem, postquam egréssus est Iechonías rex et dómina et eunúchi et príncipes Iudæ et Ierúsalem et faber et inclúsor de Ierúsalem, in manu Elasa fílii Saphan et Gamaríæ fílii Helcíæ, quo misit Sedecías rex Iudæ ad Nabuchodónosor regem Babylónis in Babylónem dicens:
     «Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel, omni transmigratióni, quam tránstuli de Ierúsalem in Babylónem: Ædificáte domos et habitáte et plantáte hortos et comédite fructum eórum, accípite uxóres et generáte fílios et fílias et date fíliis vestris uxóres et fílias vestras date viris et páriant fílios et fílias et multiplicámini ibi et nolíte esse pauci número. Et quǽrite pacem civitátis, ad quam transmigráre vos feci, et oráte pro ea ad Dóminum, quia in pace illíus erit pax vobis. Hæc enim dicit Dóminus exercítuum Deus Israel: Non vos sedúcant prophétæ vestri, qui sunt in médio vestrum, et divíni vestri, et ne attendátis ad sómnia vestra, quæ vos somniátis, quia falso ipsi prophétant vobis in nómine meo, et non misi eos, dicit Dóminus. Quia hæc dicit Dóminus: Cum impléti fúerint in Babylóne septuagínta anni, visitábo vos et suscitábo super vos verbum meum bonum, ut redúcam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitatiónes, quas ego cógito super vos, ait Dóminus, cogitatiónes pacis et non afflictiónis, ut dem vobis posteritátem et spem. Et invocábitis me et íbitis; et orábitis me, et ego exáudiam vos. Quærétis me et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro. Et invéniar a vobis, ait Dóminus, et redúcam captivitátem vestram et congregábo vos de univérsis géntibus et de cunctis locis, ad quæ éxpuli vos, dicit Dóminus; et revérti vos fáciam ad locum, de quo transmigráre vos feci».

RESPONSORIUM

Ps 104 (105), 1a. 4; cf. Sir 2, 11b

R. Confitémini Dómino et invocáte nomen eius; * Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, quǽrite fáciem eius semper.
V. Scitóte quia nullus sperávit in Dómino et confúsus est. * Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, quǽrite fáciem eius semper.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi

(Sermo 1, 2-3: CCL 91 A, 889-890)

Fidelis et prudens dispensator

     Servórum, quos pópulo suo præpósuit, Dóminus speciále volens offícium demonstráre, ait: Quis, putas est fidélis dispensátor et prudens, quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit ita faciéntem.
     Quis est iste dóminus, fratres? Christus sine dúbio, qui suis discípulis ait: Vocátis me Magíster et Dómine, et bene dícitis, sum étenim.
     Quæ est étiam huius dómini família? Nimírum illa est, quam ipse Dóminus de manu inimíci redémit et suo domínio mancipávit. Hæc autem família sancta est Ecclésia cathólica, quæ per orbem terræ copiósa fertilitáte diffúnditur et redémptam se pretióso sui Dómini sánguine gloriátur. Fílius enim hóminis, sicut ipse ait, non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.
     Ipse est étiam pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis. Grex ergo boni pastóris ipsa est família Redemptóris.
     Dispensátor vero quis sit, quem opórtet esse fidélem páriter et prudéntem, Paulus nobis osténdat apóstolus, qui de se suísque sóciis loquens ait: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.
     Ne quis autem nostrum solos Apóstolos dispensatóres factos exístimet, neglectóque milítiæ spiritális offício, servus piger infidéliter imprudentérque dormítet, ipse beátus Apóstolus, epíscopos quoque dispensatóres esse osténdens, ait: Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem.
     Servi ergo patrisfamílias sumus, dispensatóres Dómini sumus, mensúram trítici, quam vobis erogémus, accépimus.
     Quæ vero sit ista mensúra trítici si quærámus, ipsam quoque nobis beátus Paulus apóstolus osténdit, dicens: Unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei.
     Quam ergo mensúram trítici Christus núncupat, ipsam mensúram fídei Paulus appéllat, ut agnoscámus non áliud esse spiritále tríticum quam christiánæ fídei venerábile sacraméntum. Huius trítici mensúram vobis in nómine Dómini damus, quóties, illumináti dono grátiæ spiritális, secúndum régulam veræ fídei disputámus; et eándem trítici mensúram per domínicos dispensatóres accípitis, cum cotídie per Dei fámulos verbum veritátis audítis.

RESPONSORIUM

Mt 25, 21. 20

R. Euge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam: * Intra in gáudium Dómini tui.
V. Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum. * Intra in gáudium Dómini tui.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ad plebem tuam in pace et pietáte firmándam, Beátum Gualam singulári grátia decorásti, eius nobis intercessióne concéde ut, pacis stúdia operóse sectántes, uberes pietátis fructus percipiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)