[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 1234
567891011
12131415161718
19202122232425
2627282930 


28. september 2021, Feria III.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. XXVI
Pro O.P.: B. Laurentii de Ripafratta, presbyteridpkn,rhsm
Pro O.P.: Ss. Dominici Ibáñez de Erquicia et Iacobi Kyushei Tomonaga, presbytorum, Laurentii Ruiz de Manila, laici, et sociorum, martyrum in Iaponia, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

28 september 2021
PER ANNUM, hebd. XXVI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,
semper in psalmis meditémur atque
víribus totis Dómino canámus
   dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,
cum suis sanctis mereámur aulam
íngredi cæli, simul et beátam
   dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,
Deus, inclína pietáte sola;
súpplicum vota súscipe, precámur
   fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto
vultu seréno, lámpadas illústra
ólei nostri, ténebras depélle
   péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,
áblue sordes, víncula disrúmpe,
parce peccátis, réleva iacéntes
   déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Philippénses

1, 27- 2,11
Exhortatio ad Christum imitandum

    Fratres: Tantum digne evangélio Christi conversámini, ut sive cum vénero et vídero vos, sive absens áudiam de vobis quia statis in uno Spíritu unánimes concertántes fide evangélii et in nullo pertérriti ab adversáriis, quod est illis indícium perditiónis, vobis autem salútis, et hoc a Deo; quia vobis hoc donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini idem certámen habéntes, quale vidístis in me et nunc audítis in me.
     Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solácium caritátis, si qua commúnio spíritus, si quæ víscera et miseratiónes, impléte gáudium meum, ut idem sapiátis, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes, nihil per contentiónem neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, non, quæ sua sunt, sínguli considerántes, sed et ea, quæ aliórum.
     Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus; et hábitu invéntus ut homo, humiliávit semetípsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur cæléstium et terréstrium et infernórum et omnis lingua confiteátur: «Dóminus Iesus Christus!», in glóriam Dei Patris.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 24ab; Hebr 2, 14b; cf. 12, 2a

R. Christus peccáta nostra pértulit super lignum, ut, peccátis mórtui, iustítiæ viverémus, * Ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est Diábolum.
V. Auctor fídei pro gáudio sibi propósito sustínuit crucem. * Ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est Diábolum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Polycárpi epíscopi et mártyris ad Philippénses

(Nn. 6, 1-8, 2: Funk 1, 273-275)

Christus exemplum nobis posuit in se ipso

     Presbýteri sint ad commiseratiónem proni, misericórdes erga cunctos, aberrántia reducéntes, visitántes infírmos omnes, non neglegéntes víduam aut pupíllum aut páuperem; sed sollíciti semper de bono coram Deo et homínibus, abstinéntes ab omni ira, acceptióne personárum, iudício iniústo, longe recedéntes ab omni avarítia, non cito credéntes advérsus áliquem, non sevéri nímium in iudício, sciéntes nos omnes debitóres esse peccáti.
     Si ergo deprecámur Dóminum, ut nobis dimíttat, debémus et nos dimíttere; nam coram Dómini et Dei óculis sumus, et omnes ante tribúnal Christi stare et unumquémque pro se ratiónem réddere opórtet. Sic ítaque serviámus illi cum timóre et omni reveréntia, sicut præcépit ipse et apóstoli, qui nobis Evangélium annuntiárunt, et prophétæ, qui Dómini nostri advéntum præsignificárunt; studióse quod bonum est sectántes, abstinéntes a scándalis et a falsis frátribus et ab iis, qui in hypócrisi nomen Dómini ferunt, qui vanos hómines in errórem indúcunt.
     Omnis enim, qui non conféssus fúerit Iesum Christum in carne venísse, antichrístus est; et qui non conféssus fúerit martýrium crucis, ex diábolo est; et qui elóquia Dómini ad desidéria sua tradúxerit dixerítque nec resurrectiónem nec iudícium esse, hic primogénitus est Sátanæ. ídeo relinquéntes vanitátem multórum et falsas doctrínas ad tráditam nobis ab inítio doctrínam revertámur, vigilántes in oratiónibus et perseverántes in ieiúniis, précibus rogántes ómnium conspectórem Deum, ne nos indúcat in tentatiónem, sicut dixit Dóminus: Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma.
     Indesinénter ergo perseverémus in spe nostra et pígnore iustítiæ nostræ, quod est Iesus Christus, qui peccáta nostra in córpore suo super lignum pértulit, qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore eius; sed propter nos, ut in ipso vivámus, ómnia sustínuit. Imitatóres ígitur simus patiéntiæ eius et, si patiámur propter nomen eius, glória illum afficiámus. Hoc enim exémplum nobis pósuit in se ipso et nos id credídimus.

RESPONSORIUM

Rom 12, 17b; 2 Cor 6, 3; Act 24, 15a. 16

R. Providéntes bona coram ómnibus homínibus, némini dantes ullam offensiónem; * Ut non vituperétur ministérium.
V. Spem habens in Deum, stúdeo sine offendículo consciéntiam habére ad Deum et ad hómines semper. * Ut non vituperétur ministérium.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, cæléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)